Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Johannes de Saxonia Historia de septem sapientibus IntraText CT - Text |
|
|
17. Sexti sapientis secunda historia: nomina
Quidam homo fuit qui erat socius strigae. et veniebat homines ad interrogandum eum de quacumque re perdidissent, et etiam habentes amicos in alia regione veniebant ad eum, et ipse omnia dicebat. striga vero fuit cum eo triginta annis. et ipse de his quae faciebat habebat necessaria vitae. postea mulier inquit homini: rex strigus praecepit mihi, ut vadam illuc, et iam non potero ad te reverti. nunc autem gratia nostrae societatis docebo te tria nomina ; dabit tibi. tunc docuit eum illa tria nomina. quo facto gavisus est homo et perrexit ad domum suam et dixit uxori suae: fida coniunx, ita dixit mihi striga; tu vero quid dicis ut ego petam? dixit ei uxor: probemus eam causam in mare. si haec tibi data fuerint, pro certo omnia petita a te erunt adimpleta. dixit ei vir: dic in quo ea probemus. dixit uxor: roga deum, ut impleatur totum corpus tuum mentullis. ille hoc audiens nescius doli mulieris oravit, et statim impletum est corpus eius mentullis. tunc dixit uxori: et quid mihi fecisti? quid me facere iussisti? at illa: roga ut eas a te aufferat. ille adhuc simplex rogavit: et abstulit sibi omnes, etiam illam quam prius habebat. mox maestus dixit uxori: heu me, quid nunc faciam? perdidi etiam eam quam prius habui. dixit uxor: roga deum ut illa quam prius habuisti revertatur ad te. et rogavit, et reversa est prior mentulla. dixit autem vir: quid profuit hoc consilium quod mihi dedisti? ego non quaesivi divitias nec alia mihi commoda. dixit ei uxor: ideo dedi tibi hoc consilium, quia si divitias haberes, dimitteres me, ut aliam nobilem duceres sponsam. - ideo dico tibi, rex, quod uxor tua propter invidiam vult quod damnetur filius tuus; timet enim quod, si mortuus fueris, ille duceret uxorem: illa erit regina et ipsa, uxor tua, non regnabit. tunc iussit rex non occidi filium suum.
Videns mulier quod appropinquabat tempus quod loqueretur filius regis, praecepit puellis suis ut irent secum ad flumen, ut ibi se demergeret. quod ut sapientes intellexerunt, quod debebat se occidere, posuerunt custodes, ut eam tenerent, et dixerunt: hodie si volumus liberare filium regis ab occisione, numerus nostrum impleatur. regina vero timens ventura fefellit custodes et currens praecipitavit se in flumen. mox sapientes miserunt ministros et extraxerunt eam. rex autem dolore coniugis commotus praecepit occidi filium suum. quam ob rem sex consiliarii cito cucurrerunt, ut liberarent puerum a manu spiculatoris. et septimus ivit ad regem et flexis genibus adoravit et dixit: excellentissime domine rex, cuius moderamine India protecta est, aspice faciem servi tui, sicut aspexisti consocios meos. quis enim resistere valet contra ingenium mulieris? asculta quid fecit quaedam anus cuidam homini. ait rex: dic. at ille:
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |