|
DE
VERITATE PROPOSITIONIS
Textus
Rem, quae
partim est vel fuit et partim futura est, non necesse est ante complementum sui
totaliter esse vel fuisse. Sed
cum completum est aliquid, tunc et de cetero necesse est, ipsum simpliciter
esse vel fuisse. Inter initium et complementum necesse est, ipsum secundum quid
esse vel fuisse. -- Et sic de rebus contingentibus, quae fiunt in tempore,
possibile est, eas non compleri. Verbi gratia totalis motus ab A in B dicatur
C. Inter initium et finem C motus necesse est, C secundum qnod fuisse, et
possibile est, C secundum partem sui futurum non fore. Inter initium autem et
finem C motus semper dicitur vere, quoniam C est. Sed hoc esse non est esse
completum et determinatum et definitum, sed est incompletum et indeterminatum
et indefinitum. Unde, licet in medio motus C vere dicatur ipsum C esse, tamen
consequenter dici potest: necesse est C fuisse, quia, cum praesens sit, eius
pars praeteriit parsque futura est, vere dicitur C partim praeteritum, quoniam
est. Sed cum quid praeteritum est, perfectum est. C autem ante sui finem nec
praeteritum nec perfectum est. Nec vere dicitur C fuisse, quia hoc esset, adhuc
futurum fuisse.
Manifestum est
igitur, quod de aliquo vere dicitur quod est, nec tamen consequitur post hoc
fuisse, immo secundum aliquid sui non potest non fuisse, et secundum aliquid
sui, quod adhuc futurum est, potest non esse: ut nunc verum est, hunc annum
esse, nec tamen statim post hoc erit verum, hunc annum fuisse. Et si tempus
habiturum esset finem ante terminum huius anni, verum esset tune, hunc annum
nunc esse, et non esset futurum verum, hunc annum fuisse. - Sed de quocumque
dicitur esse completum et finitum vel fuisse completum et finitum, statim post
non potest non fuisse, immo statim necesse est illud fuisse.
Tale autem,
quale est cuius esse est interminatum, credo, quod sit veritas propositionis et
opinionis rei futurae contingentis. Veritas enim sermonis vel opinionis est
adaequatio sermonis vel opinionis et rei. Haec autem adaequatio nihil
aliud est, quam ita esse in re, sicat sermo vel opinio dicit, et hoc est in
futuris rem esse in futuro, sicut sermo vel opinio asserit eam futuram. Est
igitur veritas sermonis vel opinionis de futuro praesens assertio existentiae
rei in futuro cum existentia rei in futuro. Sed praesens assertio sermonis vel
opinionis est, nec poterit non fuisse. Existentia vero rei futurae nondum est,
sed poterit non esse; et ita veritas de futuro secundum quid sui iam est et
habet necessitatem; secundum quid sui nondum est et habet contingentiam. Licet
igitur vere dicatur veritas huius propositionis «antichristus
est», tamen non sequitur,
quod statim erit necessarium eum fuisse, quia huius veritas est esse
incompletum et indeterminatum. Idem enim est ponere necessitatem super hanc
veritatem et ponere necessitatem super assertionem de futuro, quod erit, et
super existentiam rei futurae. Quaelibet igitur talium propositionum «antichiristus erit», «antichristus
est futurus» est vera, non
necessaria, sed contingens, quia possibile est, quamlibet talem esse falsam. -
Sed veritas horum partim est assertio praesentialis de antichristo futuro,
quoniam erit, partim est existentia antichristi futura.
Sed ex parte assertionis est haec veritas impermutabilis.
Quaelibet enim talium propositionum semper idem et eodem modo dicit quomodo
nunc dicit. Ab existentia autem, quae nondum est, in non-existentiam fieri
permutationem impossibile est. Omnis enim permutatio est ab eo, quod est, non
ab eo, quod nondum permutatur, futurum est. Igitur nulla talium propositionum
vel orationum a sua veritate, quae partim est et partim futura est,
permutabilis est, quia id veritatis, quod praesentialiter est, semper uno modo
manebit. Ab eo, quod nondum est, non potest fieri permutatio aliqua, antequam
eveniat. Unde si numquam eveniat, numquam ab eo fiet permutatio. Unde sive
antichristus erit sive non erit, non permutabitur a veritate in falsitatm, nisi
quod habet contingens permutabile a veritate in falsitatem, est necessarium.
Duplex enim dicitur permutabile a veritate in falsitatem: aut quia non est
susceptibile falsitatis, aut quia secundum hunc ordinem post veritatem non est
susceptibile falsitatis. Primo modo est necessarium, sed secundo modo non est
necessarium.
|