9. Reginae tertia
historia: simia
Fuit quaedam turba rusticorum. et venerunt nocte et
applicuerunt in domo una in quodam vico, ubi erat fur. et
posuerunt sarcinas in medio foro, et ipsi iacebant circumquaque. animalia vero stabant ibi. sero
venit leo, ut caperet de animalibus, et stabat in medio sellorum donec homines
traderent se sopori. interea fur coepit in obscuro
tangere sellos et posuit manum super leonem et equitavit super eum. territus leo coepit fugere et exiens foras ad lunam. vidensque leonem timuit descendere de dorso eius, ne eum
occideret, et ipse leo timebat hominem fugiebatque cum eo. et
duxit sub quadam arbore et ascendit sursum leone fugiente adhuc. tunc reperit eum simia et dixit: quid habes, magne
imperator, quid fugis? leo dixit: pro homine fugio. ait simia: ubi est homo? duc me ad
eum. ait leo: vade ante et sequar te. tunc leo ostendit simiae arborem in qua erat homo. simis autem aspiciens per rimas arborum vidit hominem et
ascendit sursum, ut falleret eum. porro homo cepit eam
per testiculos, et coepit fugere nimis. tunc dixit leo
simiae: nonne dixi tibi: vita ingenium hominis, quia magnum est! et leo fugit et reliquit simiam in manu hominis. - ita
tradet te deus, rex, qui ascultas tuos consiliarios. tunc
rex iussit occidi filium suum.
Venit quartus et adoravit regem
et ait: oro, domine, ne tradas filium tuum morti, ne peniteas sicut fecit
quidam negotiator. dixit rex: quid fecit? dixit sapiens:
|