5. Secundi sapientis secunda historia: casula
Fuit quidam mercator, qui habebat uxorem bonam et castam
quam diligebat valde. volens itaque remotius
ire dixit uxori suae: o cara uxor, ego volo arripere longum iter. precor, iura mihi quod, si moriar, tu non quaeras accubare
cum alio viro; et si tu mortua fueris, ego non coniungar alteri. quod et fecerunt. viro autem eunte
ab illo die non petiit illa lavare corpus suum neque perungere nec egressa est
limen domus suae. quadam autem die puella transitum
faciebat per eius vicum cum lyris, citharis et cymbalis. illa
autem fecit se ad fenestram causa videndi. continuo
vidit eam quidam iuvenis et eam concupivit et prae nimio amore cecidit in
lectum. venit autem quaedam anus ad visitandum eum. cui dixit: narra mihi, iuvenis, quid habes. forsitan mea eris medicatus medela. cui
iuvenis dixit: diligo uxorem talis viri, sed precor sis aminiculum nostro
amori: tribuam tibi grata dona. ait anus: sit hoc in
me. ivit anus et fecit figmenta, quoniam sciebat illam nullo modo esse facturam
voluntatem eius, et temperavit massam cum aliis et pipere et butiro et lacte et
dedit cani suae. et canis libenter comedit, quia
sapuit sibi. ivit autem anus in domum puellae, et
canis post eam. videns autem puella anum illico
surrexit et honoravit eam et posuit ei mensam cum deliciis, et canis stabat
coram ea et respiciebat anum, ut daret sibi aliquid de mensa, et oculi eius
lacrimabantur prae ardore piperis et aliorum. coepitque
anus similiter plorare. cui dixit puella: mi domina,
quare ploras? quae dixit: ista catula puella pulchra
fuit nimis et filia mea fuit. et dilexit eam quidam
iuvenis, et noluit audire illum. ille vero prae nimio
dolore languit, clamavit ad dominum et conversa est in canem. et modo ex quo me prospicit, sequitur et flet, eo quod non
fecerit voluntatem iuvenis. tunc dixit puella: heu me,
domina mi! ecce quidam iuvenis amat me et prae amore
cecidit in lectum; timeo enim, ne eveniat mihi ut catulae tuae. sed perge quaeso et duc illum ad me, ut faciat voluntatem
suam. tunc festinavit anus ad iuvenem et non invenit
eum dixitque: ecce iuvenem non invenio: quaero ergo alium et coniungam eum sibi
et tollam mihi donum. ivit anus in vicum et reperit
iuvenem unum et dixit ei: est tibi, lumen iuvenis, ardor in puella pulchra
nimis et in nectare ciborum et potuum? cui iuvenis:
est itaque et multum. et ipse erat maritus ipsius
puellae. dixit ipse in corde suo: ibo post istam et
cognoscam ubi me ducet, quia non est meretrix in terra ista. ivitque
post eam usque ad ostium domus suae. mox intravit ipse
cum nimio furore. et ecce illa lavata et uncta musco
levansque oculos et videns maritum cucurrit et accepit illum per capillos et
barbam et ait: omnia ad me haec pertinent, et hoc est foedus inter nos. ego cognovi adventum tuum; ideo surrexi suadente
<hac>. sic ergo fecisti in terra aliena? quod cernens anus fugam arripuit. ille
vero praecabatur uxorem dicens: non dicas meam esse culpam, quia certe ipse
hacmet turbatus sum et aduxit me huc. illa vero
clamabat: non! sic etiam ivisses in domum alienam,
invide et inique. ille vero dedit ei dona, et sic ipsa
recepit eum in domum.- unde, domine rex, vita ne decipiaris a falaciis
mulierum. et praecepit rex ut non interficeretur
filius suus.
Venit mulier die tertia et dixit
regi: audisti consilium sapientum perfidorum et non interficis filium tuum, qui
voluit fallere me ad ignorantiam senectutis tuae? faciet
mihi deus vindictam in te et in consiliariis tuis, sicut fecit consiliario
regis Bozrae. dixit rex: quomodo fuit?
|