DE
ARTIBUS LIBERALIBUS
Textus
In
operibus humanis triplici de causa ingerit se error et imperfectio: quia mens
obtenebratur per ignorantiam et quia eius affectus citra debitum sistit, vel ultra
progreditur per immoderantiam et quia virtutes motivae corporis instrumenta
debilia sunt et imperfecta per carnis corruptelam. -- In quo autem opere
incipit error et imperfectio, necessarium est regimen et adjutorium, quibus
purgetur error et suppleatur defectus.
In
humanis vero operibus erroris purgationes et ad perfectionem deductiones sunt
artes septenae, quae solae inter partes philosophiae ideo censentur artis
nomine, quia earum est tantum effectus operationes humanas corrigendo ad
perfectionem ducere. -- Opera enim nostrae potestatis aut in mentis aspectu,
aut in eiusdem affectu, aut in corporum motibus, aut eorumdem motuum affectibus
omnia consistunt. Aspectus vero primo aspicit; secundo aspecta sive cognita
verificat et cum verificata fuerint apud mentem seu aspectum convenientia seu
nociva, inhiat affectus ad amplexandum covenientia, vel in se ipsum retrahit,
ut fugiat nociva.
Aspectum grammatica recte informat. Recte informatum quale
sit logica sine errore dijudicat. Ut judicatum quale sit moderate fugiat
affectus vel appetat, rhetorica persuadet.
Officium namque grammaticae est recte intelligere et recte
intellecta recte enuntiando apud alterum recte formare. Officium vero logicae
est, quod recte formatum est in intellectu, secundum tripartitam rationem sui
quale sit judicare et discutare. Rhetorica
vero, licet eius officium sit ex dialecticis et propriis locis argumenta
probationis elicere, quod maxime intendit, est affectum movere. Estque in eius
potestate, affectum animosque torpentes excitare, effrenos modificare, timidos
anìmare, truces mitigare. -- Haec est enim virga Mercurialis, cuius uno capite
vigilantibus somnum relictis ingerit, somnolentis vigilantiam, haec Orphei
cythara, cuius modulationem saxa sequuntur et arbores et eius audita dulcedine
pax est lupo cum agno, cani cum lepore, et catulo cum leone. -- Mentis ergo
aspectum et affectum hae tres virtutes rectificant et ad perfectionem
perducunt.
Cum autem
attendimus non ad illud, quod efficitur per motus corporeos, sed in ipsis
motibus moderationem, modifìcatrix est musica. Haec enim, ut asseruit Macrobius
motuum proportionibus reperitur concordantia. -- Proportiones vero motuum
secundum duplicem motus divisibilitatem considerantur. Est enim motus
divisibilis divisibilitate temporis et secundum hanc divisibilitatem dicitur
motus duplus ad alium, qui duplo mensuratur tempore, sicut etiam syllaba longa
respectu brevis dupla est; et motus divisíbilis et proportionalis
proportionalitate et divisibilitate spatii: sicque motus dicitur duplus ad
motum, qui in eodem tempore duplum pertransit spatium.
Quinque ergo
sunt proportiones, quarum tres sunt minime multiplicium et duae maxime
superparticularium: quia haec sunt inter maximas et minimas divisiones in motu
secundum tarditatem, vel velocitatem, vel secundum utramque. Haec numquam
praestant in motibus perfectum moderamen. Hinc motus locutionum intelligo, quae
licet a motu efficiatur, a natura motus non censetur sejungenda. Cum enim
corpus violenter percutitur, partes percussae et constrictae a situ naturali
secedunt. Quas virtus naturalis ad situm naturalem inclinans fortiter metas
debitas facit transscendere ipso impulsu naturali; iterum a situ naturali egrediuntur
et de una inclinatione naturali situm transgredientes revertuntur generaturque
hoc modo tremor in minutissimis partibus percussi corporis, donec tandem
inclinatio naturalis non ultra situm debitum eas impellat. -- In hoc autem
tremore et motu locali partium motarum necesse est, cum quaelibet pars per
situm sibi naturalem transeat, eius diametrum longitudinalem esse in termino
suae diminutionis et diametri transversales erunt in termino suae majorationis.
--- Cum autem transierunt situm naturalem, diameter longitudinalis extenditur
et transversales contrahuntur, donec perveniant ad terminum motus sui localis;
eruntque tunc diametri transversales in termino suae diminutionis et
longitudinales in termino suae majorationis. Deinde, cum redierit, erit extensio
et contractio diametrorum via conversa. Hanc autem extensionem et contractionem
ingredientem profunditatem materiae et praecipue id, quod est aëreum subtile in
corpore, sonativum esse intelligo. Cumque inter quoslibet motus contrarios sit
quies media, necesse est, sonum quantumcumque parvum audibilem non esse
continuum, sed interruptum et numerosum, licet hoc non percipiatur.
