Incipit historia de
septem sapientibus.
Fuit quidam
rex, qui convocatis septem sapientibus filium suum coram eis aduxit et
erudiendum tradidit. unus autem ex ipsis, Sindebar nomine, diligenter
conditiones et bonas habitationes pueri contemplatus ait: vera est iuventus et
puritas pueri, et puto quod sapientior erit quam ego, et modo scivi et iam
congratulor in sapientia sua, cum creverit, dum video quia non est similis sui.
dixerunt alii sapientes: verba Sindebaris sunt ut nubila, tonitrua, fulgura,
quando <non> est imber aquae in eis. dixit Sindebar: non cognoscitis quia
sapientia est in homine sicut muscus et ambra? quae quanto plus tanguntur, tanto
magis dant odorem suum. sic et sapientia zelum suscitat illum. adhuc respondit
alius et dixit: haec <sunt> verba quorum nullus est qui cognoscat
veritatem, usque dum videat eorum novissima, nec aliquis potest ea laudare,
donec videat eorum finem, et haec sunt: navis in pelago maris usque dum intrat
portum, et bellator in proelio donec redeat victor, et aeger usquequo de
aegritudine convalescat, et praegnans usque dum pariat, et triticum donec
reponatur in fovea. similiter verba Sindebaris laudari non possunt, donec eorum
videatur effectus. haec audiens Sindebar iratus est valde in socios dixitque ad
regem: vivat rex! ego docebo filium tuum, ut vincat sapientiam omnium
sapientum. sed concede mihi petitionem cordis mei quam posco a te; quodsi non
fecero, tradam vitam meam iugulo ante regalem curiam. postremo turbati sunt
sapientes et dixerunt: perimet capita nostra coram rege. et adiecerunt:
manifestemus Sindebarem esse sapientem ut dicta oris sui comprobant, qui vult
filium regis instruere super omnes sapientes. tunc rex dixit Sindebari:
Sindebar facundissime, si feceris quod dixisti, vives; sin autem, morieris. et
Sindebar tulit omnia quae erant sibi necessaria suo magisterio. et rex scripsit
annum et mensem, diem ac horam et dedit ei puerum. deinde Sindebar aedificavit
templum iuxta desertum et pinxit in tecto astra et stellas et scripsit in
parietibus omne lignum, et non erat cum eis, excepto uno eunucho sene qui
ministrabat eis. deinde studuit Sindebar breviter et commode instruere puerum,
et pervenit ad tempus statutum. et fecit eum sapientiorem sapientibus terrae
suae.
Post haec
direxit rex ad Sindebarem dicens: ecce tempus statutum, nunc quae est voluntas
tua? his auditis Sindebar misit ad regem: si placet tibi, domine rex, crastino
veniet ad te filius tuus sicut est desiderium animae tuae. audiens rex laetatus
est vehementer et congregavit omnes principes terrae et sapientes. et in illa
nocte dixit Sindebar ad filium regis: ego misi ad patrem tuum nuntium ut cras
pergas ad eum, et non aspexi in astronomia quid patiaris. nunc ergo in hac
nocte videamus in astronomia. tunc aspexit Sindebar in astronomia et cognovit
quod si puer loqueretur usque ad septem dies, quod mori deberet. haec videns
Sindebar manibus se verberans dixit: heu me, quid agam? respondit ei puer et
dixit: quid habes, magister, aut quid vidisti? et dixit ei magister: vide tu in
astronomia et cognosces, cur hoc facio. tunc prospiciens puer cognovit ea quae
magister viderat et ait: nolo ut irascaris, magister, quia, si mihi praecipias
ut septem mensibus os meum non sit apertum, tua praecepta non erunt repudiata.
respondit magister et dixit: ego misi nuntium ad patrem tuum ut cras ad eum
pergas, quia tempus constitutum accessit quod fuit inter nos. rex autem
congregabit principes suos et sapientes. tu vero cum nuntiis patris tui ibis
ante tribunal regis, ego autem ero absconditus privatim. tunc fecit magistri
praecepta et venit ante regis praesentiam et adoravit regem. videns autem rex
quod non esset cum eo magister suus, turbatus est valde et interrogavit eum,
puer vero nihil respondit minime. et similiter interrogaverunt eum principes,
quibus nihil respondit. et dixit rex sapientibus: quid dicitis de hoc?
