DE
NATURA LOCORUM
Textus
His
igitur regulis et radicibus et fundamentis datis ex potestate geometriae,
diligens inspector in rebus naturalibus potest dare causas omnium effectuum
naturalium per hanc viam. Et impossibile erit aliter, sicut iam manifestum est
in universali, quando variatur omnis actio naturalis penes fortitudinem et
debilitatem per varietatem linearum, angulorum et figurarum. Sed in particulari
magis est manifestum istud idem, et primo in actione naturali facta in materiam
et postea in sensum, ut complete pateat veritas geometriae.
Prima
autem et maxima variatio naturae est in locis mundi, et maxime consideranda est
a naturali philosopho, quoniarn secundum varias naturas locorum est varietas
locatorum. Unde iuxta primam regulam, quae fuit, quod «linea recta brevior magis tacit ad
actionem», et iuxta ultimam de pyramide breviori accidit, quod loca montuosa
magis calefiunt quam valles, quia radios et pyramides breviores recipiunt. Et
hoc dico essentialiter, quia accidentaliter contingit in multis locis montuosis
dominari frigiditatem, aut propter ventos superius flantes, aut quia attingunt
ad medium interstitium aëris vel sphaerae, ubi est maxima frigiditas. Et hac
etiam de causa aliqui montes sunt ita alti, quod diu tenent radios solares
usque ad tertiam partem noctis, ut mons Caucasus, de quo dicit Aristoteles
primo meteorologicorum.
Sed considerandum est, quod non solum conclusiones
absolute veras contingit inferre per istas regulas, sed possunt extendi
efficacissime ad conclusiones, quae in se sunt impossibiles, licet quantum ad
regulas istas sint possibiles, ut circa regiones mundi, quoniam ex his videtur
concludi, quod loca mundi inter tropica sunt combustiva, ut tropici, et maxime
sub aequinoctiali circulo, quia illa loca recipiunt radios et pyramides
breviores, quam alia loca mundi, cum tamen veritas sit, quod loca mundi sola
sub tropicis et prope sunt combustiva et loca sub aequinoctiali temperata et
temperatissima, sicut patet per Ptolemaeum in libro suo «de dispositione orbis»
et per Avicennam quarto de animalibus et primo artis medicinae, et per
theologos, qui dicunt quod paradisus est sub aequinoctiali circulo in oriente. Et ideo oportet, quod locus sub
aequinoctiali sit nobilissimus et temperatissimus.
Dicendum est
igitur, quod regulae istae de omnibus locis mundi tenent, praeterquam de illis,
quae sub aequinoctiali sunt, et licet ibi quantum est de se concludant, tamen
fortiores rationes inducunt oppositum. Ibi enim est perpetuum aequinoctium, et
ideo caliditas diei temperatur per frigiditatem noctis et e contrario. Apud
enim nos, quia una dies naturalis habet aequinoctium in vere, totum ver, quod
est quarta pars anni, est temperatum, et similiter autumnus propter unum
aequinoctium; quare ibi erit perpetuum temperatum propter perpetuum
aequinoctium.
Aliae etiam
rationes sunt, quas modo omitto. Non solum autem contingit per illas, sed per
sequentes eadem quae prius in locis mundi concludere, sive vere absolute in
aliis ab aequinoctialibus, sive quantum est de virtute regularum in locis
aequinoctialibus, nisi quia fortiores rationes sunt in contrarium, ut tactum
est. Regulae enim, quae sunt de lineis rectis et non rectis, de cadentibus ad
angulos aequales et non aequales, de reflexis in se et non reflexis, de fractis
et non fractis, eodem modo in locis mundi concludunt sicut prius, quoniam
impossibile est, quod super regiones mundi extra tropica radius solis cadat vel
alicuius alterius planetae directus neque ad angulos aequales, neque
perpendiculariter, neque reflexus in se, neque non fractus, sed super regiones
inter tropica cadunt radii planetarum directi et ad angulos aequales et
perpendiculariter, et reflectuntur in se et non fracti cadunt, quoniam corpora
mundi sunt sphaerica et secundum veritatem concentrica. Quapropter solum illi
radii, qui cadunt inter centrum mundi et centrum illorum corporum, si essent
concentrica, essent directi et ad angulos aequales et perpendiculariter
redeuntes in se et non fracti. Sed nullus radius veniens extra tropicos cadit
in centrum mundi, sed magis versus circumferentias mundanorum corporum. Inter
tropicos tamen bene possunt in centrum mundi cadere, et maxime sub
aequinoctiali, quia sol bis transit in anno super capita eorum, qui sunt ibi. Quapropter
videtur pulchre concludi, quod loca aequinoctialia et paradisus sunt maxime
combustiva, quod est impossibile, et tamen hae rationes concludunt in quantum
est de virtute earum. Sed fortiores, rationes sunt in contrarium, ut tactum est
prius.
