|
DE STATU CAUSARUM
Textus
Aristoteles in secundo philosophiae primae supponens
causas esse tantum quattuor dicit, quod in unoquoque genere causarum est status
et non processus in infinitum verbi gratia in genere causae efficientis non
sunt causae efficientes infinitae, sed est unum efficiens eorum primum;
similiter et in alns generibus causarum quia si non esset causa prima,
simpliciter non esset causa. Omnis; enim causa posterior causalitatem suam habet
a causa priori et superiore, non solum a proxima superiore, sed magis a
causalitate illius superioris. Igitur si in infinitum est procedere, ut non sit
reperire primam causam, non erit reperire causalitatem in aliquo.
Necesse est ergo, quod si causa sit in aliquo genere, in
eodem sit prima causa. Sed nec ibi, nec alibi tangit Aristoteles de numero et
sufficientia causarum, hoc est quare sunt quattuor genera causarum tantum. --
Ad quod tamen potest induci ratio hoc modo: Causa enim efficiens secundum
Aristotelem est, unde motus. Si ergo
sensui patet et mentis intellectui, quod motus est ab aliquo, manifestum est
simpliciter, quod causa efficiens est.
Quod vero sit
causa materialis, formalis et finalis, patet ex suppositione causae efficientis
et sic potest probari: si enim efficiens causa est et effectum ab efficiente
necesse est esse, necesse est effectum cum efficiente in quodam convenire et in
quodam differre. -- Convenit autem effectus cum efficiente in eo, quod est actus
in actu. Actus enim effecti est ab efficiente. Unde dicit Aristoteles in VIII
philosophiae primae, quod omnis effectus univocatur suo efficienti etiam in
artificialibus, in quibus minime videtur: domus enim architectori univocatur in
hoc, quod architector speciem domus habet in anima, secundum quam omnes motus
eius regulantur, ut efficiatur domus materialis. Et alibi dicit Aristoteles,
quod omne agens habet hoc in actu, quod habet patiens in potentia. Sic ergo
convenit effectus cum efficiente in eo, quod est in actu. Cum ergo differunt in
aliquo et non differunt in eo, quod in actu est secundum modum dictum, necesse
est differre in eo, quod potentia est. Et hoc dupliciter potest intellegi: aut
quia efficiens non babeat potentiam, sed sit actus solum, et effectus habeat
potentiam et actum; aut quia efficiens habeat potentiam et actum simpliciter
cum effectu; et tunc necesse est potentiam efficientis, scilicet materiam,
aliam esse in numero a materia effecti. Sicut ergo in quolibet, quod efficitur
ab efficiente, necesse est existere duo, scilicet actum et potentiam, hoc est
formam et materiam sic ergo ex comparatione causae efficientis ad effectum
patent causa formalis et materialis.
Similiter patere potest causa finalis. Nam species effecti
existens in efficiente non movet efficientem in quantum intelligitur, sed in
quantum appetitur. Quod autem appetitur, est bonum per se. Species autem
effecti, in quantum movet efficientem, est in ratione boni. Bonum autem per se
finis est: est ergo proprie in ratione finis.
Sic ergo habemus quattuor genera causarum, et ex his
existentibus necesse est causatum esse in esse completo. Non igitur ad esse
alicuius alterius causae praeter haec quattuor potest consequi causatum, sed
solum causa est, ad cuius esse sequitur aliud. Ergo non est alia causa praeter
has. Sic ergo numerus habetur et sufficientia in genere causarum. Sed quod tres
illarum incidant in unam, patet ex iam dictis. -- Efficiens autem, quod habet
in se potentiam et actum, non a potentia, sed ab actu dicitur efficiens, quia
actus efficientis per aliquam multiplicationem fit causa formalis effecti, et
non in quantum intelligitur, sed inquantum diligitur hoc est inquantum est
bonum et finis. -- Sic ergo in unum conveniunt tres causae, sed quarta non.
Materia enim, cum solum sit potentia, omnino habet oppositum ad actum non solum
secundum rationem, sed etiam sesundum naturam rei.
Sed secus est de differentia et convenientia istarum
causarum cum causa prima et causis secundariis. Cum efficiens habeat in se quod
est et quo est, non solum secundum se totum est efficiens, sed secundum aliquid
sui. Propterea differunt in sua natura quod efficit et quo efficit. Sed in his necesse est, quod
intentio bom in intellectu addat supra speculationem essentiae. Sed in
causa prima, cum ipsa sit substantia simplicissima, idem est in ea quod efficit
et quo efficit. Propterea idem est
in ea secundum substantiam efficiens et forma. Et tamen in ea sua
simplicitas non compatitur multitudinem ex actualitate proveniente. In sui
intellectu intentio bom non addit supra sui speculationem essentiae. Et propterea idem est in ea secundum
substantiam efficiens, forma et finis.
