Confessio
Confiteor
tibi miserationes tuas, Domine Deus meus, quid non dereliquisti me, dulcedo
vitae meae, et lumen oculorum meorum. Quid retribuam tibi pro omnibus quae
tribuisti mihi? (Psal. CXV). Vis ut diligam te, et quomodo diligam te? quantum diligam te? quis sum ego ut
diligam te? et tamen diligam te, Domine, fortitudo mea,
firmamentum meum, refugium meum, liberator meus, Deus meus, adjutor meus,
protector meus, cornu salutis meae, et susceptor meus, et quantum adhuc dicam? Tu
es Dominus Deus meus (Psal. XVII). O anima mea, quid faciemus Domino Deo nostro, a quo tot et tanta bona accepimus? Neque enim contentus fuit eadem (quae et caeteris) bona nobis
tribuere, sed in malis quoque nostris eum singularem dilectorem agnoscimus, ut
eum tam de bonis quam de malis nostris omnibus singulariter diligamus. Tu dedisti mihi, Domine,
ut te agnoscam, et prae caeteris multis de tuis secretis revelata intelligam. Alios
coaetaneos meos in tenebris ignorantiae dereliquisti, et mihi prae illis lumen
sapientiae tuae infudisti. Tu dedisti
mihi verius cognoscere te, purius diligere te, sincerius credere in te, ardentius
sequi te. Tu dedisti mihi sensum
capacem, intellectum facilem, memoriam tenacem, linguam disertam, sermonem
gratum, doctrinam suasibilem, efficaciam in opere, gratiam in conversatione,
provectum in studiis, effectum in coeptis, solamen in adversis, cautelam in
prosperis, et quocunque vertebam me, ubique gratia tua et misericordia
praecessit me. Et fecisti promo omnia saepe cum mihi consumptus videbar, subito
liberasti me; quando errabam, reduxisti me; quando ignorabam, docuisti me;
quando peccabam, corripuisti me, quando tristabar consolatus es me, quando
desperabam confortasti me, quando cecidi erexisti me; quando steti, tenuisti
me, quando ivi duxisti me; quando veni, suscepisti me. Haec omnia mihi fecisti,
Domine Deus meus, et alia multa de quibus mihi dulce erit semper cogitare,
semper loqui, semper gratias agere, ut te laudem et amem pro omnibus beneficiis
tuis, Domine Deus meus. Ecce habes, anima mea, arrham tuam, et in arrha
tua cognoscis sponsum tuum; serva te illi intactam,
serva impollutam, serva integram, serva incontaminatam. Si
olim meretrix fuisti, jam virgo facta es, quemadmodum amor illius consuevit
corruptis integritatem reddere, et integris castitatem conservare. Semper autem
cogita quantam tecum misericordiam fecerit, et in hoc perpende quantum ab ipso
diligeris, quod ejus beneficium nunquam tibi defuisse cognoscis.
Anima
Vere
fateor merito amor iste singularis dicitur, qui, cum se in multos diffundat,
ita tamen unice singulos amplexatur. Vere pulchrum et mirificum bonum, quod commune est
omnium, et totum singulorum. Cunctis praesidens, singulos implens, ubique
praesens, omnium curam agens, et tamen singulis quasi omnibus providens Sic
certe mihi videtur cum ejus miserationes circa me attendo, quod (si fas est
dicere) quodammodo nihil aliud agat Deus, nisi ut meae saluti provideat, et ita
totum ad custodiam mei occupatum video, quasi omnium oblitus sit, et mihi soli
vacare velit. Semper praesentem se exhibet, semper paratum se offert, quocunque
vertero me, non me deserit, ubicunque fuero non recedit, quidquid egero pariter
assistit; et quod tandem cunctis actionibus sive cogitationibus meis perpetuus
inspector, et quantum ad bonitatem suam pertinet, individuus cooperator adsit,
ipso operis sui effectu patenter ostendit. Ex quo constat quod licet facies
ejus adhuc a nobis non possit videri, nunquam tamen possit praesentia ejus
evitari. Ego autem fateor, diligentius hoc considerans timore pariter et pudore
ingenti confundor, quod illum, cui tam vehementer placere cupio, ubique mihi
praesentem et omnia mea occulta videntem intueor. O quam multa sunt in me de quibus coram oculis ejus
erubesco, et pro quibus jam magis illi displicere timeo, quam pro iis quae
laudanda in me sunt (si qua sunt) placere posse in me
confido? O utinam ad modicum ab oculis ejus possem
abscondi, donec maculas istas omnes detergerem, et sic demum ante conspectum
ejus sine macula immaculata apparerem! Nam quomodo in hac deformitate placere
illi potero, quae et mihi quoque in illa vehementer displiceo? O maculae veteres, o
maculae foedae et turpes, quid tandiu haeretis? Abite, discedite, et ne
praesumatis amplius oculos dilecti mei offendere. Nolite fallere vosmetipsas,
