DE ORDINE EMANANDI CAUSATORUM A DEO
Textus
Multum
coangustat mentes indissertas et corporalium phantasmatum mutabilitate plenas,
quod audiunt Filium coaeternum Patri et sine initio, cum Pater Filii sit causa
et Filius a Patre procedit. Et
cuius est aliqua causa, habet esse post non-esse, et ita initium videtur
recipere. Pulsat enim non modicum mentem tenebrosam, ut eam in densiorem
praecipitet caliginem.
Quare primo
quaeritur: an Filius si est coaeternus Patri, cum tamen a Patre procedit, cur
non etiam creatura, quae a Deo procedit ipsi Deo est coaeterna, praecipue cum
omnis causa, quae nullo indiget ad hoc quod agat, effectum suum non praecedat?
Huic etiam accedit exemplum ab antiquis philosophantibus excogitatum: si pes ab
aeterno fuisset in pulvere, vestigiurn ab aeterno fuisset. Cuius enim
similitudine conati sunt arguere, quod sicut pes in pulvere, quae est plenaria
causa vestigii, nulla potest antiquitate vestigium anteire, sic creator, cum
sit causa plenaria creaturae, creaturam non posset praecedere, sed erit
creatura suo creatori coaeterna.
In hanc caliginem deciderunt philosophantes et de humana
sapientia tumentes, licet ipsi in parte viderint illud, quod huius caliginis
tenebras pro magna parte possit purgare. Ipsi namque seripserunt, quod omnis res aut est superius aeternitate, aut
est cum aeternitate, aut est post aeternitatem et supra tempus. Et esse, quod
est ante aeternitatem est prima causa. Et esse, quod est cum aeternitate, est
intelligentsia. Et esse, quod est post aeternitatem et supra tempus est anima.
Manifestaverunt
itaque philosophi in sermonibus suis, quod alia est rnensura, qua mensuratur esse
intelligentiae, alia, qua mensuratur esse animae, alia, qua mensuratur esse
rerum, quae sunt in tempore et cum tempore. Nec mensuratur esse intelligentiae
mensura rei temporalis, nec esse rei temporalis mensuratur eodem, quo
mensuratur esse intelligentiae vel animae. Et si attendamus mensuram essendi,
quae a pie philosophantibus vocatur aeternitas vel sempiternitas, secundum
excellentiorem tamen significationem huius norminis, quam secundum illam, qua
usi sunt philosophi hoc nomine - ipsi enim - intelligunt per aeternitatem rem
creatam, cui parificatur intelligentia - : palam, quod sicut non communicant in
mensura una intelligentia et res temporales, multo magis non communicant in
mensura una creator et creatura aliqua. - Cum ergo creator sit aeternus, secundum
eandem significationem aeternitatis nullam possibile est esse aeternam
creaturam, nec parificatur causae primae causatum eius in aeternitate. Quodcunque
vero causatum habet mensuram esse sui communem cum sua causa plenaria,
necessario coaequaevum est causae, sicut splendor coaequaevus est igni, quorum
utriusque esse mensurat tempus. Sic Filius coaeternus est Patri, cum Pater sit
plenum principium Filii, nec possit esse sine Filio, et Filii mensura a mensura
Patris non sit diversa. Non tamen creatura, cuius Deus est principium et causa
plena, est coaeterna Deo, quia nec etiam est aeterna, cum non communicat in
mensura cum causa sua. Quapropter etiam ei non potest in mensura parificari.
Quodcunque ergo causatum non communicat in mensura una cum causa sua, non
poterit causae suae dici coacquaevum, sive parificatum in mensura. -- Quod
autem dicitur, quod omnis causa, quae nullo indiget ad hoc, ut agat, effectum
suum non praecedit, intelligendum est de causa et effectu, quorum est communis
mensura. Creatoris autem et creaturae nulla mensura communis potest inveniri.
