Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Vergilius Maro Aeneis IntraText CT - Text |
AENEIS
LIBER PRIMUS.
ARMA virumque cano,
Troiae qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Laviniaque
venit
litora, multum ille et terris iactatus
et alto
vi superum saevae memorem Iunonis ob
iram;
multa quoque et bello passus, dum
conderet urbem,
inferretque deos Latio, genus unde
Latinum,
Albanique patres, atque altae moenia
Romae.
Musa, mihi causas memora, quo numine
laeso,
quidve dolens, regina deum tot volvere
casus
insignem pietate virum, tot adire
labores
impulerit. Tantaene animis
caelestibus irae?
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere
coloni,
Karthago, Italiam contra Tiberinaque
longe
ostia, dives opum studiisque asperrima
belli;
quam Iuno fertur terris magis omnibus
unam
posthabita coluisse Samo; hic illius
arma,
hic currus fuit; hoc regnum dea
gentibus esse,
si qua fata sinant, iam tum tenditque
fovetque.
Progeniem sed enim Troiano a sanguine
duci
audierat, Tyrias olim quae verteret
arces;
hinc populum late regem belloque
superbum
venturum excidio Libyae: sic
volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia
belli,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat
Argis;
necdum etiam causae irarum saevique
dolores
exciderant animo: manet alta
mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria
formae,
et genus invisum, et rapti Ganymedis
honores.
His accensa super, iactatos aequore
toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis
Achilli,
arcebat longe Latio, multosque per
annos
errabant, acti fatis, maria omnia
circum.
Tantae molis erat Romanam condere
gentem!
Vix e conspectu Siculae telluris in
altum
vela dabant laeti, et spumas salis aere
ruebant,
cum Iuno, aeternum servans sub pectore
volnus,
haec secum: «Mene incepto
desistere victam,
nec posse Italia Teucrorum avertere
regem?
Quippe vetor fatis. Pallasne
exurere classem
Argivom atque ipsos potuit submergere
ponto,
unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus
ignem,
disiecitque rates evertitque aequora
ventis,
illum expirantem transfixo pectore
flammas
turbine corripuit scopuloque infixit
acuto.
Ast ego, quae divom incedo regina,
Iovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot
annos
bella gero! Et
quisquam numen Iunonis adoret
praeterea, aut supplex aris imponet
honorem?»
Talia flammato secum dea corde volutane
nimborum in patriam, loca feta furentibus
austris,
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus
antro
luctantes ventos tempestatesque sonoras
imperio premit ac vinclis et carcere
frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis
circum claustra fremunt; celsa sedet
Aeolus arce
sceptra tenens, mollitque animos et
temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras caelumque
profundum
quippe ferant rapidi secum verrantque per
auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit
atris,
hoc metuens, molemque et montis insuper
altos
imposuit, regemque dedit, qui foedere
certo
et premere et laxas sciret dare iussus
habenas.
Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa
est:
«Aeole, namque tibi divom pater atque
hominum rex
et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat
aequor,
Ilium in Italiam portans victosque
Penates:
incute vim ventis submersasque obrue
puppes,
aut age diversos et disiice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore
nymphae,
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
exigat, et pulchra faciat te prole
parentem.»
Aeolus haec contra: «Tuus, O regina,
quid optes
explorare labor; mihi iussa capessere fas
est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra
Iovemque
concilias, tu das epulis accumbere divom,
nimborumque facis tempestatumque
potentem.»
Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide
montem
impulit in latus: ac venti, velut
agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine
perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis
una Eurusque Notusque ruunt creberque
procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora
fluctus.
Insequitur clamorque virum stridorque
rudentum.
Eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat
atra.
Iutonuere poli, et crebris micat ignibus
aether,
praesentemque viris intentant omnia
mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra:
ingemit, et duplicis tendens ad sidera
palmas
talia voce refert: «O terque
quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus
altis
contigit oppetere! O Danaum fortissime
gentis
Tydide! Mene Iliacis occumbere campis
non potuisse, tuaque animam hanc effundere
dextra,
saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi
ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub
undis
scuta virum galeasque et fortia corpora
volvit?»
