|
DE VERITATE
Textus
«Ego
sum via veritas et vita».
Hic ipsa Veritas dicit se esse veritatem. Unde dubitari non immerito potest, an
sit aliqua alia veritas, an nulla sit alia ab ipsa summa veritate? Si enim
nulla est alia veritas, tunc veritas est unica et singularis nec recipit
distributionem aut pluralitatem, ut dicatur «omnis
veritas», aut «multae veritates». -- Sed e contra in Evangelio
legitur: «Ipse docebit vos
omnem veritatem».
Item: si non est alia veritas, ubicunque praedicatur
aliquid esse verum, praedicatur de eodem Deus, licet adiacenter et denominative
et nuncupative. Numquid igitur idem est esse verum et esse divinum? Sic videtur
per locum a coniugatis. Si non est alia veritas, quam Deus, esse verum est esse
divinum, et hoc est vera arbor, quod divina arbor, et vera propositio, quod
divina propositio, et ita de ceteris.
Item: in
futuris et contingentibus videtur esse veritas corruptibilis. Veritas autem,
quae Deus est, nullo modo est corruptibilis. Est igitur alia veritas ab illa,
summa veritate.
Item: veritas
propositionis est adaequatio sermonis et rei Deus autem non est haec
adaequatio, quia non erat haec adaequatio, antequam esset sermo et res; cum
Deus et veritas summa et sermonem et res creatas sermone significatas praecesserit.
Est ergo aliqua veritas, quae non est summa veritas.
Item dicit
Augustinus in libro Soliloquiorum, quod veritas est id quod est. Uniuscuiusque
igitur rei entitas est eius veritas. Sed nullius creaturae entitas est summa
veritas, quae Deus est. Ergo est aliqua alia veritas a summa veritate.
Item:
Augustinus retractat hoc verbum, quod dixit in libro Soliloquiorum: «Deus, qui non nisi mundos verum scire
voluisti», ita inquiens: «responderi potest: multos non mundos multa
vera scire.» Multi
igitur non mundi veritatem vident, qua verum est verum, quod sciunt. Sed soli
mundi corde summam veritatem vident: «Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt». Et secundum Platonem teste Augustino in
libro de vera religione veritas pura mente videtur, cui inhaerens anima beata
fit. -- Idem quoque Augustinus ait in libro «de agone christiano»: «Errat quisquis putat veritatem se cognoscere, cum adhuc nequiter vivit». -- Est igitur alia veritas ab hac summa,
quam aliam vident non-mundicordes.
Item scriptum
est in Evangelio: «Qui
facit veritatem venit ad lucem».
Facit igitur homo aliquam veritatem; sed nullus facit summam veritatem. Est
igitur alia veritas ab illa.
Item: Ex verbis Augustini in libro de mendacio potest
haberi, quod duplex est veritas: una scilicet in contemplando, altera in vero
enuntiando. Et illam, quae est in contemplando praeponit Augustinus animo ita
inquiens: «ut animus
corpori, ita veritas etiam ipsi animo praeponenda est, ut eam non solum magis
quam corpus, sed etiam magis quam se ipsum appetat animus». -- Sed cum nihil praeponendum
sit animo, nisi Deus, patet, quod verlitas, de qua hic intendit Augustinus,
Deus est. -- Postea veritatem, quae est in enuntiando, non audet praeferre
animo, sed innuit eam temporalibus omnibus praeferendam sic inquiens: «Si quisquam proponeret sibi sic
amandam veritatem
non: tantum quae in contemplando est, sed etiam in vero
enuntiando, quod in suo quoque rerum genere verum est, et non aliter
proferendam motu corporis sententiam, quam in animo concepta atque conspecta
est, ut fidei veridicam pulchritudinem non solum auro et argento et gemmis et
amoenis, praediis, sed etiam ipsi universae temporali vitae, omnique corporis
bono praeponeret, nescio, utrum sapienter a quoquam errare diceretur.» In his satis evidenter
distinguit Augustinus duas veritates, quarum secundam non audet aequare animo,
nedum praeferre. Sed nisi crederet, aut saltem dubitaret, veritatem enuntiationis
aliam esse a veritate summa, non dubitaret eam praeferendam esse animo.
