Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Johannes de Saxonia
Historia de septem sapientibus

IntraText CT - Text

  • 2. Primi sapientis secunda historia: avis
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

2. Primi sapientis secunda historia: avis

 

Quidam homo decoram nimis habebat uxorem et erat zelans super eam. quadam vero die quaesivit ire in aliam civitatem et prae nimio zelo quem habebat in coniugem emit unam avem quae vulgo vocatur pica et posuit eam in cubili suo. cui dixit: aspice et excuba et omnia quae gesta fuerint mihi, cum venero, narra. mulier nesciebat avem illam se suo marito accusaturam. pergente autem viro vocavit privatim amicum suum, et concubuit cum ea omnibus diebus quibus vir eius absens fuit. anno uno peracto venit vir eius et clanculo picam interrogavit. illa vero retulit omnia visa. mox iratus dominus uxorem de domo expulit. illa autem ad domum cuiusdam vicinae suae ivit et ille picam post eam misit. mulier vero dixit ancillae suae: cur turbasti me dicendo facinora mea marito meo? ancilla dixit: non, domina, absit! non ego feci talia, sed pica dixit domino nostro, quem adhuc non habeo notum. respondit mulier: faciamus ergo sibi aliquid ingenii. confestim tulit par unum macillenarum et imposuit super solarium domus et barile unum plenum aqua et scopam et unum stipitem igne accensum. et ascendit nocte solarium cum ancilla et iussit ancillam machinare cum macillenis, et illa infundebat aquam cum scopa et ita radiabat cum stipite in curia, ubi pica morabatur, excubans tota nocte. mane autem facto pica motis pennis reversa est ad dominum suum. tunc ille interrogavit picam et dixit. non vidisti aliquid? tunc pica dixit : domine, quid potui videre? tota nocte fuerunt tonitrua et coruscationes et pluviae. dixit homo: ubi fuerunt fulgura, coruscationes et tonitrua? qualiter hoc mentiris, sic mentita es super uxorem meam. quo dicto picam occidit et mulierem ad se revocavit et dedit ei dona et pacificatus est cum ea. - ergo, domine mi rex, vita falacias mulierum, ne forte dissipent caniciem tuam. his auditis iussit rex non occidi filium suum.

 

Altera autem die venit uxor regis et cecidit ad pedes eius et dixit: audisti consilium tuorum consiliatorum qui sunt impii et falaces, nec facis vindictam filii tui qui quaesivit denudare vestes patris. unde videas tu et filius tuus tuique consiliatores, ne cadatis sicut cecidit lavator in profundum fluvii et filius eius et frater. dixit ei rex: dic quomodo fuit hoc. illa dixit:

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License