16. Sexti sapientis prima historia: Absalon mortuus
Nescis quod David rex, de quo femina locuta est, habebat filios plures? et quamvis multi filii ei essent, tamen, quando perrexerant
homines ad bellum, praecepit illis ut servarent filium eius Absolon, et
postquam filius eius mortuus est in bello, flevit valde dicens: Absolon, filii
mi, quis mihi det, ut moriar pro te? et ipse in mente
sua habebat occidere Joab, sed non poterat, quia vir ille fortis erat. iussit tamen filio suo Salomoni, ut eum occideret. et Absolon scivit quid operatus erat in patrem suum. et filius tuus qui nil mali operatus est, contra te operatus
est? vis ut morti tradatur gratis, et sit causa ut
destruatur regnum tuum et remaneas orbatus filiis? tu
iam senex es et non potes alium generare filium. nunc
autem quid habes eum odio, quia mutus est? uxor tua
debuit tibi dare consilium, ut mederetur. sed facimus
cum ea bella plus quam cum regibus Indiae. nescis
quidem quod, si aliquis rex haberet uxorem quae non faciat filium, orat deum
mulier illa ut non nascatur filius ex alia matre? femina
haec quia sterilis est, cupit mortem in filio tuo, ut ipsa sola remanens teneat
imperium post mortem tuam. nescis quid evenit cuidam
homini, qui habebat strigam in mulierem suam. dixit
rex: quid? ille dixit:
|