1. Primi sapientis prima historia: leo
Quidam rex fuit in saeculo temporibus illis larga manu et
dilectus ab omnibus militibus propter suam largitatem. tunc quaedam puella pulchra ad videndum floreque eleganti coniuncta erat marito, cuius domus iuxta domum
regiam sita erat. quam rex adamavit. surgens autem rex cum duobus eunuchis suis nocte ivit ad
domum illius impetum faciens. ut autem vidit mulier
regem, tremefacta dixit: ecce ancilla tua in manu tua est, fac in me quod
placet in oculis tuis; sed si vis, domine mi, mundabor et ungam me et postea
veniam in cubile ad regem. tunc rex ait: facito. at mulier posuit librum ante regem et ait: legat interim
dominus meus in libro hoc. quo facto mulier illa
concussa metu clanculo per aliud hostium fugam petiit. et
sedens rex in libro <legit>, donec invenit scriptum quod adulterium
alienae nuptae magnum delictum est. et intellexit rex
quod sapienter fecisset mulier, dum fugam inruit. surgens
autem rex recessit et oblitus est virgam quam manu tenebat, et ipsamet mulier
non cognovit. veniens interim maritus mulieris in
domum suam, aparuit virgam regis, et dixit: verum est quod rex iacuit cum uxore
mea. et timuit exinde altercari cum ea, sed non est
locutus ei nec bonum nec malum nec comedit cum ea nec iacuit. unde mulier ivit ad domum patris sui et fuit ibidem XXX
diebus. tunc pater ac fratres illius perrexerunt ad
regem et inclinatis capitibus dixerunt: vivat rex! nos
dedimus viro isti agrum qui sub nostra fuerat ditione, ita ut ab eo coleretur
et eum adaquaret et sereret et fructificaret et faceret messem. hic autem cunctis diebus quibus in ipsa terra fuit eam
coluit et adaquavit et fructuosam reddidit. sed iam
per multum tempus eam relinquit, unde sicca et multum aspera facta est. rex autem audiens dixit illi viro: tu inde quid dicis? et ille ait: domine, verum est quod hi mihi terram dederunt
et ego eam colui et seminavi ut decuit, sed quadam die in dicta terra vestigia
leonis inveni; unde perterritus timui ne leo ibi me inveniret. ideo dimisi eam. rex autem eorum
verba protinus intellexit et dixit: scimus in illa terra leonem visum, in qua
si fractam aperuit, sepem tamen non transivit nec fructum comedit, et vivat leo
qui iam ad eam gressum suum non retorquet. tunc
cognovit homo regem non habuisse uxorem suam. - sic, domine mi rex, multa
putantur vera quae non sunt. unde noli interficere
filium tuum pro verbis uxoris tuae, ne a verbis illius decipiaris, quoniam
deceptio mulieris plurima est. et ne eveniat tibi
fortuito sicut cuidam homini de uxore sua. ait rex:
dic quomodo fuit. dixit sapiens:
|