Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Johannes de Saxonia
Historia de septem sapientibus

IntraText CT - Text

  • 11. Quarti sapientis secunda historia: zuchara
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

11. Quarti sapientis secunda historia: zuchara

 

Quidam homo erat aeger et desiderabat multum comedere granum coctum cum zucharo. qui ait uxori suae: tolle denarios et eme mihi zucharam. quo dicto perrexit uxor eius ad forum et dixit negotiatori: habes zucharam? vir enim meus amat ipsius dulcedinem. et ille: si vir tuus cupit meae zucharae, ego tuae zucharae nectar desidero; et si vis de mea ego de tua, redeamus nobis invicem. tunc manica collecta ad os subrisit, et risu iam favet dans. ipse vero cognoscens velle mulieris dedit ei amplexum, prius ligando zucharam in mantile eius. postea ducens eam in cubile usus est ea ad libitum. inter hoc iussit ille clam servo suo ut levaret zucharam de mantili et ligaret in ea pulverem. quod et factum est. tunc illa surgens de adulterio et accipiens mantile ivit in domum suam et nesciebat si in eo esset zuchara vel aliud. ponens mantile ante maritum intravit alium thalamum, ut acciperet ollam et coqueret frumentum cum zuchara. tunc maritus eius soluit mantile, ut videret zucharam, et invento ibi pulvere vocavit uxorem dicens: quare pulveres mihi attulisti? quo audito mulier dimisit ollam et tulit cribrum, in quo misit pulveres et dixit: nescis quid mihi accidit : cum irem ad forum, homines impinxerunt in me et nummos diffuderunt. et ego congregavi pulveres illos et misi in mantile ut cribrarem et invenirem illos. et credidit maritus verbis mulieris. - ita, rex, caveas de ingenio mulieris, ne faciat te occidere filium tuum. et praecepit rex ut non occideretur filius suus.

 

Quinta vero die venit uxor regis ad eum et dixit: domine, non facis vindictam de filio tuo, qui voluit facere turpidinem patri suo? sed deus faciet mihi vindictam de te, sicut fecit cuidam vindictam de porco. dixit rex: quomodo fuit? narra mihi. et illa dixit:

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License