Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Robertus Grosseteste De libero arbitrio IntraText CT - Text |
|
|
-19-
His igitur habitis quaeri potest, -- cum certum sit, quod istas tres libertates plene habebimus in patria, scilicet libertatem naturae, consilii et complaciti -- utrum ipsas plene habuerit primus homo in paradiso in sui creatione. Et forte rationabiliter crederet quis, quod sic, quia primus homo in optimo statu creatus fuit. -- Et constat, quod primam habuit. Et videtur etiam, quod secundam, quia per se potuit in bonum attingere. -- Sed numquid habuit libertatem a miseria? -- Videtur quod non, quia huius libertatis pars est securitas perpetuitatis beatitudinis. Sed hanc non habuit in paradiso, ut videtur, quia aut credidit se non lapsurum, et deceptus , fuit et ita miser; aut dubitavit et timuit lapsum et ita iterum miser; aut praescivit lapsum et ita miser; aut non commonebant cogitando de suae beatitudinis perpetuitate, quod non videtur. Item si speravit non labi, cum spes sit apprehensio futuri boni cum opinione quod erit, opinabatur hoc futurum et deceptus erat et ita miser. Dicendum, quod neutrum oppositorum opinabatur et tamen forte utrumque cogitabat et sperabat se non casurum, non tamen cum assertione quod non caderet, neque cum assertione quod caderet, et ita neque affligebat eum timor, nec decipiebatur. Non enim semper coniunctum est spei,quod firmiter asserat illud quod sperat; sicut forte quis sperat se comesturum, nec tamen hoc asserit nec eius oppositum asserit. Et ista solutio planius et plenius haberi potest ab Augustino Super Genesim ad litteram. Distingui tamen potest, quod homo in paradiso habuit inferiores gradus consilii et complaciti, scilicet posse non peccare et non posse turbari. In patria autem habebit non posse peccare et non posse turbari. Et iuste, cum peccaverit per voluntatem, quae habuit posse ad oppositum, amisit tam posse non peccare, quam posse non turbari. Unde Bernardus : «Sola remansit ad poenam libertas arbitrii, per quam utique ceteras amisit; ipsam tamen amittere non potuit. Per propriam namque voluntatem servus factus peccati, merito perdidit libertatem consilii, porro per peccatum factus debitor mortis, quomodo iam retinere valebat libertatem complaciti? -- De tribus ergo libertatibus, quas acceperat, abutendo illa, quae dicitur arbitrii, reliquis sese privavit. In eo autem abusus est, quod, cum illam accepisset ad gloriam, convertit sibi in contumeliam.» Item Augustinus in Hypognostico : «Non per aliud contraxit offensam protoplastus, nisi per quod potuit ne delingueret resistere suadenti. Per velle ergo malum recte perdidit posse bonum, qui per posse bonum potuit vincere velle malum. Quem iuste Deus iam delicto captivum voluntati depravatae dimisit, ut haec eidem esset poena non faciendo quod vellet, insuper si Deo fuisset oboediens, sufficere potuisset ad omne bonum, quod voluisset.» Ex iam dictis ergo patet, quod libertas triplex est sciIicet naturae, consilii et complaciti, et quod unaquaeque earum, et quod libertas consilii et complaciti naturaliter consequitur libertatem arbitrii sive naturae ad complementum eius et bene esse. -- Et iam dictis satis consonat verbum Anselmi, qui dicit, quod ille liber est, qui in agendi impediri non potest et sumit ab agendis tam agenda, quam patienda in bono.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |