Textus
Interlocutores
sunt homo et anima.
Homo
Loquar
secreto animae meae, et amica confabulatione exigam ab ea quod scire cupio.
Nemo alienus admittetur, sed aperta conscientia soli verba conferemus. Sic enim nec mihi timor erit occulta quaerere, nec illi pudor vera
respondere.
Dic
mihi, quaeso, anima mea, quid est quod super omnia diligis? Ego scio, quod vita tua dilectio est et scio quod sine
dilectione esse non potes. Sed velim mihi sine verecundia confitearis, quid
inter omnia diligendum elegeris? Dicam adhuc, ut manifestius
intelligas quid te interrogem. Aspice mundum, et omnia quae in eo sunt;
multas ibi species pulchras et illecebrosas invenies, quae humanos affectus
illiciunt, et secundum varias utentium delectationes ad
fluendum se desideria accendunt. Habet aurum, habent lapides
pretiosi fulgorem suum, habet decor carnis speciem, picta tapeta et vestes
fucatae colorem. Infinita sunt talia. Sed haec cur tibi enumerem? Ecce et tu novisti omnia, vidisti pene singula, experta plurima.
Multa jam
te vidisse recolis, et adhuc multa vides, in quibus quod dico experiri et
comprobare possis. Dic ergo obsecro mihi, quid de his omnibus unicum tibi
feceris, quod singulariter amplecti, quo semper perfrui velis? Certus enim sum,
quod aut horum quae videntur aliquid amas, aut si jam postposuisti universa
haec, aliud habes quae prae omnibus his diligas.
Anima
Sicut
amare non possum quod nunquam vidi, sic de his omnibus quae videntur, nihil
adhuc amare non potui, et tamen de his omnibus quid super omnia amandum sit
nondum inveni. Multis enim jam experimentis didici fallacem esse, et fugacem
amorem hujus saeculi, quem semper, vel cum perit id quod mihi elegeram perdere,
vel cum aliud, quod magis placeat, supervenerit, cogor commutare; sic adhuc
desideriis incerta fluctuo, dum nec sine amore esse possum, nec verum amorem
invenio.
Homo
Gaudeo
quod saltem in amorem temporalium non figeris, sed doleo quod in amore
aeternorum nondum requiescis. Infelicior esses, si de
exsilio patriam faceres; nunc vero, quia in exsilio erras, ad viam revocanda
es. De exsilio patriam faceres, si in ista vita transitoria aeternum amorem
habere velles. Nunc vero in exsilio erras, quia dum traheris
per concupiscentiam temporalium, amorem non invenis aeternorum. Sed
magnum salutis principium tibi esse potest, quod amorem tuum didicisti mutare
in melius, quia sic ab omni temporalium amore avelli poteris, si major tibi pulchritudo ostensa fuerit, quam gratius
amplectaris.
Anima
Quomodo
potest demonstrari, quod videri non potest? quod autem
videri non potest, quomodo potest diligi? Certe si in
rebus temporalibus, et quae videri possunt, verus et permanens amor non est,
amari autem non potest, quod non potest videri, aeterna miseria semper viventem
sequitur, si semper permanens amor non invenitur. Nemo enim
sine amore esse beatus potest, quia vel in hoc solo miserum esse constat, quod
non diligit id quod est. Imo vero quis illum non dico beatum, sed vel
hominem diceret, qui humanitatis oblitus, et societatis pacem respuens,
solitaria quadam et misera dilectione se solum amaret? Necesse est igitur, ut
aut eorum quae videntur amorem approbes, aut si hunc
tollis, alia quae salubrius atque jucundius amentur, demonstres.
Homo
Si
temporalia ista et visibilia idcirco amari debere existimas, quia illis quemdam
sui generis decorem inesse conspicaris, cur teipsam potius non diligis, quae
specie tua omnino visibilium decorem et pulchritudinem vincis? O si teipsam aspiceres! O si faciem
tuam videres, agnosceres certe quanta reprehensione digna fueras, cum aliquid
extra te amore tuo dignum existimabas!
Anima
Oculus
cuncta videt, seipsum non videt, et eo lumine, quo reliqua cernimus, ipsam, in
qua positum est lumen, faciem nostram non videmus. Alienis indiciis discunt
homines facies suas, et speciem vultus sui audiendo saepius quam videndo
cognoscunt, nisi forte quoddam alterius generis speculum afferas, in quo faciem
cordis mei cognoscam et diligam, quasi et illum non rectissime insipientem
quisque diceret, qui ad pascendum amorem suum
similitudinem vultus sui jugiter in speculo consideraret. Ego
igitur quia faciem meam et speciem vultus mei qualis sit, contemplari nequeo,
facilius in ea, quae foris admiranda videntur, affectum dilectionis meae
extendo. Praesertim quia amor nunquam solitarius esse patitur, et in hoc ipso
jam quodammodo amor esse, si desint in alterum
parilitatis consortem vim dilectionis non diffundit.