Est autem in
unoquoque genere causarum multiplicitas nominis, ut in genere causae
efficientis multiplices inveniuntur causae efficientes. Et non dico
multiplicationem specierum causarum diversarum sub eodem genere, quia haec
causa venit in univocationem, sed dico multiplicationem causarum efficientium,
quibus ratio causae efficientis multipliciter convenit secundum prius et
posterius. Et hanc multiplicitatem oportet manifestare hoc modo per
definitionem causarum efficientium: alia enim est per se, alia per accidens.
Per accidens vero est, quando non ipsi speciei vere convenit ratio efficientis
aliquo modo, sed ei, in quo est, ut clarum est effective calidum; non enim
efficientia caloris convenit claritati, sed igni, in quo est claritas.
Si vero large utamur hoc nomine «per se»,
duplex est causa per se effectiva: per se scilicet ut illud quod efficit,
scilicet subiectum efficiens, vel aliud, quo efficit. Quod efficit, est duplex:
propinquum et remotum; propinquum, ut cum ignis efficit ignem; remotum, ut cum
caelum. Quo vero efficiens efficit, dicitur dupliciter: vel per substantiam
aliam a se, vel secundum aliquid sui. Secundum primum modum dicitur instrumentum efficientis efficiens; oportet
ennn instrumentum efficientis esse aliam substantiam ab efficiente. Sed si
dicatur quo efficit non substantia alia ab agente, sed secundum aliquid sui,
hoc erit dupliciter: aut virtute, aut ratione, sicut dicitur, quod ignis agens
efficit passionem in patiente, et non solum ignis, sed etiam virtus ignis
dicitur efficiens, unde dicitur qualitas aliqua activa. Non enim est
differentia inter qualitatem et virtutem nisi in respectu, quia qualitas
dicitur absolute respectu istius, cuius est virtus; virtus vero dicitur in
quantum eadem qualitas ad effectum alterius extenditur, sicut differt nomen
formae et naturae.
Virtus autem
est dupliciter efficiens, scilicet aut potentia, aut actu. Et dico potentiam
non quod nihil habet actu, sed quod non omnino habet actum. Sed factum actu
aliunde iam est actu efficiens, sicut dicitur natura corporis materialis
efficiens -- ipsa enim mota a virtute corporis caelestis potest movere -- ;
sicut etiam dicitur calor efficiens, quia de se potest movere, quia motus
animalium et finis actu potest movere et efficere. -- Actu vero dicitur virtus
efficiens, quae de se actu potest movere et efficere. Actio vero dicitur
efficiens dupliciter: uno modo ex hoc, quod passio est effectus illatioque
actionis, sicut ad actionem universaliter sequitur passio. Alio modo dicitur
actio efficiens passionem, non quia illa passio sit secundum naturam rei
efficientis illius actionis, sed quia secundum legem naturalem vel positivam
debitum est, ut talem actionem talis passio consequatur. Et hoc est exemplum,
quod ponit Aristoteles secundo Posteriorum, scilicet quod Athenienses
debellandi sunt, quia commiserunt in alios. Isto modo dicimus, quod
causa efficiens suspensionis est latrocinium commissum, et dicimus, quod pro
latrocinio suspenditur, assignando causam efficientem.
Sed unica est hic dubitatio, scilicet de differentia
causarum efficientium mediarum inter primum efficiens et ultimum effectum et
causarum efficientium isto modo, quo instrumenta dicuntur efficientia. Videtur enim, quod causae
efficientes mediae solum sint instrumenta primae causae efficientis. Videtur
enim, quod proprie proprium instrumentorum sit tunc movere solum, cum
moveantur. Si ergo idem conveniat omnibus causis mediis, videtur, quod omnes
causae mediae sint instrumenta.
Et
respondendum est per interemptionem, quod non est proprium instrumentorum, quod
dictum est, sed etiam est commune alns, immo proprie proprium instrumentorum
est, quod in movendo nullam habent intentionem sibi propriam, nec finem
intendunt, sed in operatione instrumentali solum est intentio principalis
agentis. Causae vero mediae inter efficiens primum et ultimum effectum habent
intentiones sibi proprias, sicut intelligentiae et corpora caelestia et corpora
corruptibilia agentia; et ex hoc non dicuntur instrumenta solum, sed agentia.
Similiter
causa formalis sive forma dicitur multipliciter, quia quaedam est forma
substantialis et quaedam accidentalis. Forma accidentalis est in aliquo novem
generum respectu substantiae; sed non est causa formalis substantiae, eo quod
causa est prior secundum naturam quam suum causatum, et praecipue causa
formalis. Accidentia autem sunt posteriora secundum naturam, quam substantia.
