3. Reginae prima historia: lavator
Fuit quidam vir lavator vestimentorum in flumine Phixon,
cuius filius ludebat in ripa fluminis. pater
autem non prohibebat eum, usque dum veniret in locum cavum, et mersum est caput
eius. cucurrit pater ad liberandum eum, et lapsus est
pes eius in lutum et cecidit in aquam. cucurrit frater
eius ad liberandum eos, et ipsi apprehenderunt pannos eius et gravati mersi
sunt in profundum tenentes se invicem. - sic, rex, cum filio
tuo tuisque consiliatoribus submergemini, quia non vexastis eos. quibus auditis mandavit rex occidi filium suum.
Deinde consiliati sunt septem
sapientes et dixerunt inter se: ecce rex audivit uxorem suam et iussit occidi
filium suum. heri frater noster liberavit eum. et nunc liberemus eum invicem singuli habentes diem suam
usque ad septem dies, et si post septem dies interfecerit eum, nos erimus
innocentes. et ambulaverunt sex ad liberandum eum de
manibus gladiatorum. et septimus venit ante regem et
flexis genibus adoravit eum et dixit: domine rex, asculta verba servi tui et
iube non occidi filium tuum festinatione, quoniam eris orbatus ut turtur et
penitebit te et dolebis nihilque iuvabit te ut turturem. dixitque
rex: quomodo fuit? dixit sapiens:
|