Pyramides autem
longiores videntur concludere, loca mundi tune partim esse combustiva, quantum
est de virtute eorum; sed breviores ut dictum est, fortius concludunt.
Et idem
Aristoteles dicit secundo de vegetabilibus, quod, ubi prolongantur dies, non
sunt animalia nec plantae, eo quod calor solis combussit materiam animalium et
plantarum. Et Commentator dicit ibidem, quod hoc est apud eos, ubi dimidius
annus est dies et dimidius annus nox; et hoc est sub polo, ut planum est. Et
hoc propterea fit, quia nunquam deelinat sol sub horizonte eorum nisi ad plus
per 23 gradus, et sol bene illuminat supra horizontem et calefacit aerem, licet
sit sub horizonte per 18 gradus ad minus. Quapropter videtur, quod loca illa
debent esse combustiva. Quod est contra veritatem, quia sunt essentialiter
inhabitabilia propter frigus, ut experimentis et rationibus Aristotelis et
Ptolemaei et aliorum auctorum potest convinci. - Sed istam magnam difficultatem
solvunt radii reflexi. Sunt enim in regionibus illis montes altissimi, ut
montes Ryphaei et Hyperboraei et alii, qui nominantur ab auctoribus; et aliqui
illorum sunt superficiei levis, sicut in multis locis inveniuntur montes salini
et lapidei et aliqui quasi christallini, ut diversi auctores et experimentatores
perhibent, ita quod bona reflexio sit ab eis. Habent enim figuram concavam et
sphaericam, propter quod radii reflexi possunt omnes contrahere et fortem
operationem facere. - Unde ex istis causis accidentalibus duabus, scilicet
propter levitatem superficiei montium et propter concavitatem fit magna
calefactio aëris in aliquibus locis circa polum. Nihilominus altitudo magna
montium iuvat, quoniam prohibet frigus aquilonis, et ideo possunt aliquae
regiones esse combustivae.
Similiter
expertum est, ut dicunt auctores ut Marcianus in geometria sua et Plinius in
naturalibus suis et Solinus de memorabilibus mundi et multi alii describentes
regiones mundi, quod apud Hyperboraeos montes iuxta polum sunt homines, qui a
montibus illis dicuntur Hyperboraei. Et habent aerem saluberrimum et
temperatissimum, quoniam in tantum vivunt, quod fastidiunt vitam et gratis se
praecipitant in mare a rupibus altis et moriuntur. - Et huius causa potest
assignari per dispositionem montium, sub quibus habitant, quoniam et sunt levis
et aequalis superficiei et non habent figuram concavam, sed oblongam et
convexam vel aliam, quae non intendit calorem in illis regionibus sed reddit
eas temperatas.
Ex praedictis
ergo patet, quod licet essentialiter, quantum est a parte dispositionis caeli,
regiones circa polum sunt inhabitabiles propter frigus, tamen propter causas
accidentales possunt esse aliquae combustivae et aliquae temperatae seu
temperatissimae. - Et ideo solum in locis mundi valent istae regulae perpetuo,
sed in temporibus diversis: quoniam Commentator quaerit super secundum caeli et
mundi, quare sol magis calefacit nos, quando est in cancro, quam quando est in
capricorno vel in aequinoctiali. Et respondet dicens, quod tunc cadunt radii eius
magis ad angulos rectos, et etiam radii et pyramides sunt breviores et magis
accedunt ad reflexionem in se ipsis fiendam, et minus fracti super nos, quam
quando est alibi in zodiaco; et eodem modo, quando est in alio tropico, se
habet ad regiones illas. Secundum tamen mathematicos magis comburit
regiones sub tropico capricorni, quam sub cancro, quia, quando est in
capricorno, magis accedit ad oppositum augis sui excentrici et ad terram, quam
quando est in cancro. Sed si hoc esset verum, adhuc huius causa esset brevitas
pyramidum et linearum.
Sed haec circa loca mundi per regulas dictas possunt
considerari. Atque cum locus
sit principium generationis rerum locatarum, manifestum est, quod penes regulas
istas per consequens attenditur variatio ipsarum rerum. Quod etiam
potest manifestari sine comparatione ad loca in rebus difficillimis et
pulcherrimis. Quia enim radii lunares orientes super mare alicuius regionis
habent longiores lineas et pyramides et sunt minus recti et minus cadunt ad angulos
aequales et minus reflectuntur in se et magis franguntur, ideo sunt debiliores,
quam quando luna ascendit ad medium caeli. Tune enim radii omnes habent breviores lineas, et pyramides rectiores et
cadunt magis ad angulos aequales, et sunt magis perpendiculares et magis
redeuntes in se et minus fracti, ut patet inquirenti; et ideo sunt fortioris
operationis. Propter quod, quando luna oritur, radii eius propter debilitatem
eorum non possunt nisi resolvere vapores a fundo terrae et aquae et elevare infra
corpus maris, et non possunt consumere eos neque ad aërem complete extrahere.