Homo
Non
est solitarius, cum quo est Deus, nec idcirco vis dilectionis exstinguitur, si
a rebus abjectis et vilibus appetitus ejus cohibeatur. Ille magis sibi injuriam facit, qui
vel inhonesta vel certe ea, quae amore suo digna non sunt, in societatem
dilectionis admittit. Primum
igitur necesse est, ut quisque semetipsum consideret, et cum cognoverit
dignitatem suam (ne injuriam faciat amori suo)
abjectiora se non amet. Nam et ea, quae per se considerata,
pulchra sunt, pulchrioribus comparata vilescunt. Et
sicut ineptum est deformia pulchris conjungere, sic omnino indecens est ea,
quae non habent nisi infimam quamdam et imaginariam pulchritudinem,
pulchritudinis coaequare. Non vis habere anima amorem solitarium, noli tamen
habere prostitutum. Quaeris unicum, quaere et unice electum. Scis
quod amor ignis est, et ignis quidem fomentum quaerit ut ardeat. Sed
cave ne id injicias, quod fumum potius aut fetorem
ministrat. Ea vis amoris est, ut talem esse necesse sit,
quale illud est quod amas, et qui per affectum conjungeris, in ipsius
similitudinem ipsa quodammodo dilectionis societate transformaris. Tuam igitur anima
pulchritudinem attende, et intelliges qualem debeas pulchritudinem diligere. Non
est tibi invisibilis facies tua. Oculus tuus nihil bene videt, si seipsum non
videat. Nam cum ad seipsum contemplandum bene perspicuus est, nulla eum foris
peregrina similitudo, vel adumbrata veritatis imaginatio fallere potest. Quod
si forte interna illa tua visio per negligentiam obscurata est, et temetipsam
ut decet et expedit contemplari non sufficis, cur saltem quid de te existimare
debeas, ex judicio alieno non perpendis? Sponsum habes, sed nescis. Pulcherrimus est omnium,
sed faciem ejus non vidisti. Ille te vidit, quia nisi te vidisset, non te
diligeret. Noluit adhuc seipsum tibi praesentare, sed munera misit, arrham
dedit, pignus amoris, signum dilectionis. Si cognoscere illum posses, si
speciem illius videres, non amplius de tua pulchritudine ambigeres. Scires enim
quod tam pulcher, tam formosus, tam elegans, tam unicus in tuo aspectu captus
non esset, si eum singularis decor et ultra caeteros admirandus non traheret. Quid
igitur ages? Nunc videre illum non potes, quia absens est. Et ideo non times,
neque erubescis illi injuriam facere, quod singularem ejus amorem contemnis,
neque alienae libidini turpiter et impudice prostituis. Noli sic facere. Si
adhuc scire non potes qualis ille sit, qui te diligit, considera saltem arrham,
quam dedit; fortassis in ipso munere ejus, quod penes te est, poteris agnoscere
quo affectu illum diligere, quo studio et diligentia te illi debeas conservare
In signis est arrha ejus, nobile donum ejus, quia nec magnum decuit ut parva
daret, nec pro parvo sapiens magna dedisset. Magnum ergo est quod tibi dedit,
sed majus est quod in te diligit. Magnum ergo est quod dedit. Quid dedit tibi
anima sponsus tuus? Exspectas fortassis, et nescis quid dicturus sim. Cogitas a
quo quid magni acceperis, nec invenis te aliquid tale habere aut accepisse,
unde gloriari possis. Dicam igitur tibi, ut scias quid dedit sponsus tuus. Respice
universum mundum istum, et considera si aliquid in eo sit, quod tibi non
serviat. Omnis natura ad hunc finem cursum suum dirigit, ut obsequiis tuis
famuletur, et utilitati deserviat, tuisque oblectamentis pariter et
necessitatibus secundum affluentiam indeficientem occurrat. Hoc coelum, hoc
terra, hoc aer, hoc maria, cum iis, quae in eis sunt, universis, explere non
cessant; in hoc circuitus temporum annuis innovationibus, et redivivis partubus
antiqua innovans, dilapsa reformans, consumpta restaurans, pastu perpetuo
subministrat. Quis ergo putas hoc instituit? quis istud naturae praecepit ut
sic uno consensu tibi serviat? beneficium accipis, et auctorem ejus non
agnoscis. Donum in manifesto est,
largitor occultus. Et tamen ipsa te ratio dubitare non sinit
hoc tuum non esse debitum, sed beneficium alienum. Quicunque ergo ille est, multum
tibi contulit, qui hoc totum et tantum tibi dedit multum diligendus est, qui
tantum dare potuit et qui tantum dare voluit, multum dilexit. Tantum ergo
diligens, et tantum diligendus dono suo demonstratur, ut quam stultum est
amorem tam potentis non ultro concupiscere, tam impium sit atque perversum tam
diligentem non redamare. Vide ergo, o anima imprudens et temeraria, vide quid
agis, cum in hoc mundo amari et amare concupiscis. Totus tibi mundus subjectus
est, et tu non dico totum mundum, sed nescio quid vix aliquam mundi
portiunculam, quod nec specie pulchra, nec utilitate necessaria, nec quantitate
magna, nec bonitate optima antecedat, in societatem tui amoris admittere non
aspernaris. Certe si haec diligis, ut subjecta dilige, ut famulantia
dilige, ut dona dilige, ut arrham sponsi, ut munera amici, ut beneficia Domini.
Sic tamen, ut semper memineris quid illi debeat, nec ista pro
illo, nec ista cum illo, sed ista propter illum, et per ista illum, et supra ista
illum diligas. Cave, o anima, ne (quod absit!) non sponsa, sed meretrix dicaris, si munera
dantis plus quam amantis affectum diligis. Majorem charitati ejus injuriam facis,
si et dona illius accipis, et tamen vicissitudinem dilectionis non rependis. Aut
dona illius (si potes) respue, vel si dona illius respuere non potes,
vicissitudinem dilectionis repende. Dilige illum, dilige te propter illum,
dilige dona illius propter illum. Dilige illum ut fruaris illo, dilige te quod
diligeris ab illo. Dilige in donis illius, quod data sunt ab illo. Illum tibi,
et te illi dilige, dona illius ab illo tibi, propter te. Haec pura et casta
dilectio est, nihil habens sordidum, nihil amarum, nihil transitorium, decora
castitate, jucunda dulcedine, stabili aeternitate.
Anima
Verba
tua inflammaverunt me, concepi ardorem, et aestuo intus. Quamvis
enim nondum viderim hunc, quem tam amabilem esse asseris, ipsa me tamen
(fateor) sermonis tui dulcedine et exhortationis suavitate ad amorem
ejus accendis. Cogor siquidem rationibus tuis illum super
omnia diligere, a quo me video omnia in pignus dilectionis accepisse.
Verumtamen adhuc unum superest, quod apud me valde
felicitatem hujus amoris imminuat, nisi illud quoque (sicut caetera) manus tuae
consolationis abstergat.
Homo
Fiducialiter
tibi promitto in hoc amore nihil esse, quod jure displicere debeat, et tamen ne
magis videar credulitatem tuam fallere, quam veritati testimonium perhibere,
volo ut mihi quod te movet aperias, ut meis iterum rationibus confirmata
amplius in ejus desiderio convalescas.
Anima
Meminisse
te volo, sed nec oblitum existimo, quod paulo ante (cum tu probabilem et
honestum amorem commendares) dixeris non solum unicum. sed
et unice electum esse debere amorem, id est in solum dilecto et solum diligendo
constitutum, eo quod perfecte laudabilis amor non sit, si vel alter cum solo
diligitur, vel qui summe diligendus non est, solus amatur. Ecce igitur ego
unice electum et unice dilectum diligo. Sed hanc hujus
dilectionis meae injuriam patior, quod solum diligens sola non amor. Nam hanc dilectionis
ejus arrham, quam mihi objicis, quot sint, vel certe quales, cum quibus haec
mihi communis est, tu ipse agnoscis. Quo igitur de privilegio singularis amoris
potero gloriari, quae hoc, quod tam magnum asseris, non dicam cum bestialibus,
sed et cum ipsis bestiis commune accepi? Quid mihi lux solis amplius confert,
quam reptilibus et vermibus terrae? Omnia similiter vivunt, omnia spirant, idem
pastus, idem potus omnium, quid hoc tam magnum? quid hoc tam singulare? vides
certe quale est. Non itaque satis congrue singulariter diligendum probas, si
non et ipsum quoque vel in aliquo singulariter dilexisse demonstras. Magna
quidem fateor haec et singulari amore digna forent, si singulariter data
fuissent.
Homo
Non
mihi displicere potest haec diligentia tua, quia in hoc patet, quod perfecte
amare desideras, quoniam causam perfecti amoris tam diligenter investigas.
Gratanter igitur hoc tecum disserendum suscipio, ut et tam optimi amorem ab
hac, pro qua causaris, injuria defendam, et simul te, ne
qua ab illius dilectione suspicione vacilles, ad integrum restituam. Tria quaedam sunt,
in quibus id quod te movet, invenias. Discerne quae dona a sponso tuo accepisti; alia enim communiter, alia
specialiter, alia singulariter data sunt. Communiter data sunt, quae omnibus
propter te tecum serviunt. Specialiter data sunt, quae multis
nec tamen omnibus propter te tecum sunt concessa. Singulariter data
sunt, quae tibi soli sunt data. Quid igitur, nunquid
ideo minus te diligit, quia quaedam dona sua tecum simul omnibus concessit?
Nunquid feliciorem te fecisset, si tibi soli mundum dedisset? Ecce non sunt
creati homines super terram, non sunt bestiae, sola divitias mundi possides,
ubi igitur illa grata et utilis societas humanae conversationis? ubi solatia, ubi oblectamenta, quibus nunc frueris? vide igitur quia et in hoc multum tibi contulit, quod haec
ad solamen tuum tecum creavit. Si mundus iste, et haec
omnia tibi serviunt, quomodo etiam omnia ad obsequium tuum facta non sunt?
Nunquid paterfamilias solus panem suum comedit? nunquid
solus potum suum bibit? nunquid solus vestimentis suis
induitur? nunquid solus calefit igne suo? nunquid solus habitat in domo sua? Totum
tamen non immerito ejus dicitur, quidquid habent ii, qui ei vel per
dilectionem, vel per subjectionem famulantur. Sive
igitur illa, quae tibi serviunt, sive illa, quae tibi servientibus necessaria
sunt, omnia tibi data sunt, omnia tibi obsequium impendunt.
Anima
Quod
me movebat, praecidisti potius quam eradicasti. Ego namque
hoc querebar, quod unice diligens, unice dilecta non sum, quia pignus amoris
mei aliis aeque video esse concessum. Tuae vero
rationes hoc persuaserunt, ut illa quoque singulariter mihi donata crederem,
quae in usum servientium mihi communiter data viderem. In quo te convenienter satis, sed non sufficienter de hoc, quod me
movebat, locutum esse confiteor; hinc enim doceor omnia, quibus vita irrationalium
fovetur, meae potius ditioni esse assignanda, propterea quod illa quoque, quae
iis aluntur, in usum meum sunt deputata. Privilegium tamen
singularis amoris exinde non astruitur, quia haec non soli mihi, sed cunctis
similiter hominibus, multis vero amplius subjecta esse noscuntur. In iis
ergo omnibus, quae communiter usui hominum concessa sunt, et si
quidem non juste amplius aliquid sibi vindicent, errant qui suae ditioni
quidquam singulariter ascribunt. Est igitur specialis quidam amor Creatoris ad homines, in quo quidem ipsi homines aliis creaturis, non
autem ad invicem, amplius gloriari habent. Nam quod in assertionem singularis
amoris dicis, etiam mihi inter caetera donatam esse societatem hominum, cum tam
mea illis, quam illorum mihi concessa sint, nihil ego in hoc singulare reperire possum. In qua societate non
solum me laedit amissa gloria singularitatis, sed et vilitas participationis.
Quot enim increduli, quot scelesti, quot impuri sunt, qui in hac societate
similiter gloriari possunt?
Homo
Non
te conturbare debet, quod in usu rerum temporalium eadem bonis et malis est
participatio, nec idcirco eos similiter a Deo amari existimes, quia his omnibus
tecum similiter communicare vides. Nam sicut bestiae non
propter se, sed propter hominem creatae sunt, ita mali homines non propter se,
sed propter bonos vivunt. Et sicut vita eorum
utilitati bonorum deservit, sic omne, quo vita illorum alitur, dubium non est
quin additionem bonorum referendum sit. Idcirco autem mali inter bonos
vivere permittuntur, ut societas illorum, bonorum vitam exerceat, quos et felicitate sua admonent potiora his, et quae mali
communicare non possunt, bona quaerere, et iniquitate sua cogunt arctius
virtutem amare. Postremo, ut dum illos divina gratia
destitutos vident per quaelibet abrupta vitiorum ruere, discant quantas pro sua
salute debeant Creatori gratias referre. Ratio siquidem divinae
dispensationis ad nostrae salutis augmentum et
glorificationis documentum hoc exigebat, ut sicut in vita bestiarum dicimus
summam felicitatem non esse his uti, ita quoque in vita malorum hominum
discamus nec esse summam felicitatem istis dominari. Similiter igitur bonis ac
malis ista concedi debuerunt, quia aliter boni potiora sibi servari non
crederent, nisi ista tam bonis quam malis communia esse viderent. Nihil igitur
amplius de societate aut felicitate malorum conqueraris, nec ideo in
privilegium singularis amoris tecum ascribendos putes, quia eos in usu et
dominio rerum transeuntium socios habes, quia etiam in hoc, sicut jam diximus,
saluti tuae proficiunt, quod istis tecum non tantum uti, sed et dominari
possunt. Quid autem de societate bonorum dicam? Nam hoc solum
nunc restat, ut consideres utrumne idcirco de singulari amore sponsi tui
gloriari non possis, quod ab eo non sine societate bonorum diligeris.
