17. Sexti sapientis secunda historia: nomina
Quidam homo fuit qui erat socius strigae. et
veniebat homines ad interrogandum eum de quacumque re perdidissent, et etiam
habentes amicos in alia regione veniebant ad eum, et ipse omnia dicebat. striga vero fuit cum eo triginta annis. et
ipse de his quae faciebat habebat necessaria vitae. postea
mulier inquit homini: rex strigus praecepit mihi, ut vadam illuc, et iam non
potero ad te reverti. nunc autem gratia nostrae
societatis docebo te tria nomina ; dabit tibi. tunc
docuit eum illa tria nomina. quo facto gavisus est
homo et perrexit ad domum suam et dixit uxori suae: fida coniunx, ita dixit
mihi striga; tu vero quid dicis ut ego petam? dixit ei
uxor: probemus eam causam in mare. si haec tibi data
fuerint, pro certo omnia petita a te erunt adimpleta. dixit
ei vir: dic in quo ea probemus. dixit uxor: roga deum,
ut impleatur totum corpus tuum mentullis. ille hoc
audiens nescius doli mulieris oravit, et statim impletum est corpus eius
mentullis. tunc dixit uxori: et quid mihi fecisti? quid me facere iussisti? at illa:
roga ut eas a te aufferat. ille adhuc simplex rogavit:
et abstulit sibi omnes, etiam illam quam prius habebat. mox
maestus dixit uxori: heu me, quid nunc faciam? perdidi
etiam eam quam prius habui. dixit uxor: roga deum ut
illa quam prius habuisti revertatur ad te. et rogavit,
et reversa est prior mentulla. dixit autem vir: quid
profuit hoc consilium quod mihi dedisti? ego non
quaesivi divitias nec alia mihi commoda. dixit ei
uxor: ideo dedi tibi hoc consilium, quia si divitias haberes, dimitteres me, ut
aliam nobilem duceres sponsam. - ideo dico tibi, rex, quod uxor tua propter invidiam
vult quod damnetur filius tuus; timet enim quod, si
mortuus fueris, ille duceret uxorem: illa erit regina et ipsa, uxor tua, non
regnabit. tunc iussit rex non occidi filium suum.
Videns mulier quod appropinquabat
tempus quod loqueretur filius regis, praecepit puellis suis ut irent secum ad
flumen, ut ibi se demergeret. quod ut sapientes
intellexerunt, quod debebat se occidere, posuerunt custodes, ut eam tenerent,
et dixerunt: hodie si volumus liberare filium regis ab occisione, numerus
nostrum impleatur. regina vero timens ventura fefellit
custodes et currens praecipitavit se in flumen. mox
sapientes miserunt ministros et extraxerunt eam. rex
autem dolore coniugis commotus praecepit occidi filium suum. quam
ob rem sex consiliarii cito cucurrerunt, ut liberarent puerum a manu
spiculatoris. et septimus ivit ad regem et flexis
genibus adoravit et dixit: excellentissime domine rex, cuius moderamine India
protecta est, aspice faciem servi tui, sicut aspexisti consocios meos. quis enim resistere valet contra ingenium mulieris? asculta quid fecit quaedam anus cuidam homini. ait rex: dic. at ille:
|