|
DE MOTU CORPORALI ET LUCE
Textus
Unum inquantum
unum unum solum efficiens est. Nec sic excludo plura
efticientia, quorum unum est propinquius
et alterum remotius in eodem ordine. Sic, cum dico solum «animal», non excludo substantiam vel particularem
substantiam aliam. Igitur motus inquantum est unus unicum efficiens est. Sed
motus a principio intrinseco, qui naturalis dicitur, reperitur in omni corpore.
lgitur et efficiens proportionatum motui simpliciter reperitur in omni corpore.
Sed nihil est commune repertum in omni corpore, nisi materia prima et forma
prima, et magnitudo, quae necessario consequitur haec duo, et si qua
consequuntur magnitudinem simpliciter, ut situs et figura. Sed per magnitudinem, non est corpus receptivum
motus simpliciter, quod satis patet, ubi ostendit Aristoteles, quod omne, quod
movetur, est divisibile. Non igitur secundum magnitudinem, vel aliquid, quod
consequitur magnitudinem, est corpus effectivum motus simpliciter. Nec materia
prima est efficiens motum, quia ipsa est passiva. Solum igitur necesse est,
quod motus simpliciter sit a forma prima, sicut ab efficiente.
Ad idem. Si
motus appropriatus alicuius speciei est natura
propria illius, natura autem
propria nihil est, nisi
forma ordinata ad motus proprios
et ad actiones illius speciei, motus simpliciter communis in omni moto exit ab eo, quod
commune est in omni specie
propria. Et hoc non est, nisi
a forma prima.
Hoc ostenso
quaeritur, an hoc sit in omni motu
primum movens non motum, aut sit aliud movens et
remotius a motu, sicut vis apprehensiva? - Quod sic ostenditur:
In motu animalium est ordo talis: ultimum
est motus; proxime vero rnotui sunt musculi;
consequenter virtus motiva corpora dura, ut nervi in musculis
et villis, sive virtus illa
sit corporalis, ut spiritus motivi, sive calor naturalis; consequenter autem est appetitiva animae, quae est motiva animae imperando motivae
corporali; et ante hanc est
apprehensiva convenientis vel nocivi, quae movet appetitivam. Apprehensivam vero non praecedit alia causa, unde motus
fit. Sic ergo apprehensivum tale
est principium efficiens motus talis; simpliciter
apprehensivum autem erit primum efficiens
motus sinipliciter.
Sed in ponderosis et levibus
motis naturaliter non est apprehensivum infra ipsa. Ergo necesse est, quod motus eorum
corporalis sit a virtute corporali caelesti, quae mota est ab apprehensiva motoris caeli. Et ita, si staret caelum,
non possent moveri ponderosa et levia quod concedendum est cum Avicenna.
Ad idem. Si loquamur de motu secundum modum Platonis,
verum est, quod anima est substantia seipsam movens, et nulla forma corporalis
est seipsam movens, quia hoc est proprium animae, sive vitae. - Sed quod
secundum Platonem est seipsum movens, hoc secundum Aristotelem est primum
movens non motum, ad quod oportet omnes motus resolvere.
Item, cum tam apprehensiva, quam virtus corporalis
ponendae sint in ordine efficientium motum caeli et animalium, necesse est, ut
altera ponatur prior et remotior a motu, reliqua posterior et propinquior
motui. Illa autem, quae prior est, motiva erit posterioris et non e contrario.
Sed dignius est, ut virtus incorporalis pura sit motiva virtutis corporalis,
quam e contrario. In his ergo est primum motivum apprehensiva. Ergo et
simplicite motus erit apprehensiva primum efficiens.
Sed cum acquisita per motum fuerint in diversis
praedicamentis, et ita non univocentur in natura una, sed solum participent
aliquo nomine uno intentionis variae et ambiguae, ut non nominantur haec nomina
bonum vel perfectio finis motus, similiter non est una natura, sed plures
naturae sub intentione una varia vel ambigua. Finis enim
motus est perfectio vel bonum. Ergo nec motus simpliciter, nec causa
efficiens proportionata motui simpliciter erit natura una, sed plures naturae,
quod est contra praemissa.
Ad haec respondeo, quod finis motus simpliciter est ordo
et situs, et haec est natura una reperta in omni acquisito per motum. Et licet
acquisita per motus diversos non univocentur in aliquo praedicamento de illis
specialiter, nihil impedit tamen in acquisitis aliquam naturam esse unam
acquisitam, quae sit proportionata motui simpliciter. Dico enim, quod forma
prima corporalis est primum motivum corporale. Illa autem est lux, quae cum se
multiplicat et expandit absque hoc, quod corpulentiam materiae secum moveat,
eius pertransitio per diaphanum fit subito et non est motus, sed mutatio. --
Quando vero est lux expandens se in partes diversas, ista incorporatur
materiae, si corpulentiam materiae secum extendit, et fit rarefactio materiae
vel augmentum. - Quando vero congregatur lux in se cum corpulentia materiae,
fit condensatio vel diminutio. -- Cum vero lux secundum unam viam se generat
secum trahens materiam, fit motus localis. - Cum vero lux, quae est intra
materiam, mittatur foras et quod foris est, immittit intus, fit alteratio. Et in hoc patet, quod motio corporalis est
vis multiplicativa lucis. Et hoc idem est appetitus corporalis et naturalis.
|