Quapropter reminisci te volo illius (quam superius in
assertionem attuli) sententiae, quam tunc quidem quasi minus congruam ad id, de
quo illic agebatur atque igitur comprobandum, judicasti. Replico igitur nunc
eam, ut diligentius coram te discutiam; utrumne aliquid nobis ad id quod
demonstrare nitimur confirmandum, ejus veritas astipuletur. Dixi enim etiam
societatem hominum dono tibi Creatoris esse concessam, ut inde solamen vivendi
capias, ne quadam solitaria et inerti vita destituta
contabescas. Sicut igitur vita malorum tibi est exercitium,
sic solamen est vita bonorum, qui certe tales sunt, quos nec felicitatis, tuae
participes, nec amoris tui aspernari debes habere consortes. Nam si vere bonos diligis, quidquid illis beneficii impenditur,
inde charitas, quae in te est, non quasi de alieno, sed quasi de proprio
gratulatur. Licet igitur beatum esset, isto amore te vel solam perfrui, multo tamen beatius est in ipso cum multorum bonorum
congratulatione delectari, quia cum in eos etiam, qui comparticipant, affectus
dilectionis expanditur, charitatis gaudium et suavitatis ampliatur. Spiritualis namque amor
tunc melius cuique fit singularis, quando omnibus est communis. Nec
participatione plurium minuitur, cujus fructus unus et idem totus in singulis
reperitur. Nihil igitur privilegio singularis amoris tui societas bonorum
praescribit, quia sponsus tuus in omnibus diligit te, quos diligit propter te,
ac per hoc etiam singulariter diligit te, quia nihil diligit sine te. Non autem
timeas animum illius in amorem plurium quasi per affectum distrahi, et idcirco
minorem esse ad singulos, quod partitus quodammodo et divisus videatur in
cunctos. Sic singulis adest quasi omnibus, quia nec alium nec majorem
dilectionis affectum singulis impenderet, si absque cunctorum participatione
singulos amaret. Ergo omnes unum unice diligant, ut omnes ab uno unice
diligantur, quia nec alius praeter unum unice ab omnibus diligendus est, nec
alius praeter unum unice omnes diligere potest. Omnes autem in uno se quasi
unum diligant, ut unius dilectione unum fiant. Iste amor unicus est non tamen
privatus, solus nec tamen solitarius, participatus nec divisus, communis et
singularis, cunctorum singulus et singulorum totus, nec participatione
decrescens, nec usu deficiens, nec tempore veterascens, antiquus et novus,
affectu desiderabilis, experientia dulcis, fructu aeternus, jucunditate plenus,
reficiens et satians, nec unquam fastidium generans.
Anima
Satis
jucundae mihi sunt assertiones tuae, et fateor quoniam inde jam incipio
ardentius hujus amorem appetere, unde prius coeperam eum amplius fastidire. Sane unum adhuc superest desiderio meo quod si per te adipisci potero, satis per omnia mihi factum esse
non dubitabo. Hoc autem est, si quomodo demonstrari possit, qualiter iste sponsus
castitatis singulis quos diligit quasi omnibus affectu et effectu adsit. Et de affectu quidem dubitare non potero, si hoc in effectu verum esse cognosco.
Homo
O
anima mea, si tantopere in incepto persistis, nec tibi satisfactum esse judicas,
si non prorsus singulare beneficium sponsi tui impensum agnoscas, etiam in hoc
tuae petitioni libenter annuo, quoniam hanc tuam instantiam ex devotione potius
nasci, quam ex importunitate cognosco. Nam in hoc quoque providit tibi optimus
amator tuus, ne nihil esset, in quo singulariter de
ipso gloriari possis sed sicut communia et specialia dedit, sic et singularia
tribuit. Communia quidem sunt ea, quae in usum universorum
veniunt, sicut est lux solis, spiramen aeris. Specialia
vero, ut ea, quae non omnibus, sed quasi quidam societati concessa sunt, sicut
est fides, sapientia, disciplina. Singularia autem ut
ea, quae unicuique propria impertita sunt, sicut Petro principatus in
apostolis, Paulo apostolatus in gentibus, Joanni privilegium
amoris. Considera ergo anima mea, quae communia
cum omnibus, quae specialia cum aliquibus, quae singularia sola acceperis. In omnibus iis te dilexit, quae vel cummuniter tecum omnibus, vel
specialiter quibusdam, vel singulariter tibi soli tribuit. Cum iis rursum omnibus te dilexit, quibus te participatione doni
sui sociavit. Prae omnibus iis te dilexit, quibus te singularis gratiae dono praetulit. In
omni creatura dilecta es, cum omnibus bonis dilecta es, prae omnibus malis
dilecta es. Et ne parum tibi videatur, quod prae omnibus malis dilecta es,
quanti boni sunt, qui minus te acceperunt? Sed quia pro desiderio singularis
amoris ad ea potius, quae singulariter data sunt niti te video, quamvis multa
adhuc dici possent de iis in quibus et cum quibus dilecta es, hoc quod jam
dictum est sufficere volo. Nolo tamen, ut parum existimes vel in tantis, vel
cum talibus te esse dilectam, ubi et bonos omnes habeas socios, malos vero, ut
quae condita sunt universa, subjectos. Vidisti igitur, o anima mea, quanta sunt
in quibus dilecta es, vidisti quales sunt cum quibus dilecta es, nunc prae
quibus dilecta sis considera, quantum potes. Tibi loquor, anima mea, tu nosti
quid acceperis, et necesse habes adhuc melius nosse, ne incipias vel de iis
quae non accepisti praesumere, vel de iis quae accepisti gratias non referre. Utinam
recolere possim ea quomodo tibi expedit, et quomodo illi placet, qui tibi haec
dedit! Nam et ipse idcirco haec tibi dedit, ut tu semper ea in memoria habeas,
et nunquam ab ejus amore oblivione tepescas. Primum cogita anima mea, quod
aliquando non fueris, et ut esse inciperes, hoc ejus dono acceperis. Donum ergo
ejus erat, ut fieres. Sed nunquid tu ei aliquid dederas priusquam fieres, quo
tibi hoc ab eo redderetur ut fieres? Nihil prorsus, nihil tu dederas, nihil
dedisse poteris priusquam fieres, sed gratis accepisti ab eo ut fieres. Cui
ergo praelata es in eo quod facta es? Quis minus accipere potuit, quam qui ut
fieret accepit? Et tamen nisi hoc esset aliquid accipere; non poterat qui non
erat incipere, et nisi esse quam non esse melius esset, nihil ille qui est eo,
qui non est, amplius accepisset. Quare
ergo, Deus meus, fecisti me, nisi quia esse magis quam non esse voluisti me? Et plus dilexisti me
omnibus iis qui accipere non meruerunt illud a te. Cum ergo, Deus meus, esse
mihi dedisti bonum et magnum, bonum et pulchrum bonum tuum mihi dedisti, et me
(cum hoc mihi dares) praetulisti omnibus quibus hoc tantum bonum tuum dare
noluisti. O anima mea, nunquid aliquid dicimus, cum hoc Deo
nostro dicimus? Deo nostro a quo facti sumus, facti qui non fuimus, et ab omnibus qui facti
non sunt, amplius accepimus. Sic prorsus, sic aliquid dicimus, et multum
dicimus cum hoc dicimus, et hoc semper dicere debemus, ne unquam obliviscamur
eum a quo tantum bonum accepimus. Qui utique si nihil amplius dedisset, pro eo
ipso tamen semper a nobis laudandus et diligendus esset. Nunc autem amplius
dedit, quia dedit non solum esse, sed pulchrum esse, formosum esse, quod
quantum superat nihil per existentiam, tantum antecedit aliquid per formam, in
quo multum placet id quod est, et amplius id quod tale est. In quo, anima mea,
omnibus te praelatam aspice, quos tale et tam excellens existendi bonum vides
non accepisse. Sed nec hic terminari potuit munificentia largitoris optimi. Adhuc
aliquid plus dedit, et magis nos ad similitudinem suam traxit; voluit ad se
trahere per similitudinem quos ad se trahebat per dilectionem. Dedit ergo nobis
esse, et pulchrum esse; dedit et vivere, ut praecellamus et iis quae non sunt
per essentiam, et iis quae inordinata aut incomposita sunt, per formam, et quae
inanimata, per vitam. Magno
debito obligata es anima mea, multum accepisti, et nihil a te habuisti. Et pro iis omnibus non habes quid retribuas, nisi tantum
ut diligas. Nam quod per dilectionem datum est, nec melius nec decentius quam
per dilectionem rependi potest. Accepisti autem hoc totum per dilectionem. Poterat enim Deus
etiam aliis creaturis suis dedisse vitam, sed amplius
in hoc dono dilexit te. Nec ideo plus dilexit te, quoniam plus diligendum invenit
in te, sed quia gratuito plus dilexit te, talem fecit te ut jam nunc merito
plus diligat te.
Anima
Quanto
plus audio, tanto plus audire concupisco, perge, quaeso, et quae sequuntur
narrato.
Homo
Post
esse, et post pulchrum esse, post vivere, datum est et sentire, datum est et
discernere, et per eamdem dilectionem datum est, quae nisi praecessisset, nihil
a largiente datum, nihil ab indigente acceptum fuisset. Quam sublimis, et quam decora
facta es, anima mea. Quid sibi iste ornatus tantus ac talis voluit, nisi quia
idem ipse, qui te induit, sponsam suo thalamo praeparavit? Novit ad quod opus
te conderet, novit qualis ornatus illud opus deceret, et ideo dedit quod
decuit, et quod tantum decuit, ut et ipse diligeret hoc, qui dedit. Sensibus foris
decoravit, intus sapientia illustravit. Sensus dans quasi exteriorem,
sapientiam quasi interiorem habitum. Sensus quasi quasdam gemmas fulgentes
appendens exterius, sapientiam quasi naturali pulchritudine faciem vultus tui
decorans intus. Ecce ornatus tuus, omnium gemmarum vincit pulchritudinem, ecce
facies tua omnium formarum superat decorem. Talem omnino esse decebat, quae ad coelestis
regis thalamum introducenda fuerat. Quantum dilecta es, et prae quantis dilecta es,
quando talis facta es! Quam singulare donum, quam non omnibus concessum, non
nisi dilectis et diligendis concedendum! Multum gloriari poteras, et multum
custodiri debueras, ne tale donum perderes, ne tale ornamentum foedares, ne
tantum decorem corrumperes, ne eo amisso vel immunito amplius misera fieres,
quam eo non accepto vel non perfecto misera fuisses, ne te cum damno amissae
pulchritudinis simul torqueret confusio foeditatis, et abjecta vilior fieres
quam si recepta non fuisses. Istud ergo
custodiendum et illud cavendum fuerat, ut istud custoditum persisteret, et
illud cautum non eveniret. Sed vide quid fecisti, anima mea;
dereliquisti sponsum tuum, et cum alienis prostituisti amorem tuum.
Corrupisti integritatem tuam, foedasti pulchritudinem tuam, dispersisti ornatum
tuum. Tam vilis, et tam turpis, et tam immunda facta es,
quasi talis sponsi amplexibus amplius digna non esses. Oblita es ergo
sponsi tui, et pro tantis beneficiis condignas gratias non egisti. Meretrix facta es, et prae nimiis fornicationibus tuis laxata sunt
ubera tua. Rugosa effecta est frons tua, genae
marcidae, languentes et stupentes oculi, labia pallore obducta, exsiccata
cutis, virtus infracta, ipsis quoque amatoribus tuis odiosa.