Talia iactanti stridens Aquilone procella
velum adversa ferit, fluctusque ad sidera
tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit, et
undis
dat latus; insequitur cumulo praeruptus
aquae mons.
Hi summo in flucta pendent; his unda
dehiscens
terram inter fluctus aperit; furit aestus
harenis.
Tris Notus abreptas in saxa latentia
torquet
(saxa vocant Itali mediis quae in
fluctibus aras
dorsum immane mari summo), tris Eurus
ab alto
in brevia et Syrtis urguet, miserabile visu,
inliditque vadis atque aggere cingit
harenae.
Unam, quae Lycios fidumque vehebat
Oronten,
ipsius ante oculos ingens a vertice
pontus
in puppim ferit: excutitur
pronusque magister
volvitur in caput; ast illam ter
fluctus ibidem
torquet agens circum, et rapidus vorat
aequore vortex.
Adparent rari nantes in gurgite vasto,
arma virum, tabulaeque, et Troia gaza
per undas.
Iam validam Ilionei navem, iam fortis
Achati,
et qua vectus Abas, et qua grandaevus
Aletes,
vicit hiems; laxis laterum compagibus
omnes
accipiunt inimicum imbrem, rimisque
fatiscunt.
Interea magno misceri murmure pontum,
emissamque hiemem sensit Neptunus, et
imis
stagna refusa vadis, graviter commotus;
et alto
prospiciens, summa placidum caput
extulit unda.
Disiectam Aeneae, toto videt aequore
classem,
fluctibus oppressos Troas caelique
ruina,
nec latuere doli fratrem Iunonis et
irae.
Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc
talia fatur:
«Tantane vos generis tenuit fiducia
vestri?
Iam caelum terramque meo sine numine,
venti,
miscere, et tantas audetis tollere moles?
Quos ego…sed motos praestat componere
fluctus.
Post mihi non simili poena commissa
luetis.
Maturate fugam, regique haec dicite
vestro:
non illi imperium pelagi saevumque
tridentem,
sed mihi sorte datum. Tenet ille
immania saxa,
vestras, Eure, domos; illa se iactet in
aula
Aeolus, et clauso ventorum carcere
regnet.»
Sic ait, et dicto citius tumida aequora
placat,
collectasque fugat nubes, solemque
reducit.
Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
detrudunt navis scopulo; levat ipse
tridenti;
et vastas aperit syrtis, et temperat
aequor,
atque rotis summas levibus perlabitur
undas.
Ac veluti magno in populo cum saepe
coorta est
seditio, saevitque animis ignobile volgus,
iamque faces et saxa volant, furor arma
ministrat;
tum, pietate gravem ac meritis si forte
virum quem
conspexere, silent, arrectisque auribus
adstant;
ille regit dictis animos, et pectora mulcet:
sic cunctus pelagi cecidit fragor,
aequora postquam
prospiciens genitor caeloque invectus
aperto
flectit equos, curruque volans dat lora
secundo.
Defessi Aeneadae, quae proxima litora,
cursu
contendunt petere, et Libyae vertuntur
ad oras.
Est in secessu longo locus:
insula portum
efficit obiectu laterum, quibus omnis
ab alto
frangitur inque sinus scindit sese unda
reductos.
Hinc atque hinc vastae rupes geminique
minantur
in caelum scopuli, quorum sub vertice
late
aequora tuta silent; tum silvis scaena
coruscis
desuper horrentique atrum nemus imminet
umbra.
Fronte sub adversa scopulis pendentibus
antrum,
intus aquae dulces vivoque sedilia
saxo,
nympharum domus: hic fessas non
vincula navis
ulla tenent, unco non alligat ancora
morsu.
Huc septem Aeneas collectis navibus
omni
ex numero subit; ac magno telluris
amore
egressi optata potiuntur Troes harena,
et sale tabentis artus in litore
ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit
Achates,
succepitque ignem foliis, atque arida
circum
nutrimenta dedit, rapuitque in fomite
flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque
arma
expediunt fessi rerum, frugesque
receptas
et torrere parant flammis et frangere
saxo.
