DE
POTENTIA ET ACTU
Textus
Omne quod est, aut est ens actu, aut ens potentia, id est
aut est in complemento, aut non est in complemento, possibile est tamen esse.
Quod enim non est in complemento, neque possibile est ut sit in complemento,
simpliciter non est. Omne itaque possibile esse, cum adhuc non sit, dico esse
in potentia; et omne, quod est in potentia, possibile est esse. Per
potentiam igitur oportet intelligere illud, a quo res potest provenire in
complementum. Si enim non sit actu, a quo vel mediate vel immediate res illa
possit venire in complementum, non est possibile rem illam esse. Cum itaque dicitur, quod res est in potentia,
forte intelligitur potentia efficientis solum et forte potentia efficientis et
amplius. Si enim sit efficiens tale, a quo possint provenire ceterae
causae rei, tunc antequam sint ceterae causae, dicetur res esse in potentia;
sicut verum fuit ab aeterno, omnem creaturam esse in potentia, quia fuerit in
potentia causae efficientis, a qua potuerunt omnes causae aliae creaturarum
provenire. -- Si vero non sit causa efficiens talis, a qua possint ceterae
causae provenire, necesse est, ut sub hoc nomine «potentia» comprehendantur cum efficiente
ceterae causae, quae ab efficiente non possunt provenire, a quibus tamen simul
cum causa efficiente possibile est, ut res proveniat in complementum. Si enim
esset architector, et natura non ministraret ei materiam domus, cum ipse
architector non posset sibi facere materiam, non diceretur esse domus in
potentia. Similiter si esset materia domus, et non esset possibile, ut esset
architector, non diceretur domus esse in potentia. Igitur rem esse in potentia
est ipsam esse in sua causa, a qua possibile est, ut veniat in complementum.
Ex hoc manifestum est, quod forte res est in potentia, et
tamen nihil quod est, nec ex aliquo quod est potest esse res illa, et aliquid
fuit in potentia, et tamen nihil unquam nec ex aliquo potuit esse res illa,
verbi gratia antequam esset mundus vel rnateria mundi creata, fuit mundus in
potentia, et tamen nihil potuit esse mundus, nec ex aliquo quod fuit, potuit
esse mundus. Materia vero prima et omnis res immaterialis penitus, antequam
crearetur, fuit in potentia; et tamen nihil unquam potuit esse materia, nec ex
aliquo potuit esse materia. Et haec quidem manifesta sunt.
Sed de his rebus, quae sub tempore generantur, et quorum
materia vel propinqua vel remota in unaquaque hora praesto est, dubitandum est,
an consequatur necessario, quod, si aliqua illarum est in potentia, quod aliqua
res potestate sit ilia, verbi gratia si statua sit in potentia, quod aliqua res
potestate sit statua, et si aliquod animal est in potentia, quod aliqua res
potestate sit illud animal. Si enim non sit metallum, in quo possit operari
statuifex, cum tamen terra potestate sit metallum, diceturne, quod terra
potestate est statua, aut quod terra potest esse statua aut ex terra fieri
statuam? -- Videtur autem nobis, quod, cum dicitur: «A potestate est B, aut A potest esse B», idem est ac si diceretur: «A habet in se potentiam factivam
B, vel potentiam passivam a factivo B».
Non enim dicitur, quod embryo antequam infundatur anima rationalis, potestate
sit vigilans vel possit vigilare, cum non habeat in se potentiam factivam
vigiliae, nec dicitur, quod sit potestate docibilis vel quod possit doceri, cum
non habeat in se potentiam passivam a faciente doctrinam.
Similiter cum dicitur: «ex
A potest fieri B»,
intelligitur, quod A sit habens potentiam passivam a factivo B, vel saltem a
factivo ministrante factivo B. -- Dicitur enim de ferro rudi, quod ex eo potest
fieri lorica. Non tamen factor loricae aget in ferrum rude, sed aliquis
minister deserviens factori loricae et praeparans ei materiam aget in ferrum
rude. Si igitur ex A potest fieri B, oportet, quod ex A non fiat aliud,
antequam suscipiat complementum B, nisi illud sit intentum propter B et via in
B, et sit factum a ministrante ei, quod dat complementum B, verbi gratia ex
semine potest fieri homo. Prius
tamen ex semine fit embryo, verumtamen embryo intenditur propter hominem et est
via in hominem et generatur embryo ex semine a ministrante ei, quod complet
hominem.
Est itaque
potentia principium transmutationis a non completo, ad completum, vel ut
universalius dicam: potentia est principium transmutationis a privatione in
privationis potentiam. Intelligo autem per privationem et potentiam privationis
non solum sicut dicerem non videns et videns, verum etiam sicut dicerem non
caecum et caecum.
Dicitur tamen
potentia habitus, quo potest non transmutari in peius vel corruptionem, id est
quo resistit nitenti transmutare in peius vel corruptionem. Et forte haec ratio
potentiae reducitur in prius dictam rationem. Tantum enim est resistere
intendenti transmutare in peius vel corruptionem quantum est a non completo in
completum transmutare.
Principium
autem transmutationis est duplex: scilicet activum et passivum, et forte eadem
est potentia activa et passiva et forte alia. Ubi enim est aliud agens, aliud
patiens, ibi alia est potentia activa a potentia passiva. Ubi vero idem
secundum idem agit et patitur, ut in simplicibus, quae in se agunt, eadem est. Forte
enim eadem est potentia, qua intelligit se et qua intelligitur a se
intelligentia.
Item:
principium transmutationis aut est tale, quod est in eius electione ducere rem
ad complementum et desistere a productione eius ad complementum: aut non est in
eius electione, ut compleat et non compleat. Et in cuius electione est
utrumque, dicitur potentia rationalis, quia haec in solis rationabilibus, in
quantum huiusmodi sunt, invenitur.
Cum autem res
est in actu, non esset in actu, nisi, cum esset, in actu esse posset. Ergo
potentia alia est cum actu. Sed talis potentia non est principium
transmutationis a non completo in completum. Aequivocae igitur sunt potentiae, et dicimus, quod ambigue dicuntur
potentiae. Potentia enim, quae cum actu est, non est nisi principium retinens
actum, quem et continue recipit a conservante, et est idem principium continue
recipiens complementum a conservante rem in esse, quod fuit principium
recipiens complementum a dante esse. -- Omnem autem potentiam praecedit actus
naturaliter. Si enim omne, quod efficitur, efficitur a sibi simili vel secundum
speciem vel secundum proportionem, manifestum est, quod omnem potentiam
praecedit actus illius potentiae vel secundum speciem vel
secundum.proportionem. In eodem autem quandoque potentia praecedit actum, ut
potentia currendi praecedit currere; quandoque vero actus praecedit potentiam,
ut actus citharizandi praecedit potentiam citharizandi. Agens in naturis aut
agit se alterum et se aliud, ut in propagatione et generatione, aut educit sibi
simile in potentia de potentia ad effectum.
Deo gratias. Explicit
tractatus de potentia et actu secundum Lincolniensem.
|