Anima
Sperabam
tanta illa praecoma ad alium finem tendere, sed ut video ad majorem confusionem
mei haec dixisti, ut eo magis odio dignam ostenderes, quo tantis beneficiis
acceptis, et non custoditis magis ingratam comprobasses. Vellem ergo aut factum
non esse quod dictum est, aut saltem dictum non esse quod factum est, ut vel oblivio
confusionem tegeret, si praesumptio reatum non vitasset.
Homo
Non
ad confusionem tui, sed ad eruditionem dicta sunt, ut magis illi fias obnoxia,
qui te et fecit cum non eras, et redemit cum perieras. Nam illud quoque in
assertionem amoris illius commemoravi, ut inde occasione sumpta jam nunc tibi
narrare incipiam, quantum iste sponsus tuus (qui tam excelsus apparuit cum te
conderet) humiliari dignatus est cum te repararet. Illic tam
sublimis, hic tam humilis, non tamen hic quam illic minus amabilis, quia nec
hic quam illic minus admirabilis. Illic potenter magna tibi contulit,
hic misericorditer pro te dira sustinuit. Ut enim te relevaret
illuc unde cecideras, ipse descendere dignatus est huc ubi jacebas, et ut tibi
juste redderetur quod perdideras, ipse dignatus est pie pati quod tolerabas. Descendit
ergo, suscepit, sustinuit, vicit, restauravit, descendit ad mortalem, suscepit
mortalitatem, sustinuit passionem, vicit mortem, restauravit hominem; ecce,
anima mea, obstupesce tanta mirabilia, tanta beneficia propter te exhibita. Cogita
quantum diligat te, qui tanta facere dignatus est propter te. Pulcrha facta
fueras ejus munere, foeda facta es tua iniquitate. Sed iterum mundata es et
formosa facta ejus pietate, operante tamen utrobique charitate. Olim cum non
esses, dilexit te ut conderet Postea cum foeda esses, dilexit te ut pulchram
faceret, et ut ostenderet tibi quantum te diligeret, non nisi moriendo a morte
te liberare voluit, ut non tantum pietatis impenderet beneficium, verum et
charitatis monstraret affectum Nunc autem tam sincera charitate te diligit, ac
si semper cum eo perstitisses, nec exprobrat tibi reatum, nec improperat tibi
beneficium. Et si deinceps fideliter cum eo perseverare, ipsumque ut decet
amare, ac tuum illi amorem incontaminatum conservare volueris, majora prioribus
se daturum promittit.
Anima
Jam
quodam modo amare incipio culpam meam, quia, ut video, non parum mihi
malefecisse profuit, quanto ex eo mihi, id quod votis omnibus scire desiderabam
luce, clarius innotescit. O felix culpa mea, ad quam diluendam dum ille
charitate trahitur, ipsa quoque ejus charitas mihi desideranti, et totis eam
praecordiis concupiscenti aperitur. Nunquam
tam bene dilectionem ejus agnoscerem, si in tantis
periculis eam experta non fuissem. O quam feliciter cecidi, quae post lapsum
felicior resurrexi! Nulla dilectio major, nullus amor sincerior, nulla charitas
sanctior, nullus affectus ardentior; mortuus est pro
me innocens, nihil in me, quod amaret inveniens. Quid ergo, Domine, dilexisti in me, et tantum
dilexisti ut morereris pro me? Quid tale in me invenisti, pro quo tanta et tam
dura sustinere voluisti?
Homo
O
anima mea, argue temetipsam coram Domino, quod hucusque tantis beneficiis ejus
ingrata fuisti, et miserationes ejus plurimas cognoscere noluisti. Sed ut adhuc
melius intelligere possis quantum illi debeas, me
reliqua ejus beneficia secundum coeptum ordinem prosequente, volo ut diligenter
intendas.
Anima
Hoc
semper audire desidero, quod mihi tam dulce est, ut idem te incessanter iterare
cuperem, non ad alia quoque quae restant audienda, festinarem.
Homo
Abieras
ergo et perieras, et quia in peccatis tuis venundata eras, venit ille post te
ut redimeret te, et tantum dilexit te, ut sanguinis sui pretium appenderet pro
te, talique pacto et reduxit te de exsilio, et redemit de servitio.
Anima
Nescivi
quod tantum me diligeret Deus, amplius mihi vilis esse non debeo, quae tantum
Deo placui, ut et mori eligeret pro me, ne perderet me.
Homo
Et
quid si cogitare coeperis quot et quales in comparatione tui abjecti sunt, qui
hanc, quae tibi data est, gratiam consequi non potuerunt? Certe audisti ab initio usque ad
hanc diem, quam multae generationes hominum pertransierunt, quae omnes sine
cognitione Dei, et pretio suae redemptionis in interitum sempiternum dilapsae
sunt. Omnibus illis te redemptor et amator tuus praetulit, quando tibi hanc
gratiam largitus est, quam nullus horum percipere meruit. Et quid dices? Quare
putas praelata es illis omnibus? Nunquid tu fortior, nunquid sapientior,
nunquid nobilior, nunquid ditior illis omnibus fuisti, quia hanc prae illis
omnibus specialem gratiam sortiri meruisti? Quot fortes, quot sapientes, quot
nobiles, quot divites ibi fuerunt? et tamen universi relicti et abjecti
perierunt. Tu sola prae omnibus illis assumpta es, et quare in te hoc factum
sit, nullam praeter gratuitam Salvatoris tui charitatem, causam invenire potes.
Elegit ergo et praeelegit te sponsus tuus, amator tuus, Redemptor tuus, Deus
tuus. Elegit te in omnibus, et assumpsit te ex omnibus, et amavit te prae
omnibus. Nomine suo vocavit te, ut memoriale ejus semper esset apud te, voluit
te participem esse in nomine, participem in nominis veritate, quoniam unxit te
illo (quo et ipse unctus erat) oleo laetitiae, ut ab uncto sit unctus, qui a
Christo dicitur Christianus.