Et ideo isti vapores expellunt aquas maris a locis suis, quoniam corpus sunt et
non possunt esse simul cum partibus aquae. Et ideo generant ampullas in corpore
maris et tumores, et ideo fluit tunc mare. Sed quando luna ascendit ad medium
caeli, propter fortitudinem radiorum potest et vapores illos resolutos
consumere et ad aërem extrahere et elevare. Et cum pervenit ad punctum
meridiei, iam complete consumpsit et extraxit, et quia cessante causa cessat
effectus, ideo aquae maris tunc naturaliter recurrunt in locum suum ne flat
vacuum. - Sed quando est fluxus in una quarta mundi, est fluxus ibi in quarta
opposita. Cuius summae difficultatis rationem multi astruere conantur per hoc,
quod quartae mundi oppositae sunt eiusdem commixtionis, et ideo faciunt eosdem
effectus. Sed ista ratio deficit tamen, quia falsa est, eo quod aliquae sunt
imagines stellarum in una quarta et in alia, quoniam, quando planeta est super
unam quartam mundi, tunc terra interponitur inter corpus eius et aliam quartam.
Propterea, si hoc esset verum, peteretur principium. Quaeritur enim causa,
quare sunt oppositae quartae eiusdem commixtionis et per consequens eiusdem
effectus. Et ideo reflexio radiorum solvit istud, quoniam radii lunares
multiplicantur ad caelum stellarum, quod est corpus densum. Ideoque per medium
eius non possumus videre caelum, quod est valde luminosum, sicut dicit
Alpetragius et Messalahe. Et alii radii reflexi cadunt in quartam oppositam ad
angulos aequales.
Quid etiam
possit reflexio, patet in corporibus politis et maxime in concavis, quoniam in
libro «de speculis» probatur, quod speculo concavo ad solem
posito ignis accenditur in eo, quod, ut praetactum est, omnes radii reflexi a
superficie corporis concavi concurrunt ad punctum unum, et in illo puncto et
circa est locus combustionis, sicut in libro praedicto declaratur. - Unde si
stupa vel lana vel aliquid de facili combustibile apponatur loco, ibi
comburetur. Non solum autem reflexi radii habent sua mirabilia, sed fracti
longe magis, quod patet in iride; et in multis aliis impressionibus secundum
opiniones magistrorum patet.
Sed in exemplo
familiari possumus radiorum fractionem experiri pulcherrime. Dicitur enim in
libro «de proprietatibus
elementorum» - et
quilibet potest probare, - quod si vas vitreum plenum rotundi corporis
accipiatur et ponatur in radiis solaribus fortibus, ut si accipiatur urinale,
radii transeuntes per rotunditatem eius propter duplicem fractionem praedictam
concurrunt in punctum unum ex altera parte urinalis inter ipsum et tenentem
urinale. In puncto illo et circa est locus combustionis, et si ponatur aliquid
de facili combustibile, comburetur. Nec possibile est dare causam huius, nisi
per duplicem fractionem radiorum, quoniam radius transiens per aerem usque ad
urinale invenit corpus urinale densius quam sit aër, et ideo per regulam unam
praedictarum omnis radius, qui non transit per centrum urinalis, frangetur in
superficie sua a dextris inter incessum rectum imaginandum et perpendicularem
ducendam a loco fractionis simili imaginandam, et tunc sic fractus per medium
urinalis transit usque ad aërem, qui est radiorum susceptivus. Ergo per
secundam regulam ibi frangetur recedendo a perpendiculari ducenda a loco
fractionis inter incessum rectum, donec cadat super perpendicularem, qui
exivit. Ab eodem puncto solis potest
duci unus radius perpendicularis ad centrum urinalis, et hic transit non
fractus propter suam, fortitudinem. Et omnes radii infiniti, qui ab eodem
puncto exeunt, a quo perpendicularis exit, elongantur a centro et franguntur,
ita tamen, quod per duplicem fractionem possunt concurrere super
perpendicularem ultra urinale, et in puncto concursus est combustio propter
congregationem radiorum.
Virtutis autem
multiplicatio accidentalis est nobis satis nota in operibus suis et utilissima:
quoniam si ad radios principales solis et planetarum semper staremus,
destruerentur corpora nostra et exsiccarentur nimis, nec possemus sustinere. -
Et si in locis, ad quae non possunt pervenire radii principales, non
pervenirent radii accidentales, ut in domibus et aliis locis in umbra, esset
tantus rigor aeris et densitas, quod vivere non possemus. Unde Albumazar, qui
recitat auctoritatem Hippocratis in libro qui vocatur «alaceb», dicentis, quod nisi radii stellarum
venirent ad aërem nostrum de nocte, in tantum condensaretur aer, quod homines
et animalia non possent vivere. Et ideo similiter, si in locis clausis non
venirent radii solis et stellarum accidentales, cum ibi non veniant
principales, esset tanta densitas aeris, quod vivere nullatenus possemus.
Explicit
tractatus utilis secundum episcopum Lincolniensem.
|