Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Johannes de Saxonia
Historia de septem sapientibus

IntraText CT - Text

  • 15. Reginae quinta historia: Absalon rebellus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

15. Reginae quinta historia: Absalon rebellus

 

In sexta vero die venit mulier et ait regi: excellentissime domine, quod factum est non videtur dulce, imo amarum, si non proicis ab hac terra filium dum vivis, antequam dissipet terram et senectutem tuam. nosti enim quod, si David occidisset Amon filium suum, quando fecit stultitiam in sorore sua Thamar, Absolon non fugisset in terram Gessar nec rebellus fuisset patri suo; in bello tamen mortuus est. nunc autem filius tuus melior est illo? - tunc iussit rex interfici filium suum.

 

Venit item sextus consiliarius et cecidit ante regales pedes et ait: audi me, domine rex, et faciem servi tui ne despicias. dixit rex: dicito quod vis. et ait ille:

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License