DE
MOTU SUPERCAELESTIUM
Textus
Incipit
tractatus de motu supercaelestium.
Quoniam motus
simplex ant est circularis ant rectus, et omnis motus, sicut ostensum est in VIII
Physicorum, est alicuius moti et non absque aliquo motore, sed quoniam motus
simplex et perfectus est moti simplicis et perfecti, sicut ostensum est in
primo Caeli et mundi, et motus circularis est talis dispositionis, erit igitur
de necessitate moti simplicis et perfecti eiusdem, quod maxime accedit ad
naturam formae et maxime recedit a natura materiae. Tale autem solum est corpus
circularis dimensionis, eo quod circularis dimensio, quoniam terminata est per
se, consequitur per naturam formae. Recta autem, quoniam non est
terminata per se, sed per aliud, consequitur per naturam materiae. Propter hoc motus circularis erit
circularis dimensionis. Et quia quaesita est dispositio motoris et moti in motu
recto, consequenter est quaerendum de motu circulari.
Quoniam igitur,
sicut dictum est in VIII Physicorum, omne quod movetur, aut movetur a se, ant
ab alio, ergo motum primo motu scilicet circulari, ant movetur a se, aut ab
alio. Sed quoniam omne, quod movetur ab alio, movetur a motore extrinseco,
illud autem non movetur a motore extrinseco, cuius causa est, quia ille motus
est primus, sicut ostenditur in VIII , et motus primus a motore primo, quia non
habet motorem extra ipsum, cum sit immobilis, ita quod neque essentialiter,
neque accidentaliter moveri potest: igitur illud motum non movebitur ab alio,
ergo a se. - Sed sicut ostensum est in VIII, intentio eius, quod est motum a se
est, quod motus componatur ex motore et moto, motore distincto a moto secundum
designationem et non secundum esse. Tunc sicut motum a se componitur ex motore
et moto secundum hunc modum, tunc motor in eis secundum esse non distinguitur a
moto, igitur constituitur per ipsum, qualis est dispositio in animabus.
Videtur idem hoc per hoc, quod ostensum est
in VIII. Ostensum est enim, quod necesse est, quod motor sit simul cum moto
ipso. Simul autem in huiusmodi motis non potest esse, nisi secundum intentionem
praedictam, scilicet ut motor coniungatur moto et non distinguatur ab ipso
secundum esse. Sed hoc non potest stare, nisi motor talis dispositionis non est
abstractus, sed coniunctus. - Similiter autem cum constituatur in esse secundum
subiectum motum, de necessitate movebitur per accidens, scilicet per motum
ipsius subiecti. - Et ostensum est in VIII, quod primum motum et motum hoc,
scilicet habens animam, utrumque movetur a se, sed differt unum ab alio, quod
in motore primi moti non subintrat motus alius essentialiter vel
accidentaliter, quoniam si sic esset, non esset motor continuus neque aeternus.
Motor autem in
habentibus animas movetur per accidens. Et hoc creditur ex hoc, quod faciunt motum esse post quietem in eis et non
movent continue.
Item cum iste
motor sit abstractus, neque movetur ab aliquo moto, remanet dubitatio de modo
motoris ipsius, scilicet: quomodo facit motus? Et sermo Aristotelis est hic et
Xll Metaphysicae, quod primum sic movet sicut desideratum et intellectum movet
nos. Sed cum desideratum moveat nos per modum finis, tunc et iste motor in
illis erit per modum finis: et quaestio nostra est de eo, quod movet per modum
efficientis.