Forma
vero substantialis multipliciter capitur: aut absolute, aut in respectu;
absolute, ut substantiarum formae substantiales; in respectu, ut albedo dicitur
forma substantialis albi, scilicet concreti ex tali substantia et accidente,
vel curvum respectu lineae, et universaliter differentia respectu speciei in
accidentalibus.
Forma vero substantialis absolute dicta adhuc dicitur
multipliciter. Dicitur enim uno modo
exemplar separatum a re et non quo res est; et alio modo quo res est, ita quod
sit coniunctum rei et non exemplar; tertio modo dicitur simul exemplar et quo
res est. Exemplar dicitur solum forma illa, quae est in mente artificis, non
forma illa, quae est illud, quo res est et non exemplar.
Forma vero adhuc dicitur multipliciter: dicitur enim forma
per impressionem, quae omnino materialis est. Dico autem causam materialem id
est situalem, sicut sunt formae elementorum et corporum mineralium; et secundum
talem formam est dicere, quod eiusdem speciei et nominationis est unaquaeque
pars cum suo toto.
Alio modo dicitur forma, quae non est situalis et non
recipit participationem, secundum situs, diversos in partibus materiae, ut est
anima; et hoc dupliciter: aut cum non sit situalis, mediante tamen virtute
caelesti, quae situalis est, a forma situali educitur de potentia in actum ut
est anima vegetativa et sensitiva. Et propterea simul cum formis situalibus
perimitur; et a tali forma non dicitur pars eiusdem speciei cum toto, sed
eiusdem operationis. Nulla enim pars
plantae est planta, nec animalis animal, sed unaquaeque pars plantae vegetatur
et unaquaeque pars animalis sentit. Alio modo est anima intellectiva forma
superveniens his, de quibus iam dictum est; quae quia immediate advenit formae
non situali, necesse fuit, ut non educeretur in esse immediate a forma
substantiali, sed immediate a forma non situali, scilicet prima; et ab hac
forma non est pars eiusdem speciei cum toto, nec eiusdem operationis, quia
nulla pars hominis est homo, nec aliqua pars hominis intelligit. Et
propterea cum haec forma nullam relinquat multitudinem vel diversitatem
operationis vel essentiae in sua perfectione, dicitur, quod est ultima formarum
naturalium
Aliud est adhuc genus formarum intelligentiarum, quae
unionem habent cum corporibus supercaelestibus, sicut motor cum mobili et non
quod intelligant mediante virtute corporea; et propterea vocantur formae
separatae.
Anima vero rationalis non solum unitur corpori humano
sicut motor, sed etiam sicut intelligens mediante virtute corporea. Intelligit enim non sine phantasmate, quod
est actus virtutis sensitivae.
Forma vero,
quae simul est exemplar et quo res est, non est coniuncta rei, sed abstracta,
simplex et separata. Haec est forma prima, quae qualiter sit forma
prima, difficile est explanare. Similiter causa finalis vel finis dicitur multipliciter.
Dicitur enim primum bonum intentum in mente agentis et secundo modo dicitur
finis quod est ultimum in re operata.
Intentio autem bom accepta cum intellectu agentis dicitur
dupliciter: uno modo, quod ipsa species bom in intellectu accepta sit vere
bonum, quod vere finis est; et sic solum est in intellectu primi. Alio modo,
quod ipsa species bom existens in anima non sit vere bonum, sed sit imago vel
similitudo bom existentis extra animam; et sic non est vere finis, sed est eius
similitudo. -- Ultimum vero rei operatae dicitur multipliciter et propterea hoc
nomen finis multipliciter participat. Dicitur enim uno modo ultimum rei
operatae illud, quod causat opus rei sive motum eius; et hoc est idem cum
ultima forma rei et proprie appellatur terminus sive finis intentus. Alio modo
dicitur ultimum rei operatae secundum intentionem operantis, verbi gratia talis
figura causat motum domus operatae et non intentionem operantis.
Causa materialis dicitur dupliciter: scilicet
proportionate vere proportionate, ut quando una forma est potentia respectu
alterius, sicut genus, quod est vera forma, dicitur potentia respectu speciei
et differentiae. -- Materia vero dicitur aut ex qua, aut in qua. «Materia ex qua» est, ex qua res est, hoc est substantia. «Materia in qua» est, in qua res fit, quod est proprie
accidentium et dicitur sic, quod est proprie et per se subiectum accidentis
eiusdem materiae. Et est differentia istarum materiarum, quia materia, ex qua
fit substantia, potentia est; materia vero, in qua fit accidens est, ens in
actu et per se causa sui accidentis. Et utraque istarum materiarum dicitur
propinqua et remota, sicut propinquum subiectum est linea et remotum est
quantitas continua et magis remotum est quantitas. Similiter propinqua
materia animalis est caro, remotior quattuor elementa, remotissima est yle i.
e. materia prima.
Explicit tractatus domim Lincolniensis de
statu causarum.
|