Cum itaque eisdem proportionibus humanae vocis et
gesticulationibus humani corporis modulatio temperetur, quibus soni et motus
corporum reliquorum, speculationi musicae subjacet non solum harmonia humanae
vocis et gesticulationis, sed etiam instrumentorum et eorum, quorum delectatio
in motu sive in sono consistit et cum his harmonia coelestium sive noncoelestium.
-- Et cum a motibus coelestibus sit concordantia temporum et compositio et
harmonia mundi inferioris et rerum omnium compositarum ex quatuor elementis
necesseque sit harmoniam efficientium in effectis reperire et extendit se
speculatio musicae, ut proportiones temporum et elementorum mundi inferioris
constitutionem cognoscat et etiam omnium elementorum compositionem.
Et quia sono numeroso sive mixto sonanti correspondet
numerus in progressione ad auditum, cumque sonus auri illabitur, exercet anima
numerum in aëre generali in auribus aedificato, quo numero exercito numero
sonanti occurrit et ipsum sentit numerum sonantem. -- Exindeque progrediens in
memoriam, [desinens]que extra et in sensu totus simul et in memoria totus simul
reponitur. Exinde in tota anima aptatur numerus quidam, quo aptato cum numero,
qui extra jam desinit per ipsum numerum, qui jam totus est in memoria,
delectatur anima absque rationis judicio in numero sonantis, si sit consonus,
aut offenditur, si sit dissonus. Qui numerus, cum sit praestans delectationem, aut contrarium, sensualis
congrue nominatur. Tandem adhibet anima numeros judiciales, quibus de reliquis
discernit.
Cum
inquam ita sit in numeris sonantibus, protendit se musica speculatio ut harmoniam
cognoscat, non solum in numeris sonantibus seu corporalibus, sed etiam in
progressoribus et occursoribus, recordabilibus, sensibilibus et judicialibus.
Cum autem
per motus nostros praeter ipsos motus aliquid intendamus, aut conjuncta
dividimus, aut divisa conjungimus, aut ordinem, aut situm damus, aut figuras
extrahimus. In his configurandis arithmeticam et geometriam constat esse
rectificantes. -- Quibusdam tamen rebus non damus absque errore, nisi
praecognito mundi situ; et quaedam opera nostra non exstant usquam ordinata,
nisi certis temporum spaciis fuerint mensurata. Propter hoc praedictis tribus
accessit astronomia, mundi situm et spacium temporum motibus astrorum docens
dignoscere.
Cum igitur sint opera quaedam naturae tantum, quaedam
nostra tantum, quaedam vero nostra et naturae, et hae solae philosophiae
partes, quae dicta sunt tantum opera nostra et etiam opera naturae et nostra,
in quantum quae nostra sunt rectificent et perficiant, et artis sit diffinitio seu
dispositio, quod sit regula nostrae operationis, merito hae solae artis
vocabulo nuncupantur.
Hae
septem naturalis et moralis sunt ministrae: nam grammatica et logica cum
habeant sermonem rectum, habent probationem rectam: manifestum est, quod
probationem veram ministrant.
Moralis scientia etiam, quid appetendum, quid fugiendum
est, edocet. -- Rhetorica vero movet concupiscibilem ad appetendum, vel
irascibilem ad fugiendum. Quapropter moralis scientia cum ornatu rhetorico vult
doceri et sciri, ut proveniat morum informatio. Reliquae vero ornatum
repudiant, in quibus quaeritur sola veritatis ordinario.
Musicae ministerium in philosophia naturali non minus
utile, quam ad medendum, cum omnis aegritudo et in ordinatione spirituum et in
temperantia curatur et omnis etiam, qui per ordinationem aut spirituum
temperantiam curatur, musicis sanatur modulationibus et sonis, ut etiam credunt
philosophi. Et dicunt etiam vulneribus et surdidati musicis modulationibus
posse mederi: Cum enim anima sequatur corpus in suis passionibus et corpus
sequatur animam in suis actionibus, corpore patiente ex numeris sonantibus
extrahit anima in se numeros proportionatos secundum proportionem numerorum
sonantium, movetque spiritus ipse easdem numerorum proportiones. -- Sapiens
igitur est, qui corporis humani signati novit debitam proportionem et quibus
proportionibus fiunt elementorum et humidarum partium principalium spirituum et
animae cum corpore concordiae et easdem proportiones in numeris sonantibus
effectas ut progressores et occursores animae illabantur et ex
incommensuratione omnia redeunt ad propriam commensurationem; qui novit etiam,
qualiter spiritus dilatantur in gaudio, qualiter in tristitia contrahantur,
qualiter circumferantur in ira, qualiter in animosis super seipsis innudando
[?] sese impellunt et excitant, qualiter in timidis sese fugiant, qualiter in
mitibus sese quadam tranquillitate sedant et proportionatos sonos in musicis
instrumentis, qui sciat educere, facile poterit, in quos voluerit affectus
animi permutare.