Quod autem non sit alia veritas a veritate summa, videtur
secundum Anselmum, qui in libro suo de veritate concludit ad ultimum, quod
unica est omnium verorum veritas, et quod illa est summa veritas, sicut unum
est tempus omnium illorum, quae sunt simul in uno tempore.
Item: verisimile est, quod, si unius alicuius
enuntiationis veritas, qua enuntiatio vera est de creaturis, sit summa veritas,
et omnium enuntiationum et enuntiabilium veritas sit eadem veritas, nihil iam
caret initio et fine, nisi suprema veritas. Atqui veritas huius: «septem
et tria sunt decem» caret
initio et fine. Ergo haec veritas est summa veritas. -- Huic consonat Augustinus
in libro de libero arbitrio ita inquiens: «septem et tria sunt decem et non solum
nunc, sed etiam semper; nec ullo modo septem et tria non fuerunt decem aut
aliquando septem et tria non erunt decem. Hanc ergo incorruptibilem numeri
veritatem dixi mihi et cuilibet ratiocinanti esse communem.» Aeterna est igitur talium veritas ac per
hoc summa veritas.
Similiter sine initio fuit verum «aliquid fuisse futurum»;
sed non fuit verum, nisi veritate sua. Sua igitur veritas aeterna est et summa; similiter omnium conditionalium
veritas ut: «si est
homo, est animal.» Per
hypothesim igitur omnis enuntiabilis veritas est summa veritas. ltem dicit
Augustinus in libro de vera religione, quod veritas est, quae ostendit id quod
est. Esse igitur cuiuslibet rei sua monstrat veritas. Cum enim sit haec
veritatis definitio, omm veritati convenit monstrare id quod est. Nullius autem
esse potius monstrabit aliqua veritas, quam eius esse, cuius est veritas. Igitur
si nihil aliud ostendit mentis aspectui esse alicuius rei, quam lux summae
veritatis, non est alia veritas a summa veritate.
Quod autem lux
summae veritatis et non aliud ostendit mentis oculo id quod est, videtur ex
auctoritatibus Augustim diligenter inspectis. Ait enim in libro retractationum
retractans quiddam, quod dixerat secundum sententiam Platonis de reminiscentia
et his verbis corrigens: «Propterea
vera respondent de quibusdam disciplinis etiam imperiti earum, quia praesens
est eis, quando idem capere possunt lumine rationis aeternae, ubi hace
immutabilia vera conspiciunt».
Idem in libro de libero arbitrio: «Summa veritas ostendit omnia bona, quae vera sunt» . . . «sed quemadmodum illi, qui in luce solis eligunt,
quod libenter aspiciant, et eo aspectu laeti fiant, in quibus, si qui forte
fuerint vegetioribus sanisque et fortissimis oculis praediti, nihil libentius,
quam ipsum solem contuentur, qui etiam cuncta, quibus infirmiores oculi
delectantur, illustrat: sic fortis acies mentis et vegeta cum multa et incommutabilia
certa ratione perspexerit, dirigit se in ipsam veritatem, qua cuncta
monstrantur, eique inhaerens tanquam obliviscitur cetera et in illa simul
omnibus fruitur.»
Item in libro Confessionum: Et si ambo videmus verum esse,
quod dicis et ambo videmus verum esse, quod dico: ubi quaeso id videmus? non
ego in te nec tu in me, sed ambo in ipsa, quae supra mentes nostras est
incommutabili veritate?
Idem in libro de Trinitate: Cum artem corporalium
figurarum ineffabiliter pulehram super aciem mentis simplici intelligentia
capimus; in illa ergo aeternitate, ex qua temporalia facta sunt, formam qua
sumus, et secundum quam vel in nobis vel in corporibus vera et recta ratione
aliquid operamur, visu mentis aspicimus.
Idem super Johannem hom. 14 : «Nemo hominum potest dicere, quod veritatis est, nisi
illuminetur ab eo, qui mentiri non potest.»
Hae auctoritates evidenter astruunt omne, quod cognoscitur
verum, in luce summae veritatis verum contueri.
Quod si dicat aliquis: et huius veritatis luce et alterius
veritatis simul ostendi idem et unum verum, numquid igitur lux illa summae
veritatis non sufficit ad ostendendum, quod illustrat, aut si sufficit, quomodo
reliqua non superfluit?
