6. Reginae secunda
historia: striga et fons
Fuit regi Bozrae filius unus et amabat eum sicut animam suam et non
dimittebat eum exire extra civitatem, ne forte
occurreret sibi langoris occasio. rogavit autem puer
quendam sapientem consiliarium patris, ut rogaret patrem suum ut equitaret et
iret venatum. tunc consiliarius locutus est cum rege,
sicut voluit puer. dixitque rex consiliario: exi tu
cum eo. dixitque consiliarius: libenter. tunc exivit filius regis cum consiliario et videntes cervum
in agro cucurrerunt post eum. et dixit consiliarius:
relinquite filium regis solum, ut sequatur cervum, et hoc causa addiscendi. et secutus est filius regis cervum et elongatus est a sociis
suis et non potuit redire ad socios, quoniam erraverat in nemore. at illi quaesierunt eum et non invenientes redierunt ad
regem et dixerunt: venit leo inter nos et comedit filium tuum. tunc scidit rex vestes suas et turbatus est pro filio. at puer erat in silva et vidit puellam formosissimam et
clamavit ad eam et ait: quae es tu? mox illa: filia
regis sum: somnus decepit me iacentem super elephantem, qui eduxit me de via,
et cecidi de eo et remansi hic. accipe me super
caballum tuum et libera me. cui dixit puer: etiam filius regis sum, et sic
evenit mihi. dixit puella: ego cognosco viam. et recepit eam in equo post se, et perrexerunt et venerunt
ad quoddam desertum, et dixit puella: descendo et lavabo pedes meos. descendit et venit ad locum in quo morabatur. videns autem puer quod moram feceret, descendit de equo et
speculabatur a foramine parietis. ecce puella erat
striga, et stabat cum aliis et dicebat: ego duxi filium regis usque huc. aliae autem strigae dixerunt: duc eum ad talem locum, et
faciemus voluntatem nostram. audivit hoc iuvenis et
timuit et reversus est in equum suum. et striga
reversa est in puellam et exiit et ascendit equum. et
ipse territus tremebat prae nimio pavore et mutata est facies eius. et cognovit mulier quod territus esset et dixit: quid times,
puer? ille respondit: est mihi amicus fictus et malus
et timeo eum. at illa: nonne dicis quod pater tuus est
rex? et ait ipse: pater meus non habet potestatem in
eum. illa dixit: decipe eum in argento et auro. cui puer: nequeo eum amicum facere argento vel auro. illa autem dixit: clama ad deum super ipsum. puer autem erexit utrasque palmas ad sidera et dixit: deus,
libera me de manu istius strigae, ut non sim sub eius potestate. ut autem vidit quod nota erat puero, cecidit de equo et
fregit utrasque cossas. ipse vero fugiebat per
desertum et sicciebat multum. et venit ad quendam
fontem, de quo quicumque bibebat si masculus erat vertebatur in feminam, et si
femina erat vertebatur in masculum. et ipse nesciebat,
sed bibit, et versus est in feminam et coepit lacrimari et timebat adhuc bibere
de aqua. et ipse maestus mansit in illa nocte ibi, et
ecce turba puellarum venit et ludebant et cantabant iuxta fontem. surrexit etiam ipse ad ludendum cum eis, quia credebant se
factum esse strigam. interrogaverunt eum puellae et
dixerunt: quis es tu et unde venis? ipse autem
narravit omnia quae acciderant sibi. cui una illarum
dixit: iura mihi quod ducas me uxorem et liberabo te et revocabo ad patrem
tuum. et iuravit ei. et illa:
bibe de aqua fontis illius. bibit et mutatus est in
masculum. illa autem accepit eum et reduxit ad patrem
suum. ipse vero retulit patri omnia visa. tunc iussit rex damnari consiliarium. - sic deus faciat
vindictam in te sicut fecit in filio regis. tunc
praecepit rex occidi filium suum.
Affuit postea tertius sapiens et
adorans eum dixit: noli damnare filium tuum, ne patiaris quemadmodum comes
imperatoris. dixit rex: quomodo fuit? dixit sapiens:
|