|
DE SCIENTIA DEI
Textus
Si Deus scit antichristum esse vel fuisse vel fore,
antichristus est vel fuit vel erit. Sed antecedens est necessarium. Ergo et consequens est necessarium. Si
autem antecedens est contingens, accidit permutationem aut deceptionem posse cadere
in Deum. Et etiam si consequens fuerit contingens, cum sit convertibile cum
antecedente, alia inconvenientia videntur accidere: si enim antichristus erit,
Deus scit illud, aut aliquid latet eum, quod est inconveniens. Si vero scit
illud, et illud est contingens, quia est contingens, quod potest evenire, quod
numquam sit: accidente ergo illo, cum Deus non sciat falsa, Deus non sciet
antichristum esse vel fuisse vel fore, et ita possibile est, Deum non scire,
quod scit; et accidit ei permutatio, aut, si permanet in opinione priori,
accidit ei deceptio, quod absit. Posito per impossibile, quod cursum Socratis
cras futurum nunc viderem praesentem, in me statim verum et necessarium esset,
me vidisse cursum Socratis futurum. Et tamen cursus Socratis adhoc esset
contingens. Similiter cum omnia ab aeterno fuerint Deo praesentia, nonne
necesse est, ipsum scire, quae in se ipsis sunt futura et contingentia, et eius
scientiam de permutationibus esse imperniutabilem? Et cum non possit
falli in sua scientia et ex sua scientia sequitur esse rerum et e contrario.
Quis dubitat ex necessario sequi contingens et e contrario a destructione
contingentis ex contingenti impossibile? - Concedendum est igitur ex necessario
sequi contingens et ex contingenti impossibile. Sed necessitas est duplex: una, quae cogit rem ad esse et est necessitas
antecedens; alia, quae sequitur esse rei et non cogit rem ad esse et est
necessitas consequens. - Necessitas enim motus solaris et lunaris cogit
eclipsim ad esse. Sed necessitas huiusmodi: me vidisse heri Socratem currere,
non cogit Socratem ad currendum, sed consecuta est cursum Socratis.
Item quod
necessarium est, incessanter est. Sed incessanter esse aut est in omni tempore
esse, aut in simplicitate aeternitatis esse. Necessarium itaque, quod cogit rem
ad esse, incessanter erit in omni tempore, et non potest antecedere ad
contingens. Necessarium autem,
quod consequitur esse rei et cuius incessanter
esse est in simplicitate aeternitatis,
necessario antecedit ad contingens, ut Deum scire, antichristum fore est necessarium. Ex quo sequitur antichristum fore, quod est contingens. Et iterum ex hoc: «antichristum non fore», quod est contingens, sequitur Deum non scire antichristurn fore, quod est impossibile.
Quod autem dicitur in logica, quod ex
necessario non sequitur contingens et ex contingente non sequitur impossibile,
intelligendum est de contingente et necessario et impossibili, quorum una est
mensura, verbi gratia, ut necessarii mensura sit tempus secundum suam
universalitatem, sicut est contingentis secundum suam partem.
Cum autem per mensurationem aeternitatis infinitae
imaginatur mensuratum a temporis totalitate, accidit nobis ab hac imaginatione
deceptio, a qua non possumus absolvi, donec mentis oculus purgatus a temporis
compositione ascendat ad contemplationem simplicis aeternitatis.
Et nota, quod aliter dicitur solem moveri in omni tempore
et Deum esse in omni tempore. Deus enim, dicitur esse in tempore, quia nulli tempore
deest, vel quia est in simplicitate aeternitatis, a qua fluit omne tempus
secundum illud:
«Qui tempus ab aevo ire
iubes».
|