Praeterea: si lux huius solis cetera Iuminaria ofluscat,
ut ipsa praesente nihil ostendant visui corporis, quomodo non amplius lux illa
omm alia luce spirituali incomparabiliter lucidior omnem aliam vincet,ut alia
nihil agat ipsa praesente? Hae nebulae caliginosae contrariarum opinionum forte
diffugerent et dissiparentur, si parumper nobis claresceret lux veritatis. Unde
parumper intendendum est ut, quid sit veritas, agnoscatur.
Consuevimus autem usitatius dicere veritatem orationis
enuntiativae. Et haec veritas, sicut dicit philosophus, non est aliud, quam ita
esse in re signata, sicut dicit sermo. Et hoc est., quod aliqui dicunt
veritatem esse «adaequationem
sermonis et rei «et» «adaequationem
rei ad intellectum». -- Sed
cum verior sit sermo, qui intus silet, quam qui foris sonat, intellectus
videlicet conceptus per sermonem vocalem, magis erit veritas adaequatio
sermonis interioris et rei, quam exterioris; quod si ipse sermo interior esset
adaequatio sui ad rem, non solum esset sermo verus, sed ipsa veritas. --
Sapientia autem et verbum, sive «Sermo
Patris» maxime adaequatur
hoc modo adaequationis rei, quam dicit et loquitur. Ita enim est res quaeque
plenissime, ut hic sermo dicit; nec in aliquo aliter est, ac dicitur hoc
sermone; nec solum adaequatur, sed est ipsa adaequatio sui ad res, quas
loquitur. lpse igitur Sermo Patris secundum hanc definitionem veritatis maxime
veritas est. -- Nec potest hic Sermo non loqui, nec non adaequari ei, quod
dicit. Unde non potest non esse veritas.
In rebus autem, quae dicuntur hoc aeterno Sermone, est
conformitas ipsi sermoni, quo dicuntur. lpsa quoque conformitas rerum ad hanc
aeternam dictionem est earum rectitudo et debitum essendi, quod sunt. Recta enim est res et est ut debet,
inquantum est huic Verbo conformis. Sed inquantum est res ut debet, intantum
vera est. lgitur veritas rerum est earum esse prout debent esse, et earum
rectitudo et conformitas Verbo, quo aeternaliter dicuntur. Et cum haec
rectitudo sit sola mente perceptibilis et in hoc distinguatur a rectitudine
corporali visibili, patet, quod convenienter definitur ab Anselmo veritas cum
dicit, eam esse rectitudinem sola inente perceptibilem. Et complectitur haec
definitio etiam summam veritatem, quae est rectitudo rectificans simul cum
veritatibus rerum, quae sunt rectitudines rectificatae. Rectitudo autem est in
nullo a se exitus aut declinatio.
Item: Omnis
res, inquantum deficit ab eo, quod tendit esse, intantum est falsum illud, quod
tendit aut fingit esse. Falsum enim est, ut ait Augustinus in libro
Soliloquiorum «quod
se fingit esse, quod non est, aut omnino esse tendit et non est». -- Item idem in eodem: «Falsum est, quod ad similitudinem alicuius
accommodatum est, neque id tamen est, cuius simile apparet. Quapropter
quodlibet est verum, quod privatur defectione». -- Quapropter veritas est defectus
privatio, sive essendi plenitudo; tunc enim est vera arbor, cum habet
plenitudinem esse arboris caretque defectione esse arboris, et haec plenitudo
essendi quid est nisi conformitas ratiom arboris in Verbo aeterno?
