13. Quinti sapientis prima historia: balneator
Quidam filius regis ivit ad balneum causa lavandi
se corpus suum, et cum expoliaret vestes et videret eum dominus balnei quod
esset pinguis, coepit flere. cui dixit filius regis:
cur fles? dixit balneator: pater tuus fuit dilectus ab
omnibus et faciebat legem et iustitiam in populo suo. nunc
autem timeo, ne memoria eius pereat. dixit filius
regis: pro qua causa? ait ille: quia nequis iungi
mulieribus ut mos est. dixit filius regis: accipe
centum solidos et aducas ad me mulierem pulchram, et tu poteris videre si
possum mulierem cognoscere. dixit balneator: ipse non
potest copulari cum femina, et uxor mea valde pulchra est: ducam ego eam sibi
et lucrabit centum solidos. hoc cogitando inquit:
formose iuvenis, formosior a me tibi ducentur iuvencula. quo
dicto velociter cucurrit domum et uxorem suam adduxit ad filium regis. qua visa gavisus est filius regis valde et osculatus est eam
valde satis et dixit balneatori: recede et abi in aulam aliam, quia iam
delector facere. respondit balneator: fac quod potes. et gaudens recessit gaudentemque illum dimisit. speculabatur tamen a parvo foramine. mox
ubi vidit filius regis faciebat rem quam non putavit, magno dolore ductus ivit
ad fores balnei et dixit: o miser et iam miseranda, usque quo eris subagitata? veni, iam tempus est ut redeas. respondit
uxor: o infelix et vere infelix cucurbita, deceptus anili adolescente, quae
spes decepit te, ut me huc duceres? dic mihi quomodo
possum ad te venire, quia iam spopondisti ut hic mecum gauderet usque sero. ea tacente locutus est balneator filio regis dicens: o
pinguis, qui ob ipsam corporis tui pinguedinem pecultus es, quid facis? dimitte mulierem. respondit filius
regis: o macer, sede et quiesce, quia ego laboro per te usque ad serotinam
horam. haec audiens balneator maiori dolore commotus
timens cum filio regis rixam facere ivit domum et laqueo se suspendit. nunc ergo, domine, cave ne accidat tibi sicut illi; nam si
interfeceris filium tuum, prae dolore tui cordis postea morieris. et sicut supra mulierum sapientiam maior est sapientia
virorum, sic ingenium earum vincit ingenium virorum. et
sicut postea vulpis est parva inter feras, ita ingenio suo vincit omnes feras. et cave ne vincaris ab uxore tua, sicut uxor Serve vicit
virum suum ingenio suo qui fortissimus <erat> virorum in gente sua, et
uxor sua superavit eum ingenio suo. dixit rex: quomodo
fuit? et respondens sapiens dixit:
|