Item quaestio
est, si desideratum sit idem, quod intellectum in illis. Manifestum est enim,
quod in nobis differunt et sunt principia diversorum motuum, quorum unus est
sensibilis, reliquus autem rationalis. In illis autem videtur, quod non
differunt. Causa autem est, quod sensus in nobis differunt ab intellectu, quia
potentiae, quibus comprehenduntur res in nobis sunt diversae scilicet sensus et
intellectus. Sensu enim comprehenditur desideratum et voluptuosum, intellectu
autem intellectum. Cum igitur corpora caelestia non sentiant, nec erit in eis
desideratum differens ab intellecto. Intellectum enim in eis est movens, eo
quod est bonum visibile et voluptuosum. Causa autem in hoc, quod non sentiant
est, sicut tangit Aristoteles in libro de anima, quod sensus non est nisi ad
salutem, quod non est in ipsis, quia non indigent corpora supercaelestia. Et
ideo cum natura nihil agat otiose, non erit in eis virtus sensibilis. -- Ex hoc
manifestum est, quod haec corpora sunt animata et non habent de virtutibus
animae, nisi virtutem intellectivam et desiderativam, quae movet in loco et
haec est, quae immediate facit motum in ipsis. Motor enim, qui movet per modum
desiderati et intellecti, sicut dictum est, est virtus separata. Et dubium est,
utrum virtus separata moveat sic secundum motum duplicem, licet eadem sit
secundum substantiam, an differat secundum esse. – Manifestum est enim, quod
movenes in nobis secundum hos duos modos scil. secundum agens et secundum finem
est differens secundum formam scil. in anima et extra animam. Secundum enim
quod est in anima est agens motum; secundum autem quod est extra animam, est
movens secundum finem: sic enim est finis motus et non agens. In illis enim
videtur, quod sit, aliquid indifferens secundum esse. Dicit enim Aristoteles,
quod principia in illis sunt eadem, sed manifestum est, quod non intelligit hoc
de virtute separata et coniuncta, quia iam ostensae sunt causae diversae: immo
intelligitur hoc de intellecto et desiderato, quae in nobis sunt diversa et in
illis sunt eadem secundum quod ostensum est. - Similiter de movente separato
secundum quod movet secundum agens et secundum finem. -- Sed non intelligit
solum identitatem secundum substantiam, quia haec identitas manifesta est in
illis, in quibus est maior diversitas, quam in illis. Relinquitur ergo,
quod intelligat identitatem secundum esse. Quaeratur igitur causa in hoe, quod
diversitas ista non reperitur in illis, sic dicendum, quod in illis est virtus
illa omnino separata; in nobis autem in materia est. Si enim forma pomi non
esset in materia, idem ens non esset differens secundum substantiam neque
secundum esse esset movens his duobus motibus. Et haec est dispositio motoris
in movendo in primo moto.
Sed
consequenter circa intentionem istius motoris dubitari potest, cum acceptum sit
apud philosophos, quod illud, quod imaginatum est de illis formis abstractis
sit esse et perfectio in ipsis corporibus motis, propter quid est, quod sunt in
continuo motu? Videtur enim, quod non indigeant motu, cum idem sit semper
praesens apud ipsa. Sicut enim si forma arcae, quae est in ipsa anima vel in
mente ipsius artificis, esset esse ipsius arcae, non moveretur artifex ad
faciendam arcam, similiter in his, cum quod imaginatum est de illis formis sit
esse istorum et non indigeat motu. Et etiam intendit, quod motus eorum est
causa exitus eius, quod est in potentia in illis formis abstractis ad actum
scil. ad formas materiales. Istae enim formae videritur habere duplex esse,
scilicet esse in actu, quod intelligo materiale, et esse in potentia, quod
habent in abstractione. Intelligo enim habere actum et potentiam,
quemadmodum dicimus, quod formae artificiales habent esse in actu in materia et
esse in potentia in anima artificis. Sic et hae formae sunt secundum duplex esse abstractum, quod est in
potentia et esse materiale, quod est in actu. Si tamen motus earum non est
propter exitum istarum formarum de potentia in actum, ita quod illa sit perfectio
prima in illis, sed ita quod illa sit consequens primam perfectionem earum,
sicut ille, qui excitatur ad conservandam sanitatem per aliquam potentiam et
operationem alicuius artis, primo intendit sanitatem, secundo illam operationem
et propter hoc motus in eis est contrario modo et in inferioribus, quia in
ipsis est perfectio primo loco intenta, in illis secundo loco et est perfectio
imperfectorum. Propter
hoc in his est motus continuus, in illis autem decisus.
Quaesito
unde sunt dispositiones illius motoris tam in VIII, quam in Xll, in VIII
ostendit in quantum sunt de genere moventium; in XII ostendit in quantum sunt
de genere vel numero substantiarum immobilium. Et demonstratum est de
primo motore, quod est unum immobile perpetuum, abstractum a materia scilicet
quod neque est corpus, neque virtus in corpore. --Et difficultas non minima est
in tot sermonibus, quibus usus est Aristoteles in ostensione ultimae
positionis: accipit enim duas propositiones, quarum una est, quod omnis potentia
in materia est finita; secunda autem est, quod actio infinita non provenit a
potentia finita. Ergo motor cum sit potentiae itifinitae, est motus progrediens
ab ipso infinitus. Ergo arguit in sectunda figura, quod non erit in materia
potentia infinita, igitur abstracta. Maior autem ostensa est in VIII. Ostensum
enim est, quod omnis potentia in corpore finito est finita; aliter contingeret
ipsum movere in instanti.
Sed in hoc sermone est difficultas: si enim omne corpus
habet potentiam finitam et caelum est corpus, ergo habet potentiam finitam. Sed cum omne habens potentiam
finitam sit corruptibile, erit caelum corruptibile. Nec potest dici,
quod privatio corruptionis caelo acquisita est a potentia aeterna abstracta. Contingeret enim tune, quod aliquod
receptibile corruptionis in se fleret aeternum ab alio. Hoc autem
destructum est in primo caeli et mundi in fine. Ostensum enim est, quod
impossibile est, quod aliquid possibile non esse in sua substantia necessitatem
recipiat ab alio, ut non sit possibile, ut substantia eius transmutetur.
Item, si potentia in illo ad motum sit finita et motus est
finitus in esse et substantia, sicut praedictum est, tunc potentia in eo ad
esse erit finita. Quare si est possibile in sua substantia existere, erit
possibile ad corruptionem ex se et non-esse. Quare ex se erit corruptibile. Aut
si hoc corpus est in sua substantia perpetuum, sicut ostensum est in libro de
caelo et mundo, tunc non opus est ponere principium eo nobilius. Videtur enim
cum dicitur, quod omnis potentia in corpore est finita, quod non est hoc verum,
nisi in corporibus materialibus, generabilibus et corruptibilibus. Et si
aliquid est aeternum in sua substantia, videtur, quod necesse est, potentiam
eius moventem esse aeternae motionis et ita potentiae infinitae. Et tunc non
sequitur, quod potentiae in substantiis essent finitae, nisi essent compositac
ex materia et forma. -- Cuius oppositum est ostensum in primo caeli et mundi.
Item videtur, quod, cum in substantiis
sint potentiae infinitae, impossibile est, ut sint actiones finitae. Finitas
enim actionis et motionis non accidit, nisi propter alterationem motoris a
moto, a quo accidit ei fessitudo. Si igitur caelum non alteratur in sua
substantia, neque accidit ei fessitudo non est impossibile, ut agat actionem
infinitam a potentia existente in ipso; et tunc non erit necessarium ponere
motorem separatum ab ipso.
Et in hoc
sermone non est error parvus et ideo necesse est, ut speculemur in eius
destructionem. -- Et dico,quod omnis motor, qui movet propter aliquid, quod est
in potentia et necesse est, ut exeat ad actum, est potentiae finitae, et eius
motus erit finitus. Cum igitur moventes in stellis sint huiusmodi, eo quod
stellae motae in omni hora sunt in loco alio et alio -- modo enim sunt hic,
modo ibi - et ita loca diversa sunt eis quasi ultima: motus erunt igitur de
necessitate in ipsis potentiae finitae et finiti motus. Similiter cum universum
sit semper totum in uno loco secundum formam, sed non secundum subiectum, sicut
ostensum est in VIII Physicorum, aut in loco alio secundum subiectum et
secundum formam, erit potentia in ipsis existens finita. Si igitur aliquid
movetur motu infinito, motus eius est propter aliquid semper in actu. Sed quod
actu semper est, non est corpus, nec virtus in corpore. Sed motus caeli primi
est infinitus, sicut ostensum est in VIII; igitur propter aliquid, quod est
actu. Sed praeostensum est, quod motus qui est in his secundum finem et
secundum agens est idem. lgitur proxmius motor in lstis secundum agens est
semper in actu. Ergo nec est corpus, nec virtus in corpore.
Hoc habito
revertamur ad praedictum sermonem. Dicamus igitur, quod in corpore caelesti non
est possibilitas ut corrumpatur, quia non habet contrarium. Est ergo permanens
in se et per suam substantiam. Motus autem est impossibile ut sit permanens,
cum habeat contrarium, scilicet quietem. Item, quoniam corpus caeleste movetur
ex se, et omne, quod movetur ex se, possibile est, ut quiescat -- dicitur enim
motum ex se hoc omne, quod per voluntatem et desiderium movetur --: ergo corpus
caeleste possibile est, ut quiescat ex se. In corpore enim caelesti sunt
haec duo scilicet possibilitas quiescendi et permanentia in substantia. Sed quomodo hoc, cum motus sit in
substantia et esse?
Et verum
est, sicut dictum est, quod hoc corpus intendit, ut, quod est in potentia in
formis abstractis, exeat per motum in actum, sed non ut illud sit in eo prima
perfectio, sed consequens primam perfectionem. Et propter hoc est quies in eo ex sua substantia
possibilis, corruptio autem non. Nunquam tamen quiescit, sicut ostensum
est in libro de caelo et mundo, ideo cum motus non sit permanens in se, sed ab
alio. Secundum igitur permanentiam motus oportet ponere substantiam fixam et
permanentem in substantia sua. Et non est hoc propter corpus caeleste, quia in
ipso, est possibilitas motionis neque essentialiter neque accidentaliter. Et
ideo dicit Aristoteles, quod non est timendum caelum quiescere in aliqua hora,
et non corrumpetur, quia corruptio non est possibilis sicut quies; et in motu
possibile est, ut sit possibilis ex se, necessarius autem ex alio, in moto
autem non. -- Et haec est causa, quod motus substantiam et esse habet ab alio, scilicet
a motore ipso.
Concludens igitur ex praemissis intentionem meam dico,
quod omne habens in loco motum aeternum, necesse est, ut sit substantia eius
aeterna. Sed si substantia eius fuerit aeterna, non est necessarium, ut motus
sit in veritate aeternus, Sed si motus eius sit in veritate aeternus, necesse
est, ut sit a motore separato aeterno et non corporeo, neque potentia in
corpore, sive sit aeterna, sive non aeterna.
Item ostensum est in VIII, quoniam motorest unus;
similiter autem in XII et quod non estunus solum definitione, sed definitione
et numero. Multitudo enim numeralis non est nisi propter materiam. Sed ostensum est, quod abstractus
est a materia.
Praeterea. Sicut ponitur a Ptolemaeo, duo sunt motus primi
caelorum. Et unus eorum est motus caeli supremi, quo movetur universum motu
diurno ab oriente in occidentem; et duo poli huius motus sunt poli aequatoris
diei. Secundus motus est, quo movetur caelum stellarum et similiter sphaera
planetarum ad diversos motus primi describendo unum gradum in centum annis; et
iste motus quandoque est ante, quandoque est post, secundum quod imaginatur
motus accessionis et recessionis; et sunt poli istius poli circuli inclinati,
scilicet zodiaci. Sed quomodo erit hoc, cum motor non sit nisi unus, et a
motore uno non proveniat nisi motus unus? Videtur enim, quod motus unus simplex non moveat nisi motu uno simplici, et
quod non proveniant ab eo motus duo neque motus oppositi. .
Item, si
universum movetur istis duobus motibus, tunc sunt ei naturales, aut exeuntes a
natura aut ambo aut alter illorum; et ille qui exit a natura, est violentus, et
non potest sustineri, quod caelum habeat motum violentum. Tunc igitur sunt ei
naturales et a duobus motoribus per naturam, quia omnis motus naturalis est per
motorem naturalem. Sic igitur a destructione consequentis: si motor naturalis
est unus, tune motus ei naturalis est unus et solum ad unam partem.
Item ponatur,
quod motus planetarum diversificentur in suis excentricis secundum longitudinem
et latitudinem et motus epicycli secundum progressionem et retrogradationem:
quomodo salvatur haec diversitas cum motore uno simplici?
Item ponatur in
eis diversitas secundum velocitatem et tarditatem. Positum enim est, quod
illud, quod propinquius est caelo stellato, est tardioris motus, et illud, quod
est remotius ab illo, est magis festini motus. Dicunt enim stellas duas super
solem tardas et ponderosas, quae autem sub sole, leves et veloces.
Verum est
autem, quod sicut dictum est, motor caeli componitur ex duobus motoribus: unus
autem est anima existens in eo; reliquus autem quaedam virtus non existens in
materia. Motor autem, qui ests virtus non existens in materia, est unus
aequalis et continuus in movendo infinite; reliquus autem, qui est anima,
numeratus secundum numerum corporum motorum et suorum motuum. Et secundum hoc
dicit Aristoteles in XII Metaphysicae, quod via numerandi substantias moventes
sit secundum numerum corporum motorum intelligens motorem coniunctum non
separatum. In quantum corpora caelestia conveniunt in hoc, quod moventur a
virtute movente non in materia, habent perpetuitatem motus, continuitatem et
aequalitatem, et finis motus est non temporalis. Secundum autem quod moventur a
motore, quae est anima, ideo quod est motor, multiplicantur et diversificantur
motus in ipsis, quia iste motor est motionis finitae. Est enim motor iste
substantia perpetua, sicut ipsum motum ab ipso, sed est possibilis in movendo,
sicut suum motum in recipiendo. Ergo eorum motus in tempore. -- Secundum
etiam proportionem, quae est inter corpora caelestia et animas moventes, ipsa
diversificantur in velocitate et tarditate. Et hoc quod dicit Aristoteles in
libro de caelo et mundo, quod in caelo sint stellae quaedam velociores, quaedam
tardiores, hoc non est quia accidit eis alteratio aut omnino fessitudo, sed hoc
est ex diversitate proportionis, quae est inter motorem et motum intelligens
motorem coniunctum. Motor enim non movet, nisi potentia eius maior sit potentia
moti; et si multum superabundaverit, movebit velocius; cum autem non
superabundaverit, non movebit; et si modicum, movebit tardius.
Et haec sufficiant inquisitioni de motu in supercaelestibus.
Consequens autem esset inquirere diversitatem motuum secundum diversitatem in
ipsis motis. Sed quoniam hoc est altioris inquisitionis - non enim est, nisi
eius, qui perfecte novit positiones Ptolemaei in Almagesto et destructiones
earundem, quas ponit Alpetragius - ipsi ad praesens supersedeamus.
Explicit de
dispositione motoris et moti.
|