-- Nec exemplum, quod attulerunt de pede in pulvere et vestigio, conveniens
est, quia pedis in pulvere et vestigii non poterit esse mensura diversa,
creatoris et creaturae non poterit esse una. Praecedit igitur creator omnem
creaturam et fuit creator quando non fuit creatura, sive ut potius dicatur: est
creator quando non est vel fuit creatura.
verumtamen quid sit illud praecedere, et quomodo dicatur
creatorem praecedere creaturam, non parum movet, cum creator et creatura in
nulla communicent mensura. Sed illud ex similitudine in uno genere mensurae
communicantium intelligi poterit. Sicut enim duobus temporalibus alterum
dicitur praecedere inferiori prius alio, quia fuit in tempore mensurante
propinquiore initio temporis, sic de duobus non communicantibus in uno genere
mensurae illud dicitur praecedere et prius, cuius mensura est magis propinqua
mensurae primae simplicissimae, quae est principium omnium sequentium
mensurarum. Sic anima prior est
rebus temporalibus et intelligentia praecedit animam secundum quod dicunt
philosophi. Deus vero indubitanter omnen praecedit creaturam, cum ipse solus
sit in ipsa mensura simplicissima, quae est principlum omnium mensurarum.
Cum itaque dico: creator est, quando non fuit «creatura», illud «quando» significat aeternitatem. Et est
sensus: creatorem esse in aeternitate, in qua non est vel fuit creatura, sed in
mensura inferiori. Homines autem, quorum mentis aspectus non transscendit
phantasmata rerum temporalium, sicut imaginantur extra caelum spatium sine
terminis et ita in magnitudine molem infinitam, cum extra caelum nec sit
spatium nec moles, sic omnia imaginantur sub mensura temporis continui et ante
omne tempus aliud tempus, sicut extra omne spatium aliud spatium. Hi non
possunt absolvi ab hoc, quod credant creaturam creatori coaequaevam, itaque
creatorem non ab initio extitisse causam sufficientem creaturarum, sed aliquam
rem non actionem suscepisse nisi ut fieret actuata, quia sic sequeretur: si
ante omne tempus fuisset aliud tempus et omnia sub mensura temporis fuissent
contenta. Quod non evacuantur ab eorum imaginatione apud cogitationes eorum
etiam necesse est, ut Filius habeat initium, quia omne, quod ab alio est, cuius
mensura est citra mensuram primam, quae est necessario aeternitas, habet esse
post non-esse, quia habet esse in mensura inferiori, cuius esse fuerit in
mensura superiori. Filius vero, cuius esse est in mensura prima simplicissima,
licet ab alio sit, non potest habuisse non-esse, quia in mensura simplicissima
non potest esse eidem esse et non-esse. Et cum cuiuslibet creaturae non-esse fuerit absque initio, et ita fuerit in
men-
-sura prima simplici, non potest esse in ea mensura
alicuius creaturae esse. Propter
hoc omnis creatura necessario est in mensura post mensurm supremam. Talibus
hominibus non est via, ut liberentur ab errore, nec ut separent affectum ab
amore temporalium et eum erigant in amorem caelestium, ut illuc tandem
contingat aspectus, quo tendit effectus, et sic videant solam Trinitatem in
aeternitate simplici, spiritus incorporeos in mensura sequente, temporalia cum
tempore, vel in tempore et comprehendant tempus finitum. Et sic desinant
admirari cur mundus non sit antiquior, quam dicit scriptura, et cur non prius
incepit quam dicit scriptura, quia non potest intelligi incepisse prius, quam
incepit, ab intellectu comprehendente totum tempus praeteritum terminatum, sicut
non potest intelligi mundum alibi esse, quam sit, ab intellectu, qui
comprehendit extra mundum non esse spatium, cum tamen necessarium sit, ipsum
posse esse alibi, quam sit, apud imaginationem ponentem spatium extra mundum.
|