Aeneas scopulum interea conscendit, et
omnem
prospectum late pelago petit, Anthea si
quem
iactatum vento videat Phrygiasque
biremis,
aut Capyn, aut celsis in puppibus arma
Caici.
Navem in conspectu nullam, tris litore
cervos
prospicit errantis; hos tota armenta
sequuntur
a tergo, et longum per vallis pascitur
agmen.
Constitit hic, arcumque manu celerisque
sagittas
corripuit, fidus quae tela gerebat
Achates;
ductoresque ipsos primum, capita alta
ferentis
cornibus arboreis, sternit, tum volgus,
et omnem
miscet agens telis nemora inter frondea
turbam;
nec prius absistit, quam septem
ingentia victor
corpora fundat humi, et numerum cum
navibus aequet.
Hinc portum petit, et socios partitur in
omnes.
Vina bonus quae deinde cadis onerarat
Acestes
litore Trinacrio dederatque abeuntibus
heros,
dividit, et dictis maerentia pectora
mulcet:
«O socii (neque enim ignari sumus ante
malorum)
O passi graviora, dabit deus his quoque
finem.
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque
sonantis
accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
experti: revocate animos, maestumque
timorem
mittite: forsan et haec olim
meminisse iuvabit.
Per varios casus, per tot discrimina rerum
tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas
ostendunt; illic fas regna resurgere
Troiae.
Durate, et vosmet rebus servate secundis.»
Talia voce refert, curisque ingentibus
aeger
spem voltu simulat, premit altum corde
dolorem.
Illi se praedae accingunt, dapibusque
futuris;
tergora deripiunt costis et viscera nudant;
pars in frusta secant veribusque trementia
figunt;
litore aena locant alii, flammasque
ministrant.
Tum victu revocant vires, fusique per
herbam
implentur veteris Bacchi pinguisque
ferinae.
Postquam exempta fames epulis mensaeque
remotae,
amissos longo socios sermone requirunt,
spemque metumque inter dubii, seu vivere
credant,
sive extrema pati nec iam exaudire
vocatos.
Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,
nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque
Cloanthum.
Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere
summo
despiciens mare velivolum terrasque
iacentis
litoraque et latos populos, sic vertice
caeli
constitit, et Libyae defixit lumina
regnis.
Atque illum talis iactantem pectore curas
tristior et lacrimis oculos suffusa
nitentis
adloquitur Venus: «O qui res
hominumque deumque
aeternis regis imperiis, et fulmine
terres,
quid meus Aeneas in te committere tantum,
quid Troes potuere, quibus, tot funera
passis,
cunctus ob Italiam terrarum clauditur
orbis?
Certe hinc Romanos olim, volventibus
annis,
hinc fore ductores, revocato a sanguine
Teucri,
qui mare, qui terras omni dicione
tenerent,
pollicitus, quae te, genitor, sententia
vertit?
Hoc equidem occasum Troiae tristisque
ruinas
solabar, fatis contraria fata rependens;
nunc eadem fortuna viros tot casibus actos
insequitur. Quem das finem, rex
magne, laborum?
Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus, atque intima
tutus
regna Liburnorum, et fontem superare
Timavi,
unde per ora novem vasto cum murmure
montis
it mare proruptum et pelago premit arva
sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sedesque
locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque
fixit
Troia; nunc placida compostus pace quiescit:
nos, tua progenies, caeli quibus adnuis
arcem,
navibus (infandum!) amissis, unius ob iram
prodimur atque Italis longe disiungimur
oris.
Hic pietatis honos? Sic nos in
sceptra reponis?»
Olli subridens hominum sator atque deorum,
voltu, quo caelum tempestatesque serenat,
oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
«Parce metu, Cytherea: manent immota
tuorum
fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
magnanimum Aenean; neque me sententia
vertit.
Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura
remordet,
longius et volvens fatorum arcana movebo)
bellum ingens geret Italia, populosque
feroces
contundet, moresque viris et moenia ponet,
tertia dum Latio regnantem viderit aestas,
ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
additur, (Ilus erat, dum res stetit Ilia
regno),
triginta magnos volvendis mensibus orbis
imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
transferet, et longam multa vi muniet
Albam.
