4. Secundi sapientis prima historia: turtures
Duo turtures, masculus et femina, congregaverunt grana
aestivo tempore et impleverunt nidum. dixitque
vir uxori: cave ne tangas haec grana, quoniam in hieme, quando non poterimus
invenire foris, comedemus illa. dixitque femina:
libenter. adveniente autem profunda aestate grana adeo
sicca <facta> sunt in nido quod devenerunt ad mediam partem. tunc dixit masculus feminae: nonne ego dixi tibi: ne tangas
victum in aestate? et mox coepit eam percutere alis et
rostro et sicut interfecit eam. hiemali autem tempore
humida facta sunt grana et inflata impleverunt nidum sicut prius. et cogitavit masculus quod gratis et sine causa interfecerat
feminam suam et penituit et doluit, quoniam remanserat solus. - ita et tu,
domine rex, videas ne facias ut turtur, nec mulier
faliat te, quia dum homo cernit feminam bonam et castam, tunc debet magis
vitare illam. et vide ne accidat tibi qualiter evenit
cuidam negotiatori de coniuge sua. tunc rex ait: dic,
qualiter fuit? ille autem dixit:
|