Anima
Multum,
fateor, collatum est mihi, sed quaeso te, si ut (asseris) ego jam assumpta sum,
quid adhuc differor, quoniam ad amplexus sponsi necdum venire possum?
Homo
Nescis
ergo, anima mea, nescis quam foeda prius fuisti, quam polluta, quam deformis et
squalida, discissa et dissipata, omni horrore et enormitate plena. Et quomodo
tam cito in illum pudoris et castitatis thalamum introduci expetis, nisi prius
saltem cura aliqua et studio exculta ad pristinum decorem
repareris? Nam hoc est quod nunc exspectaris, hoc est quod
iste tuus sponsus adhuc praesentiam suam tibi subtrahit, et necdum in mutuos
amplexus et dulcia oscula te admittit, quia videlicet nec polluta debet
mundum tangere, nec turpem decet pulchrum videre. Cum autem
praeparata et decenter ornata fueris, tunc demum in illum coelestis sponsi
thalamum sine confusione permansura introibis. Nec te
pudebit tunc priscae turpitudinis, cum nihil turpe, nihil pudore dignum habebis.
Prius ergo stude formam tuam excolere, faciem ornare, habitum componere,
maculas tergere, munditiam reparare, mores corrigere, disciplinam servare, et
omnibus tandem in melius commutatis digno sponso dignam sponsam reddere.
Aliquid dicere volo, unde te magis cautam efficiam, ne
pro eo quod electam te audis, aut elatio tumidam, aut negligentia reddat
dissolutam. Nunquam audisti quid rex Assuerus fecit, quando Vasthi reginam
propter insolentiam illius repudiavit? factum insigne,
exemplum utile, periculum grave. Abjecta est ergo
illa propter superbiam suam, et factum est regis praeceptum, ut de omni regno
suo congregarentur puellae speciosae virgines, et adducerentur ad civitatem
Susan, et traderentur in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui erat
praepositus et custos mulierum regiarum, ibique acciperent mundum muliebrem, et
caetera ad usum necessaria. Sicque omnibus abundanter secundum regiam
ambitionem suppletu excolerentur, et ornarentur. Per sex menses oleo myrtino
ungerentur, per alios sex quibusdam pigmentis uterentur, et sic compositae et
ornatae, de triclinio feminarum ad regis cubiculum
transirent, ut quae ex omnibus magis placuisset, illa pro Vasthi in solio regni
sederet (Esther. II). Vide quam multae electae sunt, ut una
eligeretur, illa scilicet quae oculis regis formosior et ornatior
caeteris videretur. Ministri regis multas eligant ad
cultum. Rex ipse unam eligit ad thalamum. Prima electio multarum facta est, secundum regis praeceptionem,
secunda electio unius facta est, secundum regis voluntatem. Consideremus
ergo si forte exemplum hoc praesenti (de quo agimus)
negotio valeat adaptari. Rex, summi regis Filius, venit in
hunc mundum (quem ipse creaverat) desponsare sibi uxorem electam, uxorem
unicam, uxorem nuptiis regalibus dignam. Sed quia hunc Judaea
humilitatis forma apparentem recipere contempsit, abjecta est. Et missi sunt
ministri regis, apostoli videlicet, per totum mundum congregare animas, et
adducere ad civitatem Regis, id est ad sanctam
Ecclesiam, in qua domus est et mansio mulierum regiarum, id est sanctarum animarum,
quae fecundantur et generant non ad servitutem, sed ad regnum filios. Quae, quia non ex timore, sed charitate Deo serviunt, quasi in
libertatem bonorum operum partus edunt. Multi ergo vocati intrant per
fidem Ecclesiam, et ibi sacramenta Christi quasi quaedam unguenta et antidota ad reparationem, et ad ornatum animarum praeparata,
accipiunt. Sed quia ore veritatis dicitur: Multi sunt vocati, pauci vero
electi (Matth. XX) , non omnes, qui ad hunc cultum
sunt admissi, ad regnum sunt eligendi, nisi tantum ii qui sic student se per
ista mundare et excolere, ut cum ad regis praesentiam introducti fuerint, tales
inveniantur, quos ipse magis velit eligere quam reprobare. Vide ergo ubi posita es,
et intelliges quid facere debes. Posuit enim te sponsus tuus in triclinio, ubi
mulieres ornantur, varia pigmenta et diversas species dedit, cibosque regios,
de mensa sua ministrari tibi praecepit, quidquid ad sanitatem, quidquid ad
refectionem, quidquid ad reparandam speciem, quidquid ad augendum decorem
valere potest, tribuit. Cave ergo, ne ad colendam teipsam negligens sis, ne in novissimo
tuo, cum in conspectu sponsi hujus repraesentata fueris, indigna (quod absit!)
ejus consortio inveniaris. Praepara te sicut decet sponsam
Regis, et sponsam Regis coelestis, sponsam Sponsi immortalis.
Anima
Amaricasti iterum me, et perculisti pavore
non modico. Nam quantum ex verbis tuis intelligi datur, mutavi propositum, sed
non evasi periculum. Mutavi propositum, quia ab illo, qui me olim distrahebat
vago instabilique amore, ad unicam dilectionem conversa sum. Non evasi
periculum, quia, sicut asseris, nisi me omnibus modis dignam exhibere studuero,
ad fructum hujus dilectionis non pertingo. Superest ergo ut nunc mihi diligentius edisseras de hoc triclinio in
quo mulieres regiae aluntur, et de cibo regio qui eis datur, et de ipsis quoque
unguentis quibus unguntur, et de caeteris omnibus quae ad cultum sive decorem
exhibentur. Ipsius enim dilectione provocor, iis deinceps studium impendere,
sine quibus me video ad dilectionis affectum non posse
pervenire. Atque utinam ego illa una esse merear,
cujus decorem atque ornatum rex laudabit. Quam felix illa et quanto electis
electior, quae ad hunc finem studium suum perducet?
Quam exiguum jam omnem laborem reputarem, si ad hunc
finem studium meum perducere possem. Quaeso igitur ut non pigriteris per
singula mihi ediscere, quae sint illa remedia quibus faciem meam debeam ad hunc decorem reformare, quia vehementer illi placere
cupio, cujus charitatem erga me tam benignam et amorem tam jucundum agnosco.
