Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Johannes de Saxonia
Historia de septem sapientibus

IntraText CT - Text

  • 5. Secundi sapientis secunda historia: casula
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

5. Secundi sapientis secunda historia: casula

 

Fuit quidam mercator, qui habebat uxorem bonam et castam quam diligebat valde. volens itaque remotius ire dixit uxori suae: o cara uxor, ego volo arripere longum iter. precor, iura mihi quod, si moriar, tu non quaeras accubare cum alio viro; et si tu mortua fueris, ego non coniungar alteri. quod et fecerunt. viro autem eunte ab illo die non petiit illa lavare corpus suum neque perungere nec egressa est limen domus suae. quadam autem die puella transitum faciebat per eius vicum cum lyris, citharis et cymbalis. illa autem fecit se ad fenestram causa videndi. continuo vidit eam quidam iuvenis et eam concupivit et prae nimio amore cecidit in lectum. venit autem quaedam anus ad visitandum eum. cui dixit: narra mihi, iuvenis, quid habes. forsitan mea eris medicatus medela. cui iuvenis dixit: diligo uxorem talis viri, sed precor sis aminiculum nostro amori: tribuam tibi grata dona. ait anus: sit hoc in me. ivit anus et fecit figmenta, quoniam sciebat illam nullo modo esse facturam voluntatem eius, et temperavit massam cum aliis et pipere et butiro et lacte et dedit cani suae. et canis libenter comedit, quia sapuit sibi. ivit autem anus in domum puellae, et canis post eam. videns autem puella anum illico surrexit et honoravit eam et posuit ei mensam cum deliciis, et canis stabat coram ea et respiciebat anum, ut daret sibi aliquid de mensa, et oculi eius lacrimabantur prae ardore piperis et aliorum. coepitque anus similiter plorare. cui dixit puella: mi domina, quare ploras? quae dixit: ista catula puella pulchra fuit nimis et filia mea fuit. et dilexit eam quidam iuvenis, et noluit audire illum. ille vero prae nimio dolore languit, clamavit ad dominum et conversa est in canem. et modo ex quo me prospicit, sequitur et flet, eo quod non fecerit voluntatem iuvenis. tunc dixit puella: heu me, domina mi! ecce quidam iuvenis amat me et prae amore cecidit in lectum; timeo enim, ne eveniat mihi ut catulae tuae. sed perge quaeso et duc illum ad me, ut faciat voluntatem suam. tunc festinavit anus ad iuvenem et non invenit eum dixitque: ecce iuvenem non invenio: quaero ergo alium et coniungam eum sibi et tollam mihi donum. ivit anus in vicum et reperit iuvenem unum et dixit ei: est tibi, lumen iuvenis, ardor in puella pulchra nimis et in nectare ciborum et potuum? cui iuvenis: est itaque et multum. et ipse erat maritus ipsius puellae. dixit ipse in corde suo: ibo post istam et cognoscam ubi me ducet, quia non est meretrix in terra ista. ivitque post eam usque ad ostium domus suae. mox intravit ipse cum nimio furore. et ecce illa lavata et uncta musco levansque oculos et videns maritum cucurrit et accepit illum per capillos et barbam et ait: omnia ad me haec pertinent, et hoc est foedus inter nos. ego cognovi adventum tuum; ideo surrexi suadente <hac>. sic ergo fecisti in terra aliena? quod cernens anus fugam arripuit. ille vero praecabatur uxorem dicens: non dicas meam esse culpam, quia certe ipse hacmet turbatus sum et aduxit me huc. illa vero clamabat: non! sic etiam ivisses in domum alienam, invide et inique. ille vero dedit ei dona, et sic ipsa recepit eum in domum.- unde, domine rex, vita ne decipiaris a falaciis mulierum. et praecepit rex ut non interficeretur filius suus.

 

Venit mulier die tertia et dixit regi: audisti consilium sapientum perfidorum et non interficis filium tuum, qui voluit fallere me ad ignorantiam senectutis tuae? faciet mihi deus vindictam in te et in consiliariis tuis, sicut fecit consiliario regis Bozrae. dixit rex: quomodo fuit?

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License