Astronomiae ministerio plus ceteris eget philosophia
naturalis: nulla enim aut rara est operatio, quae naturae sit et nostra, utpote
vegetabilium plantatio, mineralium transmutatio, aegritudinum curatio, quae
possit ab astronomiae officio excusari. Non enim agit natura inferior, nisi cum
eam movet et de potentia in actum dirigit virtus coelestis. --- Luna autem est,
quae virtutes coelestes mundo conjungit inferiori. Quapropter cum in hora
plantationis fuerit luna aucta lumine in quarta orientali seu medio coeli a
fortunis [?] respecta, quarum virtutem applicet inferius, quia tunc in
fortitudine operationis suae calorem vitalem in plantam fortiter movebit,
accelerabitque ac confortabit crementum eius et fructificationem. Si vero
fuerit in eadem hora respectus Saturni, movebit in plantam frigus impediens vel
destruens. Si vero fuerit respectus Martis, movebit calorem urentem impedientem
vel coquentem eritque planta tardi crementi vel fructificationis modicae, vel
penitus marcescit.
In praeparatione vero lapidis, quo metallorum fit
transmutatio, non minus necessaria est horarum electio. Omnia enim metalla de
intentione naturae aurum esse debuerunt: nec differunt ab auro, nisi sicut
imperfectum a perfecto. -- Cum enim virtus solis movet fumum sulfureum mundum
commiscens illum cum argento vivo et decoquit ipsum decoctione temperata, fit
aurum. -- Cum vero calore solis complectitur frigiditas lunae, ita quod parva
sit praedictorum decoctio, nascitur argentum. -- Sed si calori solis
commisceatur frigiditas Saturni, quia ipse est terreus, movetur fumus
sulphureus cum immunditia terrestri et commiscetur cum argento vivo (et) mundo
et decoquitur decoctione parva, nascitur plumbum. -- Si autem calori solis
commisceatur calor et humiditas Jovis, movetur fumus sulphureum ingressione sua
et commiscetur cum argento vivo (et) mundo, sed propter humidi tatem Jovis
parva fit decoctio et oritur stagnum. -- Cum autem calori solis admiscetur calor
superfluus et siccitas Martis, sulphur grossum cum argento vivo grosso,
superflue excoquitur et ferrum estrahitur. -- Calor autem Veneris cum calore
solis proxime dicta decoquens plus decoctione temperata, minus tamen quam sit
decoctio excussa per Martis lotionem excutit. -- Virtus vero Mercurii cum aqua
viscosa fumum sulphureum commiscens vivum efficit argentum. -- Reliqua vero ab
auro non differunt, nisi secundum immunditiam materiae ant complexionis
inaequalitatem. Quapropter transmutare ista est immunditias abstergere et
mundificatis substantiam apponere assimilatam soli in virtute et operatione,
quae ipsa reducit ab inaequalitate. -- Haec substantia non qualibetcumque hora
praeparatur, sed cum fuerit sol in exaltatione librae ab aspectu malorum; quae
tunc est in fortitudine et extrahit in materia huius(modi) substantia virtutem
sibi assimilatam, quam non potest nisi in certis horis de potentia ad actum
producere.
In morbis iterum valet horarum electio, quia, si hac
postposita morbus curatur, magis est fortunae, quam artis. Medicina enim est
instrumentum vel coadjutrix naturae, ut morbum expellat: nec sanat medicina sed
natura per medicinam adjuta. Quapropter oportet considerare, quibus horis
natura, quae languet, a virtute coelesti movetur, ne medicus operetur cum
errore; et in quibus horis a virtute coelesti natura movetur immo regitur, et
in quibus naturam movet debiliter et in quibus fortiter et secundum has
diversitates motionis naturae a virtute coelesti eam regente observanda est in
virtute et duratione et quantitate praeparatio medicinae.
|