Homo
Sic
vere necesse est ut facias. Precorque, ut ipse, qui tibi jam
voluntatem hoc faciendi tribuit, vires etiam perficiendi tribuere velit.
Quaeris quod sit triclinium, quaere etiam quod sit regis cubiculum. Istas duas mansiones
propone tibi, quia harum tibi consideratione opus est. Est ergo triclinium, est
regis cubiculum. In triclinio sponsae ad nuptias praeparantur, in cubiculo autem nuptiae
celebrantur. Praesens Ecclesia quasi triclinium est, in qua nunc sponsae Dei ad futuras nuptias praeparantur. Coelestis Jerusalem
quasi Regis cubiculum est, in qua nuptiae ipsae celebrantur. Post tempora autem
ornandi, de triclinio transeunt ad Regis cubiculum,
quia post tempora bene operandi veniunt, ut boni operis sui percipiant fructum.
Praesens vero Ecclesia triclinium dicitur propter tres
ordines fidelium, conjugatorum, continentium, rectorum vel virginum.
Videamus deinceps quae sint unguenta, et pigmentorum genera, qui cibi, quae
vestimenta ad cultum sponsarum praeparata. Neque hoc praetermittendum est, quod ipse sponsus sicut gratuito
primum quodammodo foedas ac turpes diligit, ita et gratuito eis ad ornatum adminiculum
omne impendit. Nec quidquam ex se habent, nisi ab illo accipiant unde illi
placeant, ut etiam hoc ad dilectionem pertinere scias,
quod habes unde ornare te possis, quae utique ex te nihil habes, nisi ab illo
acceperis. Primum est fons baptismi hic positus, et lavacrum regenerationis, in quo
sordes praeteritorum criminum abluis. Deinde chrisma et oleum, in cujus
unctione Spiritu sancto liniris. Post haec delibuta et unctione laetitiae
perlusa ab mensam venis, et percipis ibi alimentum corporis et sanguinis
Christi, quo interius saginata atque refecta noxiam illam praeteritorum jejuniorum
maciem depellis, et pristina plenitudine atque fortitudine reparata rursus
quodammodo juvenescis. Deinde vestimenta bonorum operum induis, et fructu
eleemosynarum, cum jejuniis et orationibus, cum sacris vigiliis, aliisque
operibus, pietatis, quasi quodam vario ornatu decoraris. Ad ultimum sequuntur
aromata virtutum, quarum odor suave spirans omnem illum antiquarum sordium
fetorem fugat, ita ut tibi quodammodo tota mutari, et in aliam transformari
videaris, et magis laeta, magis alacris, magis sospes efficiaris. Datur etiam
tibi speculum sancta Scriptura, ut ibi videas faciem tuam, ne quid minus aut
aliter quam decet habeat compositio ornatus tui. Quid ergo dicis anima mea? Scis
utrumne adhuc aliquid horum perceperis? Certe in fonte abluta fuisti, certe de
mensa Regis eumdem cibum comedisti, et eumdem potum bibisti. Sed forte iterum polluta
es, habes lacrymas, quibus iterum te abluas. Iterum unctio emarcuit in te, per
bonam et piam devotionem iterum te ungas. Iterum jejunio diuturno
confecta es: iterum lacrymis abluta, et piae
devotionis unctione renovata ad refectionem tuam redeas. Vide quam pia dispensatione tibi
ubique concurritur. Non habuisti et datum est tibi, perdidisti et restauratur
tibi, nusquam derelinqueris, ut scias quantum ille te diligat, a quo amaris;
non vult te perdere, et ideo tanta patientia exspectat, et concedit pie,
negligenter toties amissa iterum atque iterum si tu volueris reparare. O quot jam perierunt, qui ista
tecum acceperant, sed amissa iterum tecum recipere non meruerunt. Plus ergo omnibus illis
dilecta es, quia tibi tam benigne amissum redditur, quod illis perditum tam
districte negabatur. Nunquid tibi gratia bene operandi nulla data
est? tamen voluntas bona ipso largiente negata
non est. Si magna opera facis; misericorditer
sublimaris. Si non facis magna opera, fortassis
salubriter humiliaris. Melius novit ille quid tibi expediat quam tu, et ob hoc si vis bene de illo sentire, totum, quod ab illo tibi fit,
bene fieri intellige. Forte gratiam vitutum non habes, sed
dum vitiorum impulsu concuteris, melius in humilitate solidaris. Suavius
redolet Deo humilitas infirma, quam virtus elata. Nihil ergo dispositioni
illius praejudicare audeas, sed semper cum timore et reverentia ora eum, ut quemadmodum
ipse novit tibi subveniat. Si qua adhuc in te mala
permanserunt, pie diluat, si qua inchoata sunt bona benigne perficiat, et ea te
(qua ipse voluerit) via ad se perducat. Quid tibi amplius dicam? estne aliquid adhuc quod dicere possumus ad ostendendam
dilectionem? Tibi loquor, anima mea, estne aliquid?
Quid dicis? Si tua dicis, aliena non poteris. Si
aliena et tua, non tamen omnia. Quis enim omnia dicere potest? et tamen scimus quod omnium origo charitas est. Ecce duo
nati sunt, eadem utrisque nobilitas generis, eadem hora nativitatis. Alter in paupertate relinquitur, alter divitiis sublimatur, et
utrumque charitas operatur, quia et hunc paupertate humiliat, et illum abundantia
consolatur. Iste debilis est, et ille fortis. Ille tenetur ne malum perficiat, iste
roboratur, ut ad bonum opus convalescat; utrumque charitas probat, non
reprobat. Alter per sapientiam
illuminatur, alter in simplicitate sui sensus relinquitur. Iste
ut seipsum despicere, ille ut studeat Creatorem suum agnoscere, utrique tamen voluit
charitas adesse. Talis est amor Dei erga nos,
nec quidquam omnino humana infirmitas tolerat, quod ipse (quantum in sua
bonitate est) ad bonum nostrum non disponat.
|