Rerum autem
duplex est esse: primum et secundum; potestque res habere plenum esse primum et
carere plenitudine esse secundi. Et propter hoc potest eadem res esse vera et
falsa, utpote: verus homo est animal, quod componitur ex corpore et anima
rationali. ldem quoque Augustinus: «si mendax est et vitiosus, falsus homo est.» -- Similiter vera propositio est hominem
esse asinum, quia habet plenum esse primum enuntiationis; sed falsa est, quia
caret plenitudine esse secundi. Haec enim est secunda perfectio enuntiationis:
significare id esse, quod est, et non esse, quod non est. Cumque hoc modo
dicitur res una simul vera et falsa, non est assertio de eodem contraria, quia
non eiusdem esse asseritur plenitudo et defectio. Sed cum dicitur falsitas, est
vera falsitas et falsum est verum falsum. Numquid inest contrarium suo
contrario, et fallit id his terminis regula logicorum, sicut secundum
Augustinum in bono et malo? Et si fallit in his, sicut in bono et malo, suntne
plures contrarietates his duabus, in quibus fallit? -- Quaeque est differentia
contrarietatum, in quibus fallit regula logicorum, ad contrarietates, in quibus
non fallit? Numquid in his solis contrarietatibus fallit regula logicorum
quarum alterum contrariorum sequitur esse? Omne namque, quod est, bonum est; et
omne quod est, verum est. Unde aut falsum et malum omnino non sunt, aut falsum
et malum non sunt nisi in vero et bono.
Item: quodlibet
est verum id, cuius esse conformatur ratiom suae in Verbo aeterno; et falsum
id, quod fingit esse eiusque ratiom in Verbo aeterno non conformatur. Cum autem
omne, quod est, solum id est et totum id est, quod aeterno Verbo dicitur esse,
omne quod est, inquantum est et quantumcunque est, verum est. -- Sed numquid e
contrario omne, quod est citra Deum., est falsum aliquid? Cum enim falsum sit,
quod ad similitudinem alicuius accommodatum est, nec tamen est id, cuius est
simile, omnis autem creatura alicuius habet similitudinem, quod tamen ipsa non
est, videtur, quod omnis creatura sit falsum aliquid. Quod si verum est,
numquid homo, qui est similitudo et imago Dei, nec tamen Deus est, est falsus
Deus, sicut statua hominis est falsus homo? Absurdum videtur hoc dicere. Et
quia ad praesens non occurrit auctoritas, quae istud determinet, interim
differatur a nobis huius solutio.
Deus autem
nullo modo est falsum aliquid, eo quod similitudo omnis est paris ad parem, aut
inferioris ad superiorem, Deus autem nec parem habet nec superiorem, ad cuius
similitudinem accommodetur. Filius autem, qui similis est Patri plenissime, est
id quod Pater. Unde ibi nulla ex parte aliqua falsitas est, sed plena veritas
et lux, «et tenebrae in eo non
sunt ullae».
Cum autem, ut
praedictum est, veritas cuiuscunque est eius conformitas ratiom suae in aeterno
Verbo, patet, quod omnis creata veritas non nisi in lumine veritatis summae
conspicitur. -- Quomodo enim conspici posset conformitas alicuius ad aliquid,
nisi conspecto etiam illo, cui est conforme? Aut rectitudo rei quomodo
agnoscitur, quoniam rectitudo est, cum non sit secundum se rectitudo, nisi in
regula sua, quae secundum se recta est, et secundum quam ipsa res est
rectificata? Quae regula non aliud est, quam ratio rei aeterna in mente
divina. Aut qualiter cognoscetur,
quod res est, ut esse debet, nisi videatur ratio, secundum quam sic esse debet?
Quod si
dicatur, hanc esse rationem rectam, secundum quam res sic esse debet, iterum
quaeritur: ubi haec ratio videatur esse recta ratio huius et talis, qualis esse
debet, nisi in sua iterum ratione? Et sic erit recursus usque dum videatur res
esse ut debet in sua ratione prima, quae secundum so recta est. Et ideo res est
ut debet, quia huic conformis est. Omnis igitur creata veritas intantum patet,
inquantum conspicienti praesto est lux suae rationis aeternae, sicut testatur
Augustinus. Nec potest aliqua res in sua tantum creata veritate conspici vera,
sicut corpus non potest conspici coloratum in suo colore tantum, nisi superfuso
extrinseco lumine.
