Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Johannes de Saxonia Historia de septem sapientibus IntraText CT - Text |
|
|
20. Filii regis historia: inclusa
Quidam miles Gallicus se esse cum quadam domina saepius somniabat. numquam tamen viderat eam nec ubi moraretur sciebat. et ipsa de milite similia somnia habebat, et unus formam alterius imaginariam in mente conceperat, ac si mutuo se vidissent. miles vero captus amore dominae circuivit multas partes et tandem pervenit ad quoddam castrum in Hispania iuxta mare, in quo erat turris alta viginti clavatis firmata. et aspiciens vidit in turris summitate per fenestram ferream dominam quam in somnis se vidisse aestimabat, et ipsa eodem modo militem recognovit et in signum amoris ei chirothecam proiecit. quo facto miles quaerens occasionem illic remanendi ad dominum castri accessit et suum auxilium ei liberaliter obtulit. quo gratanter accepto ambo in eius inimicum irruerunt et ipsum occiderunt. propter quod inter eos nimia familiaritate contracta concessit castellanus militi hoc petenti ut iuxta turrim sibi domum construeret ad manendum. quo facto cum quodam magistro muri iurato ut factum proderet composuit ut foramen secretum in pede turris faceret quod sigilato lapide clauderetur, per quod sibi accessus pateret ad dominam, et e converso illi ad eum. et ecce dum quadam vice simul corporali solacio fungerentur, domina militi annulum suum dedit. quod in digito militis maritus suus videns recognovit et ex hoc suspicionem non modicam erga militem concepit. maritus autem volens de hoc certificari turrim apperuit. miles vero per foramen via breviori pertransiens dominae annulum redidit et reversus est. cumque maritus viginti clavatas aperiens turrim ascendisset, annulum in digito dominae invenit. propter quod omnis cessavit suspicio. altera die dominus castri cupiens venationis solacio recreari petivit a milite si secum venatum pergere vellet. at miles respondit: quaedam domicella a me quam plurimum dilecta heri de partibus meis ad me venit, cum qua oportet me post triduum repatriare: rogo ut amore ipsius hodie mecum prandeatis. qui concessit. dominus autem ante prandium venatum ivit, et interim miles foramen turris aperuit, et domina descendit, et pannos quos iam fecerat ad modum terrae suae dominam induit et marito reverso huius rei inscio miles ad mensam posuit. qui suspicatus eam esse suam uxorem comedere non potuit. elevata mensa miles cum domino foras exivit et in turri domina intus manens habitum mutando proprias vestes induit et turrim per foramen intravit. dominus quam citius potuit turrim ascensit et ibi invenit dominam ut solebat. cui dixit: amasia militis tibi per omnia similis est. et illa respondit: pulchrae sunt quae sibi invicem assimilantur. mane autem adveniente miles ad maritum accedens rogavit eum ut ipsum in desponsatione suae amasiae associaret. qui concessit et inter alia propriae uxoris digitum tenendo militis annulum imposuit. quibus peractis miles cum domina captata licencia navem ascendit et levatis velis repatriavit. dominus autem castri, qui militem et uxorem propriam iuverat sociare, reversus turrim ascendit et dominam non inveniens de fraude percepit et usque ad mortem contristatus remansit. -
Audisti itaque, pater, et luce clarius ex praedictis exemplis advertere potuisti quod infinitae sunt maliciae mulierum. propter quod eis nullatenus est credendum. voluit me uxor tua perimere, quia suae libidini nolui consentire. regina vero omnia negavit et imperatorem ad vindictam suis fallaciis incitavit. considerans autem puer se esse inculpabilem dixit reginae: sit ex parte tua qui duellum faciat, ut inter nos haec contentio finem accipiat. surrexit frater dominae pugnare cum puero, et tandem frater reginae opprimitur, et puerum immunem esse veritas protestatur. tunc ait imperator: o domina, tua manifesta sunt opera. restat ut propter tuas fallacias poenas talionis recipias. et sic contra eam sententia scribitur, et igni cremari nequissima demandatur. explicit per me Iohannem de Saxonia liber iste anno domini MCDVII, in vigilia epiphaniae trium regum die quinta Ianuarii in civitala Bergami. Deo gratias. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |