10. Quarti sapientis prima historia: panes
Fuit quidam negotiator deliciosus et venit in civitatem
Babyloniae et iussit ministrum suum emere sibi panem de simila. qui videns in foro ancillam cum bucellis emit et portavit ad
dominum suum. quo viso dominus ait: ubi est ancilla
quae fecit istas bucellas? aptae sunt mihi et multum
mihi complacent. ipse vero minister emebat cottidie. accidit autem quadam die quod illa ancilla non habuit
bucellas. et reversus ille ad dominum ait: domine, non
inveni panem apud illam ancillam. dixit ei dominus:
duc eam ad me, ut indicet mihi quomodo fecit panem illum, ut ego faciam
similiter. fecit servus ut iussit dominus. cui ait: quomodo faciebas panem quam vendisti servo meo? cui illa: dominus meus fuit aeger et habebat in corpore suo
vulnus magnum et malum. et iusserant medici libram
massae temperare cum pigmentis et aromatibus et zucharo et ponere super vulnus
et stare tota nocte, donec lamberet vulnus. mane autem
facto faciebam bucellas et coquebam in clibano et veniebam ad forum. modo ille est sanus et non est necesse facere amplius. hoc audiens ille, nausea facta est illi et viscera eius sunt
mota, et clamavit et penituit, nec iuvit eum. - et nunc, domine rex, cave, ne taliter eveniat tibi et peniteas et ne decipiat te
mulier, quoniam ingenium mulieris magnum est, sicut decepit quaedam virum suum.
dixit rex: narra quomodo fuit. dixit
ille:
|