| Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | 
| Publius Vergilius Maro Catalepton Liber IntraText CT - Text  | 
villula,
quae Sironis eras, et pauper agelle,
verum illi domino tu quoque divitiae,
me tibi et hos una mecum, quos semper amavi, 
siquid de patria tristius audiero, 
commendo imprimisque patrem: tu nunc eris illi 
Mantua quod fuerat quodque Cremona prius.