Veritas igitur etiam creata ostendit id, quod est, sed non
in suo lumine, sed in luce veritatis summae, sicut color ostendit corpus, sed
non nisi in luce superusa. Nec haec est lucis insufficientia, quod per colorem
ostendit corpus, cum ipse color non sit lux lucens adiuncta luci superfusae;
sed haec est lucis potentia, quod lux non colorem praeter se lucentem offuscat,
sed non praeter se lucentem illustrat. -- Similiter potentia est lucis summae
veritatis, quae sic illustrat veritatem creatam, quod ipsa etiam illustrata
ostendit rem veram. Non est igitur lux veritatis summae ad veritates alias,
sicut sol est ad cetera caeli luminaria, quae fulgore suo offuscat, sed potius
sicut sol ad colores, quos illustrat. Sola igitur lux summae veritatis primo et
per se ostendit id, quod est, sicut sola lux ostendit corpora. Sed per hanc
lucem etiam veritas rei ostendit id, quod est, sicut color ostendit corpora per
lucem solis. -- Verum est igitur, sicut testatur Augustinus, quod nulla
conspicitur veritas nisi in luce summae veritatis. Sed quemadmodum infirmi
oculi corporis non vident colorata corpora, nisi superfuso lumine solis, ipsam
autem lucem, solis non possunt contueri in se, sed solum superfusam coloratis,
corporibus, sic infirmi oculi mentis ipsas res veras non conspiciunt nisi in
lumine summae veritatis; ipsam autem veritatem summam in se non possunt
conspicere, sed solum in coniunctione et superfusione quadam ipsis rebus veris.
Hoc modo puto, quod etiam immundi multi summam veritatem
vident et multi eorum nec percipiunt se videre eam aliquo modo, quemadmodum si
aliquis primo videret corpora colorata in lumine solis, nec unquam deflecteret
visum ad solem, nec didicisset ab aliquo, solem aut aliud lumen esse, quod
illustraret corpora visa, nesciret omnino se videre corpora in lumine solis,
ignoraretque se videre aliquid nisi corpus coloratum tantum. Mundicordes vero
et perfecte purgati ipsam lucem veritatis in se conspiciunt, quod immundi
facere nequeunt. -- Nemo est igitur, qui verum aliquid novit, qui non aut
scienter aut ignoranter etiam ipsam summam veritatem aliquo modo novit. Iam
igitur patet, quomodo soli mundicordes summam vident veritatem et quomodo nec
etiam immundi penitus eius visione frustrantur.
Putamus etiam, sicut innuit Augustinus in libro de
mendacio, multiplicem esse erum veritatem. Alioquin non susciperet nomen
veritatis pluralitatem et distributionem. Unius enim ad multa sola comparatio
non facit illud unum multa, sicut comparatio unius temporis ad plura
temporalia, quae simul sunt, non facit illud multa tempora. Non enim sunt multa
tempora simul. Similiter, si non esset veritas nisi summa, quae in se est unica
propter collationem illius nominis ad multa, possent esse multa vera, sicut
simul sunt multa temporalia. Sed propter hoc non essent multae veritates, sicut
nec multa simul tempora.
Nomen enim plurale aut distributum signum universale
exigit multa supposita. Quapropter non possent dici «plures veritates»,
aut «omnis veritas», nisi essent multae veritates
suppositae. -- Supponuntur ergo in talibus locutionibus veritates rerum, quae
sunt conformitates rationibus rerum in aeterna veritate. Sed forte nusquam
ponitur nomen veritatis quin significet ut formam nominis aliquo modo saltem
adiacenter vel oblique veritatem summam. Sicut enim veritas rei nec intelligi
potest nisi in luce veritatis summae, sic forte nec supponitur per nomen
veritatis nisi cum significatione veritatis summae. Unica est ergo veritas
ubique significata et praedicata per hoc nomen veritas, sicut vult Anselmus,
scilicet veritas summa. Sed in multis veritatibus rerum dicitur illa una
veritas multae veritates. Cum autem veritas sequatur ad omnia, etiam ad
contrarium suum, quia falsum necessario est verum falsum, et contra regulam
logicorum etiam ad omnem negationem sequatur veritatis affirmatio et insuper
etiam ad sui ipsius destructionem, quia sequitur: si nulla veritas est, patet
quod veritas est, quia veritas est id, quod per se necesse est esse. Unde enim,
nisi quia per se necesse est esse, sequitur ad omnia etiam ad sui ipsius
destructionem? -- Est igitur veritas, quod per se necesse est esse vel saltem
necessario consequens ad per se necesse esse. Aliter enim non sequeretur ad
omnem affirmationem et negationem. -- Sed numquid hic vere fallit regula
logicorum? an super omnis, negationis divisionem cadit esse, ex quo esse
affirmato de divisione sequitur veritatis affirmatio? Quomodocunque sit,
manifeste inextinguibilis est lux veritatis, quae etiam sui illustrat
extinctionem, nec aliquo modo corrumpi potest.
