20. Filii regis
historia: inclusa
Quidam miles Gallicus se esse cum quadam domina saepius
somniabat. numquam tamen viderat eam nec ubi
moraretur sciebat. et ipsa de milite similia somnia
habebat, et unus formam alterius imaginariam in mente conceperat, ac si mutuo
se vidissent. miles vero captus amore dominae
circuivit multas partes et tandem pervenit ad quoddam castrum in Hispania iuxta
mare, in quo erat turris alta viginti clavatis firmata. et
aspiciens vidit in turris summitate per fenestram ferream dominam quam in
somnis se vidisse aestimabat, et ipsa eodem modo militem recognovit et in
signum amoris ei chirothecam proiecit. quo facto miles
quaerens occasionem illic remanendi ad dominum castri accessit et suum auxilium
ei liberaliter obtulit. quo gratanter accepto ambo in
eius inimicum irruerunt et ipsum occiderunt. propter
quod inter eos nimia familiaritate contracta concessit castellanus militi hoc
petenti ut iuxta turrim sibi domum construeret ad manendum. quo
facto cum quodam magistro muri iurato ut factum proderet composuit ut foramen
secretum in pede turris faceret quod sigilato lapide clauderetur, per quod sibi
accessus pateret ad dominam, et e converso illi ad eum. et
ecce dum quadam vice simul corporali solacio fungerentur, domina militi annulum
suum dedit. quod in digito militis maritus suus videns
recognovit et ex hoc suspicionem non modicam erga militem concepit. maritus autem volens de hoc certificari turrim apperuit. miles vero per foramen via breviori pertransiens dominae
annulum redidit et reversus est. cumque maritus
viginti clavatas aperiens turrim ascendisset, annulum in digito dominae
invenit. propter quod omnis cessavit suspicio. altera die dominus castri cupiens venationis solacio
recreari petivit a milite si secum venatum pergere vellet. at
miles respondit: quaedam domicella a me quam plurimum dilecta heri de partibus
meis ad me venit, cum qua oportet me post triduum repatriare: rogo ut amore
ipsius hodie mecum prandeatis. qui concessit. dominus autem ante prandium venatum ivit, et interim miles
foramen turris aperuit, et domina descendit, et pannos quos iam fecerat ad
modum terrae suae dominam induit et marito reverso huius rei inscio miles ad
mensam posuit. qui suspicatus eam esse suam uxorem
comedere non potuit. elevata mensa miles cum domino
foras exivit et in turri domina intus manens habitum mutando proprias vestes
induit et turrim per foramen intravit. dominus quam
citius potuit turrim ascensit et ibi invenit dominam ut solebat. cui dixit: amasia militis tibi per omnia similis est. et illa respondit: pulchrae sunt quae sibi invicem
assimilantur. mane autem adveniente miles ad maritum
accedens rogavit eum ut ipsum in desponsatione suae amasiae associaret. qui concessit et inter alia propriae uxoris digitum tenendo
militis annulum imposuit. quibus peractis miles cum
domina captata licencia navem ascendit et levatis velis repatriavit. dominus autem castri, qui militem et uxorem propriam iuverat
sociare, reversus turrim ascendit et dominam non inveniens de fraude percepit
et usque ad mortem contristatus remansit. -
Audisti itaque, pater, et luce
clarius ex praedictis exemplis advertere potuisti quod infinitae sunt maliciae
mulierum. propter quod eis nullatenus est credendum. voluit me uxor tua perimere, quia suae libidini nolui
consentire. regina vero omnia negavit et imperatorem
ad vindictam suis fallaciis incitavit. considerans
autem puer se esse inculpabilem dixit reginae: sit ex parte tua qui duellum
faciat, ut inter nos haec contentio finem accipiat. surrexit
frater dominae pugnare cum puero, et tandem frater reginae opprimitur, et
puerum immunem esse veritas protestatur. tunc ait
imperator: o domina, tua manifesta sunt opera. restat
ut propter tuas fallacias poenas talionis recipias. et
sic contra eam sententia scribitur, et igni cremari nequissima demandatur.
explicit per me Iohannem de Saxonia liber iste anno
domini MCDVII, in vigilia epiphaniae trium regum die quinta Ianuarii in
civitala Bergami. Deo gratias.
|