8. Tertii sapientis
secunda historia: pallium
Quidam iuvenis adamavit quandam feminam maritatam et
cupiebat nimis concumbere cum ea. tunc dedit
praemia cuidam vetulae ut ei suaderet. cui dixit anus:
surge, iuvenis, perge ad forum mariti et eme palliolum et ducito ad me. quod
factum est. anus vero accepit palliolum et incidit in
tres partes et ivit ad domum puellae. mox puella
surrexit et intravit alium thalamum, ut ferret panem vetulae. et anus posuit palliolum supra sedile in quo consueverat
maritus sedere et a domo recessit. venit maritus sero
et sedit super sedile in quo consueverat propter pallium quod erat subtus se. quod abstulit et cognovit quia erat illud quod vendiderat
iuveni dixitque in corde suo: revera concubuit cum uxore mea; emit enim hanc
vestem a me et oblitus est eam hic. et statim
verberavit uxorem et proiecit eam de domo et non dixit quare. mulier autem perrexit ad domum patris sui. et anus secuta est eam et dixit illi: quid enim est, filia
mea? at illa: vir meus verberavit me et nescio quare. et ait anus: veni mecum ad quendam bonum senem qui mittit
pacem in virum et mulierem. et surgens perrexit cum
ea. tunc anus duxit eam ad iuvenem et clausit ostium
post eam. iuvenis vero amplexiatus est eam et iacuit
cum ea. illa vero timuit clamare prae turpitudine. post haec reversa est dolore plena, quoniam illusa erat. vetula autem ivit ad domum mariti et invenit eum ibi et
flevit alte. cui vir: cur fles? dixit
anus: veni huc nudius tertius et importavi in manu mea pallium unum adustum in
tribus partibus, quod mihi dedit quidam iuvenis, ut portarem ad sutorem; at
nescio si hic dimisi eum vel alibi. et iuvenis cuius
erat criminatur me. et ille: turbasti me; unde feci mala coniugi meae. tunc dedit ei pallium misitque ad uxorem et fecit eam venire
ad se cum magno dono. - ideo, domine rex, vita fallaciam mulieris. tunc praecepit rex non occidi filium suum.
Interea venit
mulier die quarta et dixit: ostendat deus de te sicut de simia. dixit rex:
quomodo fuit de illa? at ille.
|