Sed dubitari potest, an aliqua rerum veritas, quae est conformitas
earum ad suas rationes aeternas, aeterna sit et sine initio? Veritates namque
mathematicarum propositionum videntur esse aeternae et condicionalium omnium et
veritates negationum omnium de creaturarum existentia videntur habuisse
veritatem sine initio ante rerum creationem, utpote «mundum non esse»
verum fuit et sine initio verum ante mudi creationem et fuit conforme dictiom
suae, qua dicitur Verbo aeterno. Huius igitur enuntiabilis conformitas, ad
dictionem suam in aeterno Verbo non est Deus. Ergo aliud a Deo fuit sine
initio.
Similiter
veritates talium dictorum «aliquid fuisse futurum», sine initio sunt; et alterae ab invicem sunt. Non enim est eadem veritas huius dicti «aliquid fuisse futurum» et huiusmodi «septem et tria esse decem». Altera est enim conformitas huius ad
suam dictionem in aeterno Verbo et altera illius. Sunt igitur plura immo
innumerabilia sine initio et erunt sine fine.
Similiter
quaeri potest de ipsis enuntiationibus. Aeternum namque est «aliquid fuisse futurum»; «similiter septem et tria esse decem» et neutrum eorum est reliquum neutrumque Deus: alia igitur a Deo eademque
plurima aeterna sunt.
Ad respondendum
autem ad haec obiecta pono exemplum tale; ponatur, quod ab aeterno fuisset
laudans Caesarem et similiter laudans Socratem. Secundum hanc positionem ab
aeterno verum est «Caesar
laudatus est et Socrates laudatus est», quia si est laudans Caesarem, Caesar laudatus est. Sit igitur hoc nomen
A, cuius definitio sit «Caesar
laudatus» et hoc nomen B,
cuiusdefinitio sit «Socrates
laudatus» ; ergo verum est A esse
aeternum et B esse aeternum, ut sit praedicatio per se et non per accidens,
sicut per se verum est «album
non potest esse nigrum» Nec
tamen sequitur Caesarem et Socratem esse aeternos, aut aliquid esse aeternum
praeter laudantem, quia non redditur aeternitas, cum dicitur A aeternum, nisi
propter laudationem, quae in laudante aeterna est. Propter cuius aeternitatem
suscipit aeternitatis praedicationem eius correlativa laudatio. Tales autem
correlationes, ut est laudatio, passio non exigunt subiectum aeternum, aut ens
vel aliquid vel aliquam existentiam extra laudantem praeter positionem.
Exemplum ad idem est, quod Deus scit omnia ab aeterno. Quapropter si scit A,
cuius definitio sit: «Socrates
scitus a Deo» et B,
cuius definitio sit «Plato
scitus a Deo», per
se loquendo verum erit «A
aeternaliter est», B
aeternaliter est, quia scilicet scitur a Deo aeternaliter ipsum B, et A non est
B nec e converso, neutrumque eorum Deus est et tamen solus Deus aeternaliter
est; quia cum dicitur «A non
est B et B non est A. et neutrum horum est Deus» redditur praedicatio pro subiectis
corruptibilibus. Cum enim dicitur. «A
vel B aeternaliter sunt»,
redditur praedicatio per se gratia formae, a qua nomina haec imponuntur, quae
scilicet aeterna dicuntur propter scientiam Dei aeternam. Nec exigit veritas talis sermonis alicuius
extra Deum existentiam aut coaeternitatem. Similiter igitur cum dicitur «hoc verum aeternum est aut enun
tiabile aeternum est», suscipitur praedicatio haec propter formam correlativam dictioni in
aeterno Verbo; propter quam tamen relationem nihil exigitur extra Deum esse.
Hoc itaque modo respondebitur ad supra dictas
oppositiones, aut cogemur fateri, enuntiabilia nihil aliud esse, quam rationes
aeternas rerum in mente divina. Potest autem quaeri, cum idem sit veritas et
esse, quia veritas est ut dicit Augustinus «id,
quod est», an sicut non
videtur aliqua veritas, nisi in luce supremae veritatis, sic non videatur
aliquid esse, nisi in ente supremo?
