2. Primi sapientis secunda historia: avis
Quidam homo decoram nimis habebat uxorem et erat zelans super eam. quadam vero die quaesivit ire in aliam civitatem et prae
nimio zelo quem habebat in coniugem emit unam avem quae vulgo vocatur pica et
posuit eam in cubili suo. cui dixit: aspice et excuba
et omnia quae gesta fuerint mihi, cum venero, narra. mulier
nesciebat avem illam se suo marito accusaturam. pergente
autem viro vocavit privatim amicum suum, et concubuit cum ea omnibus diebus
quibus vir eius absens fuit. anno uno peracto venit
vir eius et clanculo picam interrogavit. illa vero
retulit omnia visa. mox iratus dominus uxorem de domo
expulit. illa autem ad domum cuiusdam vicinae suae
ivit et ille picam post eam misit. mulier vero dixit
ancillae suae: cur turbasti me dicendo facinora mea marito meo? ancilla dixit: non, domina, absit! non
ego feci talia, sed pica dixit domino nostro, quem adhuc non habeo notum. respondit mulier: faciamus ergo sibi aliquid ingenii. confestim tulit par unum macillenarum et imposuit super
solarium domus et barile unum plenum aqua et scopam et unum stipitem igne
accensum. et ascendit nocte solarium cum ancilla et
iussit ancillam machinare cum macillenis, et illa infundebat aquam cum scopa et
ita radiabat cum stipite in curia, ubi pica morabatur, excubans tota nocte. mane autem facto pica motis pennis reversa est ad dominum
suum. tunc ille interrogavit picam et dixit. non vidisti aliquid? tunc pica
dixit : domine, quid potui videre? tota nocte fuerunt
tonitrua et coruscationes et pluviae. dixit homo: ubi
fuerunt fulgura, coruscationes et tonitrua? qualiter
hoc mentiris, sic mentita es super uxorem meam. quo
dicto picam occidit et mulierem ad se revocavit et dedit ei dona et pacificatus
est cum ea. - ergo, domine mi rex, vita falacias mulierum, ne
forte dissipent caniciem tuam. his auditis iussit rex
non occidi filium suum.
Altera autem die venit uxor regis
et cecidit ad pedes eius et dixit: audisti consilium tuorum consiliatorum qui
sunt impii et falaces, nec facis vindictam filii tui qui quaesivit denudare
vestes patris. unde videas tu et filius tuus tuique
consiliatores, ne cadatis sicut cecidit lavator in profundum fluvii et filius
eius et frater. dixit ei rex: dic quomodo fuit hoc. illa dixit:
|