19. Septimi sapientis secunda historia: gibbosi
Fuit quaedam mulier habens virum senem, qui non dimittebat
eam exire foras propter pulchritudinem suam. illa
vero, quia erat clausa, dolore moriebatur. accidit
autem ut rogaret virum suum quia volebat ire in domum magistrae suae. et dixit ei: vade. et illa ivit. quae dixit magistrae suae: domina mea, vade et invenias mihi
hominem qui ludat ante me. tunc magistra ivit et invenit unum gibbosum tenentem
cymbala et tympanum et pro ludo accipiebat mercedem suam. et
duxit eum in domum. videns autem mulier illa fecit eum
comedere. mandens itaque gibbosus coepit ludere et
gratulari. tunc induit eum femina serico vestitu
deditque ei praemia magna. et abiit ille. quod videntes alii gibbosi dixerunt: quis dedit tibi haec? ille ait: vocavit me quaedam femina et lusi ei, et quia
complacui sibi, dedit mihi haec munera. dixerunt illi:
vade et dic mulieri illi ut faciat nobis idem; sin autem, manifestabimus. ille autem gibbosus cucurrit et ait mulieri: domina, sodales
mei petunt venire at te cum iocis. dicit illa:
veniant. illi vero venerunt et comedentes ebrii facti
sunt nimis <et> ceciderunt de mensa ob ebrietatem. et
ecce vir mulieris veniebat. tunc mulier videns
adventum viri sui dixit ancillae suae: proice eos in illam domum. illa vera domus plena erat plumis, et proiecti in plumis
submersi defuncti sunt. veniens autem vir mulieris
comedit et descendit de domo. tunc femina dixit
ancillae suae: curre velociter et invenias hominem portatorem qui proiciat hos
extra civitatem, quia mortui sunt. et duxit femina
unum Saracenum. cui ait puella: volo ut clam portes
istum gibbosum in mare et dabo tibi solidum unum. respondit
ille: libenter. tunc mittens illum in saccum ivit et
proiecit eum in mare. et veniens petebat solidum. cui illa: non, frater, quia quem credis proiecisse adest. ait ille: da mihi illum, et ego taliter eum proiciam, ut non
ultra revertatur. et accipiens alium proiecit eum in
altiori mari. et rediens quaerebat solidum. femina autem illa extraxerat alium et dixit portatori
quaerenti pretium: frater, quid me deludis? tu
dimittis eum in itinere: ipse regreditur huc. at ille:
domina, cur imponis mihi? crede mihi quia in mare
deieci eum, sed ut video ioculator est et bonus natator, et idcirco sic me
fallit. sed tamen ego portabo eum et sic proiciam, ut
ultra non regrediatur. quid plura? omnes
deiecit in mare deceptus a femina. - nunc autem, magnifice rex, sagacitatem
mulierum considera et aemulationem earum respice, et non interficiatur filius
tuus dulcis. anuit rex eius eloquio et iussit non
interfici filium suum.
Completis igitur septem diebus
locutus est filius regis. et ait patri suo:
excellentissime domine, usque modo mutus non fui, sed feci velle Sindebaris
praeceptoris mei, qui praecepit mihi, ut usque ad septem dies non loquerer,
quia ipse et ego ita vidimus in stellis. et hoc idem
dixerunt sapientes quia usque ad mortis terminum attingerem, cum in his septem
diebus iussisti me capitalem subire sententiam. nunc
autem, domine rex, femina digna est morte, cum qua sapientes non ob aliud
studuerunt pugnare nisi ut me liberarent a morte. interea,
pater mi, tibi et omnibus principibus glisco refferre fabulam. quis enim valet resistere ingeniis mulierum? dixit rex et principes: dic quod vis. at
ille dixit:
|