Quod videtur exemplo tali: aqua fluida in se ex se nullam
habet determinatam figuram, sed figuratur semper figura continentis. Unde non
potest sciri et vere mente conspici, hanc aquam esse quadratam, nisi cognito et
conspecto, quod figura continentis eam quadrata est et nisi conspecta eius
figuratione in coaptatione ad figuram continentem figurantem et in figuratione
sua supportantem aquam fluxibilem et per se, si sibi relinqueretur, ab hac
figuratione labentem. Similiter omnis creatura ex se, si sibi relinqueretur,
sicut est ex nihilo, sic relaberetur in nihilum. -- Cum igitur non ex se sit,
sed in se solum consideratum, invenitur labile in non-esse: ubi vel quomodo
videbitur, quod sit, nisi in coaptatione ad illud, quod supportat ipsam ne
fluat in non-esse et in conspectione, quod hoc supportatur ab illo? Hoc est
igitur, ut videtur, alicui creaturae esse, quod ab aeterno Verbo supportari. De
quo Verbo dicit Paulus: «portansque
omnia verbo virtutis suae.»
Nec scitur vere aliquid creatum esse, nisi in mente videatur ab aeterno Verbo supportari. Et ita
in omni esse, quod est adhaerere esse primo videtur aliquo modo esse primum,
licet etiam nesciat videns se videre esse primum, nec videtur esse posterius,
nisi in comparatione eius ad esse primum, quod supportat illud. -- Diximus
autem supra, quod oculus mentis sanus videns primam et supremam lucem in se in
ea etiam omnia cetera videret claritus, quam contuens eadem in seipsis. -- Quod
forte alicui non videtur, ut res in suo exemplari clarius, quam in se videri
possit. Sed cum duplex sit rei cognitio, una in se, altera in exemplari vel
similitudine sua, cum similitudo vel exemplar lucidioris est essentiae, quam ipsa
res, cuius est similitudo, nobilior et clarior et apertior est rei in sua
similitudine vel exemplari cognitio. Cum autem e contrario lucidioris essentiae
est res, quam sua similitudo vel exemplar, clarior et apertior oculo mentis
sano est rei in se ipsa cognitio, quam in sua similitudine vel exemplari. Ac
per hoc, cum divina essentia sit lux Iucidissima, omnis cognitio eius per
similitudines, quam per se ipsam obscurior, in rationibus vero aeternis
creaturarum in mente divina lucidissimis, quae sunt creaturarum exemplar
lucidissimum, omnis creaturae cognitio certior et purior et manifestior est,
quam in se ipsa. -- Huius autem rei exemplum, scilicet quod quaedam res clarius
videtur in sua similitudine, in visu corporali patenter reperitur: cum enim radius
ab oculo directus, quo videlicet radio videtur corpus in se, transit in
obscurum, et radius reflexus a speculo in idem corpus, quo videlicet radio
videtur corpus illud in sua similitudine, transit it lucidum, videbitur in se
obscurum et sua similitudine perspicue, sicut accidit, cum in horis vespertinis
vel noctu videntur arbores in aqua clarius, quam videri possent in se, propter
radium reflexum ab aqua ad arborem transeuntem in lucidum caeli, cum radius
directus in ipsam arborem transeat in obscurum umbrosi alicuius oppositi. E
converso autem cum radius reflexus a speculo transit in obseurum et radius
directus in corpus transit in lucidum, videbitur res in sua similitudine
obscure et in se perspicue.
Supradictae
autem definitiones veritatis communes sunt omnibus veris. Sed si
descendatur ad singula, invenietur uniuscuiusque veri ratio diversificata.
Singulorum namque veritates sunt definitiones esse eorum primi vel secundi,
utpote veritas propositionis, a qua est propositio vera, nihil aliud est, quam
enuntiatio alicuius de aliquo vel alicuius ab aliquo; et haec est definitio
eius esse primi. -- Veritas autem propositionis, a qua est propositio vera,
nihil aliud est, quam significatio esse de eo, quod est, vel non esse de eo,
quod non est. Et haec est definitio eius esse secundi. Quapropter intentio
veritatis, sicut intentio entis ambigua est: ex parte aliqua est una in omnibus
veris et tamen per appropriationem diversificata in singulis.
|