sapientes dixerunt: nunc, rex, Sindebar quaesivit puerum ad instruendum et
fortasse vidit cor eius clausum et dedit ei potionem ad aperiendum cor eius et
potus praesit linguam eius ideoque obmutuit. ut autem audivit hoc rex,
vociferatus est vociferatione magna et amara et coepit agitare caput et
evellere barbam, scindens vestimenta sua. interea venit quaedam puellarum
suarum quae creverat cum filio regis, quam rex amabat plus omnibus mulieribus,
et dixit: domine mi rex, si placet tibi, concede mihi puerum, quia ipse diligit
me sicut sororem suam; nam nunquam fuit illi occultum quod mihi non manifestaret.
unde forsitan suadebo illi in verbo et intelligam si mutus est an non. cui
dixit rex: tolle eum. tunc duxit eum in thalamum et suasit illi in multis et
intellexit puerum per sapientiam tacuisse. dixitque ei: relinque haec omnia.
cognosco enim quoniam non es mutus neque amens, sed pro facundia tui animi haec
peragis. ut enim cognosco quandam de puellis regis amas et cupis invenire locum
quo secum sedeas et petere eam de rege ut ego. unde coniungas te illi, quia
haec est illa quam quaeris. quae enim in puellis regis similis mihi? tu pulcher
es, et ego pulchrior. etenim pater tuus senuit, et non est iam fortitudo in eo
ad regendum. disponamus ergo foedus inter nos: ego interficiam eum, et tu solus
regna tenebis, et ego uxor tua ero coniugata gaudio. ut autem audivit puer haec
verba. commotus est valde et prae nimia ira oculi eius pleni sanguine sunt,
strinsitque os suum dentibus et ait: faciam haec tua verba amodo ad octo dies
omnibus nota. tunc prospexit puella iuvenis iram; qua nimis territa dixit in corde
suo: si ego non interficio eum in medio istorum septem dierum, me mori faciet.
et surrexit confestim et scidit vestimenta sua, rumpens capillos, scindens
genas cum ungue, et magna voce clamans intravit ad regem et dixit: rex
magnifice, nonne dixisti filium tuum esse mutum? quod mihi non videtur verum;
nam hoc tam diu pro industria fecit donec me in cubiculum duxit, et mecum
concumbere quaesivit. quo audito rex turbatus est valde et accendens iram suam
in filium ait: ad impudentiam mihi imputabitur, si hoc a me scandalum non
eiecero. hoc maximo dolore rex commotus praecepit gladiatoribus morti eum
confestim tradere et caput eius ante praesentiam suam portari.
Inter haec mala
consiliati sunt septem sapientes et dixerunt: ecce rex filium habet unum et non
alium: quem si hodie mori fecerit, cras penitebit, et postea erit super nos,
quoniam non mitigavimus iram eius. unde ambulet sex de nobis qui liberent
puerum a manibus percucientium, et unus pergat ante regem qui regis iram
quietet. et videntes celerius sapientes iverunt ad liberandum puerum a
gladiatoria manu. et septimus venit ante regem et flexis genibus adoravit eum
et dixit: domine mi rex, deprecor noli despicere faciem servi tui qui cupit
tibi pauca referre. exaudi consilium servi tui, quoniam sapientes libenter
praebent aurem ad consilium; et si totus populus aliquid sine consilio facit,
imperialem tamen hoc non decet facere maiestatem. et nosti quod cum dominus
aliud iusserit statim, sic et postea si peniteat penituisse non iuvat. et
aliquando cogitat homo plura esse vera quae vera non sunt. et cave ne accidat
tibi sicut evenit cuidam regi, cui nomen erat Versura. et dixit rex: quid
evenit ei? tunc sapiens dixit:
|