Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Johannes de Saxonia
Historia de septem sapientibus

IntraText CT - Text

  • 18. Septimi sapientis prima historia: iuvenis femina
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

18. Septimi sapientis prima historia: iuvenis femina

 

Fuit homo cui erat uxor pulchra, quam diligebat adolescens quidam, sed ire ad eam nequibat, quia vir eius tenebat eam sub custodia, et prae nimia cura portabat claves thalami, et hic erat senex. iuvenis autem ille magno captus amore languidus effectus est. tunc vetula quaedam sua convicina venit ad eum. ut autem cognovit eius amorem, ait: vis facere meum velle? iuvenis inquit: praesto sum. dixit anus: rade tibi barbam corpusque tuum pilosum. quod et fecit. tunc induit eum habitu femineo et post tenuissima veste supra pallium Tyrio distinta murice et circa pectus a summitate colli purpura deaurata de bombyce veste candidissima. deinde circuivit totam faciem infula absque oculis, ut non videretur masculus sed speciosa virgo. hoc facto ostendit ei mulierem vestigia et passus, territos sonus et blanda verba. et ait: move blande gradum ut videns. et ille adhuc indoctus ambulabat erecto collo et veloci cursu. anus irata minabat ei, tandem docuit eum. quo docto perrexit anus ad coniugem illius feminae et ita eum aloquitur: honorande domine, tuam flagito pietatem, quia sum femina vidua, et haec est mihi filia cara. nunc autem quia habeo pergere in civitatem aliam ad meos parentes, audiens quod tua uxor est casta mente et moribus ac sanctae mens simplicitatis et quia timeo eam alteri committere, si placet tibi duco eam modo in domum tuam, et omnibus expensis meis serviat uxori tuae. haec audiens ille valde laetatus ait: domina, pro tua aetatis reverentia et tuis precibus motus et quia necesse est mihi super mensam meam habere in meo obsequio puram puellam, facio tuam voluntatem. tunc anus gavisa cucurrit et duxit iuvenem in domum hominis et mulieris et ait eis: hanc filiam meam vestrae fidei commendo. quo dicto valedicens abiit. mox senex inclusit eam cum uxore. deinde ivit et fecit negotia sua. tunc iuvenis detexit faciem suam et ostendit se mulieri. quo viso mulier praemirata est, deinde gavisa ait: dilectio mea, spes mea, venisti? olim concupivi te cernere et ut meo te dares conspectui meo angebar amore. iuvenis autem ille gavisus est cum ea aliquantibus diebus et secum fuit. -ideo, domine rex, vita ingenium mulieris. videas ne decipiat te, ut quaedam mulier decepit quendam Saracenum. dixit rex: dic quomodo fuit. et ille ait:

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License