non semper mecum (ipso adjuvante) manebitis, quamvis me adhuc pigritante
exterminari non potuistis. Ego juravi super vobis quod nec tenebo, nec diligam
vos amplius, quia omnino detestor et prorsus abominor turpitudinem vestram. Jamque deinceps, etiamsi possem a Sponso meo non
videri, nollem tamen a vobis infici. Quanto magis nunc quia
palam ipso sum, et quia plus certe me contristat ejus offensio, quam mea etiam
turpitudo. Recedite ergo, in vanum amplius mihi adhaeretis, quia, etiam
mecum manentes, meae non estis. Alienas vos a sorte mea judico, et vobiscum deinceps
nullam communionem habere volo. Habeo aliud exemplar cui conformari cupio, et ad
aliud jugiter respicio, ac quantum possum magis semper ac magis exinde
similitudinem traho. Et quo hoc etiam didici,
quod vos exterminare debeo, et qualiter hoc faciam jam agnosco
Homo
Mira
res nobiscum agitur, quam ideo fortassis non miraris, quia necdum quid dicere
velim intelligis. Considero namque qualiter a principio nostri sermonis multa
quae adversari videbantur dilectioni in medium adduxeris, et quod ex eis semper
non infirmata, sed amplius probata sit virtus dilectionis. Dixisti dilectionem
singularem pariter et communem esse non posse, sed inde comprobata est amplius
mirabilis, quod demonstrata est communis esse et singularis. Dixisti rursum te
perfecte non diligi, eo quod ad cultum electam audieras, et adhuc ad thalamum
assumptam non vidisti. Sed tamen iterum ostenditur tanto major erga te
dilectio, quanto major per ejus patientiam tua exspectatur perfectio. Ad extremum modo dubitare coepisti, an, in hac
deformitate tua quam (licet invita) pateris, ab illo posses diligi. Sed quando hoc dubitasti, olim te totam foedam et tamen dilectam
fuisse jam non meministi. Si ergo te nunc diligere dignatus est, quando
tota turpis, et nihil adhuc decoris habens fuisti, quanto magis nunc diliget
te, quando decorari, et priscam turpitudinem deponere jam coepisti? Nam et hoc
quoque ad laudem dilectionis ejus pertinet, quod
imperfectam diligere dignatur. Et quamvis quaedam adhuc in te
videat, quae sibi non placent, diligit tamen hoc ipsum, quod tu quoque ea in
temetipsa jam odisse coepisti quae illi displicent. Non enim tam statum
quam propositum respicit, nec quid sis, sed quid esse velis, attendit, si tamen tu quantum potes satagis, ut quod adhuc esse non
coepisti, esse merearis.
Anima
Hoc
ultimum interrogationis meae benigne, ut suscipias, quaeso, quid est illud
dulce, quod in ejus recordatione aliquando me tangere solet, et tam vehementer
atque suaviter afficere, ut jam tota quodammodo a memetipsa abalienari, et
nescio quo abstrahi incipiam. Subito enim innovor et tota
immutor, et bene mihi esse incipit ultra quam dicere sufficiam. Exhilaratur conscientia, in oblivionem venit omnis praeteritorum
dolorum miseria, exsultat animus, clarescit intellectus, cor illuminatur, desideria
jucundantur, jamque alibi (nescio ubi) me esse video, et quasi quiddam
amplexibus amoris intus teneo, et nescio quid illud sit, et tamen illud semper
retinere, et nunquam perdere toto adnisu laboro. Luctatur quodammodo
delectabiliter animus, ne recedat ab eo, quod semper
amplecti desiderat, et quasi in illo omnium desideriorum finem invenerit summe
et ineffabiliter exsultat, nihil amplius quaerens, nihil ultra appetens, semper
sic esse volens Nunquid ille est dilectus meus? Quaeso, dic mihi, ut sciam an
ille est, ut si denuo ad me venerit, obsecrem eum ne
recedat, sed semper permaneat.
Homo
Vere
ille est dilectus tuus qui visitat te, sed venit invisibilis, venit occultus,
venit incomprehensibilis. Venit ut tangat te, non ut videatur a te; venit ut
admoneat te, non ut comprehendatur a te; venit non ut totum infundat se, sed ut
gustandum praebeat se; non ut impleat desiderium, sed ut trahat affectum;
primitias quasdam porrigit suae dilectionis, non plenitudinem exhibet perfectae
satietatis. Et hoc est quod maxime ad arrham desponsationis tuae pertinet, quod
ille, qui in futuro se tibi videndum, et perpetuo possidendum dabit, nunc
aliquando (utquam dulcis sit agnoscas) se tibi ad gustandum praebet. Simul
etiam interim de absentia ejus consoleris, quando ejus visitatione ne deficias
incessanter reficeris. Quaeso, anima mea, multa jam diximus, post haec omnia
unum agnosce, unum dilige, unum sequere, unum apprehende, unum posside.
Anima
Hoc
opto, hoc desidero, hoc totis praecordiis concupisco.
|