Hic iam ter centum totos regnabitur annos
gente sub Hectorea, donec regina sacerdos,
Marte gravis, geminam partu dabit Ilia
prolem.
Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus
Romulus excipiet gentem, et Mavortia
condet
moenia, Romanosque suo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum nec tempora
pono;
imperium sine fine dedi. Quin
aspera Iuno,
quae mare nunc terrasque metu caelumque
fatigat,
consilia in melius referet, mecumque
fovebit
Romanos rerum dominos gentemque
togatam:
sic placitum. Veniet lustris
labentibus aetas,
cum domus Assaraci Phthiam clarasque
Mycenas
servitio premet, ac victis dominabitur
Argis.
Nascetur pulchra Troianus origine
Caesar,
imperium oceano, famam qui terminet
astris,
Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis
onustum,
accipies secura; vocabitur hic quoque
votis.
Aspera tum positis mitescent saecula
bellis;
cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre
Quirinus,
iura dabunt; dirae ferro et compagibus
artis
claudentur Belli portae; Furor impius
intus,
saeva sedens super arma, et centum
vinctus aenis
post tergum nodis, fremet horridus ore
cruento.»
Haec ait, et Maia genitum demittit ab
alto,
ut terrae, utque novae pateant
Karthaginis arces
hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
finibus arceret: volat ille per
aera magnum
remigio alarum, ac Libyae citus
adstitit oris.
Et iam iussa facit, ponuntque ferocia
Poeni
corda volente deo; in primis regina
quietum
accipit in Teucros animum mentemque
benignam.
At pius Aeneas, per noctem plurima
volvens,
ut primum lux alma data est, exire
locosque
explorare novos, quas vento accesserit
oras,
qui teneant, nam inculta videt,
hominesne feraene,
quaerere constituit, sociisque exacta
referre
Classem in convexo nemorum sub rupe
cavata
arboribus clausam circum atque
horrentibus umbris
occulit; ipse uno graditur comitatus
Achate,
bina manu lato crispans hastilia ferro.
Cui mater media sese tulit obvia silva,
virginis os habitumque gerens, et
virginis arma
Spartanae, vel qualis equos Threissa
fatigat
Harpalyce, volucremque fuga
praevertitur Hebrum.
Namque umeris de more habilem
suspenderat arcum
venatrix, dederatque comam diffundere
ventis,
nuda genu, nodoque sinus collecta
fluentis.
Ac prior, «Heus» inquit «iuvenes, monstrate mearum
vidistis si quam hic errantem forte
sororum,
succinctam pharetra et maculosae
tegmine lyncis,
aut spumantis apri cursum clamore
prementem.»
Sic Venus; et Veneris contra sic filius
orsus:
«Nulla tuarum audita mihi neque visa
sororum,
O quam te memorem, virgo? Namque
haud tibi voltus
mortalis, nec vox hominem sonat:
O, dea certe,
an Phoebi soror? an nympharum
sanguinis una?
sis felix, nostrumque leves,
quaecumque, laborem,
et, quo sub caelo tandem, quibus orbis
in oris
iactemur, doceas. Ignari
hominumque locorumque
erramus, vento huc vastis et fluctibus
acti:
multa tibi ante aras nostra cadet
hostia dextra.»
Tum Venus: «Haud equidem tali me
dignor honore;
virginibus Tyriis mos est gestare
pharetram,
purpureoque alte suras vincire
cothurno.
Punica regna vides, Tyrios et Agenoris
urbem;
sed fines Libyci, genus intractabile
bello.
Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
germanum fugiens. Longa est iniuria,
longae
ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
«Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus
agri
Phoenicum, et magno miserae dilectus
amore,
cui pater intactam dederat, primisque
iugarat
ominibus. Sed regna Tyri germanus
habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior
omnes.
Quos inter medius venit furor. Ille
Sychaeum
impius ante aras, atque auri caecus amore,
clam ferro incautum superat, securus
amorum
germanae; factumque diu celavit, et
aegram,
multa malus simulans, vana spe lusit
amantem.
