18. Septimi
sapientis prima historia: iuvenis femina
Fuit homo cui erat uxor pulchra, quam diligebat adolescens
quidam, sed ire ad eam nequibat, quia vir eius tenebat eam sub custodia, et
prae nimia cura portabat claves thalami, et hic erat senex. iuvenis autem ille magno captus amore languidus effectus
est. tunc vetula quaedam sua convicina venit ad eum. ut autem cognovit eius amorem, ait: vis facere meum velle? iuvenis inquit: praesto sum. dixit
anus: rade tibi barbam corpusque tuum pilosum. quod et
fecit. tunc induit eum habitu femineo et post
tenuissima veste supra pallium Tyrio distinta murice et circa pectus a
summitate colli purpura deaurata de bombyce veste candidissima. deinde circuivit totam faciem infula absque oculis, ut non
videretur masculus sed speciosa virgo. hoc facto
ostendit ei mulierem vestigia et passus, territos sonus et blanda verba. et ait: move blande gradum ut videns. et
ille adhuc indoctus ambulabat erecto collo et veloci cursu. anus
irata minabat ei, tandem docuit eum. quo docto
perrexit anus ad coniugem illius feminae et ita eum aloquitur: honorande
domine, tuam flagito pietatem, quia sum femina vidua, et haec est mihi filia
cara. nunc autem quia habeo pergere in civitatem aliam
ad meos parentes, audiens quod tua uxor est casta mente et moribus ac sanctae
mens simplicitatis et quia timeo eam alteri committere, si placet tibi duco eam
modo in domum tuam, et omnibus expensis meis serviat uxori tuae. haec audiens ille valde laetatus ait: domina, pro tua
aetatis reverentia et tuis precibus motus et quia necesse est mihi super mensam
meam habere in meo obsequio puram puellam, facio tuam voluntatem. tunc anus gavisa cucurrit et duxit iuvenem in domum hominis
et mulieris et ait eis: hanc filiam meam vestrae fidei commendo. quo dicto valedicens abiit. mox
senex inclusit eam cum uxore. deinde ivit et fecit
negotia sua. tunc iuvenis detexit faciem suam et
ostendit se mulieri. quo viso mulier praemirata est,
deinde gavisa ait: dilectio mea, spes mea, venisti? olim
concupivi te cernere et ut meo te dares conspectui meo angebar amore. iuvenis autem ille gavisus est cum ea aliquantibus diebus et
secum fuit. -ideo, domine rex, vita ingenium mulieris. videas
ne decipiat te, ut quaedam mulier decepit quendam Saracenum. dixit
rex: dic quomodo fuit. et ille ait:
|