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
coniugis, ora modis attollens pallida
miris,
crudeles aras traiectaque pectora ferro
nudavit, caecumque domus scelus omne
retexit.
Tum celerare fugam patriaque excedere
suadet,
auxiliumque viae veteres tellure recludit
thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
His commota fugam Dido sociosque parabat:
conveniunt, quibus aut odium crudele
tyranni
aut metus acer erat; navis, quae forte
paratae,
corripiunt, onerantque auro:
portantur avari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis
moenia surgentemque novae Karthaginis
arcem,
mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
taurino quantum possent circumdare tergo.
Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab
oris,
quove tenetis iter? «Quaerenti
talibus ille
suspirans, imoque trahens a pectore vocem:
«O dea, si prima repetens ab origine
pergam,
et vacet annalis nostrorum audire laborum,
ante diem clauso componat Vesper Olympo.
Nos Troia antiqua, si vestras forte per
auris
Troiae nomen iit, diversa per aequora
vectos
forte sua Libycis tempestas adpulit oris.
Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste
Penates
classe veho mecum, fama super aethera
notus.
Italiam quaero patriam et genus ab Iove
summo.
Bis denis Phrygium conscendi navibus
aequor,
matre dea monstrante viam, data fata
secutus;
vix septem convolsae undis Euroque
supersunt.
Ipse ignotus, egens, Libyae deserta
peragro,
Europa atque Asia pulsus.» Nec plura
querentem
passa Venus medio sic interfata dolore
est:
«Quisquis es, haud, credo, invisus
caelestibus auras
vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.
Perge modo, atque hinc te reginae ad
limina perfer,
Namque tibi reduces socios classemque
relatam
nuntio, et in tutum versis aquilonibus
actam,
ni frustra augurium vani docuere parentes.
Aspice bis senos laetantis agmine cycnos,
aetheria quos lapsa plaga Iovis ales
aperto
turbabat caelo; nunc terras ordine longo
aut capere, aut captas iam despectare
videntur:
ut reduces illi ludunt stridentibus alis,
et coetu cinxere polum, cantusque dedere,
haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
aut portum tenet aut pleno subit ostia
velo.
Perge modo, et, qua te ducit via, dirige
gressum.»
Dixit, et avertens rosea cervice refulsit,
ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
spiravere, pedes vestis defluxit ad imos,
et vera incessu patuit dea. Ille ubi
matrem
adgnovit, tali fugientem est voce secutus:
«Quid natum totiens, crudelis tu quoque,
falsis
iudis imaginibus? Cur dextrae
iungere dextram
non datur, ac veras audire et reddere
voces?»
Talibus incusat, gressumque ad moenia
tendit:
at Venus obscuro gradientes aere saepsit,
et multo nebulae circum dea fudit amictu,
cernere ne quis eos, neu quis contingere
posset,
molirive moram, aut veniendi poscere
causas.
Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque
revisit
laeta suas, ubi templum illi, centumque
Sabaeo
ture calent arae, sertisque recentibus
halant.
Corripuere viam interea, qua semita
monstrat.
Iamque ascendebant collem, qui plurimus
urbi
imminet, adversasque adspectat desuper
arces.
Miratur molem Aeneas, magalia quondam,
miratur portas strepitumque et strata
viarum.
Instant ardentes Tyrii pars ducere muros,
molirique arcem et manibus subvolvere
saxa,
pars optare locum tecto et concludere
sulco.
[Iura magistratusque legunt sanctumque
senatum;]
hic portus alii effodiunt; hic alta
theatris
fundamenta locant alii, immanisque
columnas
rupibus excidunt, scaenis decora alta
futuris.
Qualis apes aestate nova per florea rura
exercet sub sole labor, cum gentis adultos
educunt fetus, aut cum liquentia mella
stipant et dulci distendunt nectare
cellas,
aut onera accipiunt venientum, aut agmine
facto
ignavom fucos pecus a praesepibus arcent:
fervet opus, redolentque thymo fragrantia
mella.
«O fortunati, quorum iam moenia surgunt!»
Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
Infert se saeptus nebula, mirabile dictu,
per medios, miscetque viris, neque
cernitur ulli.
Lucus in urbe fuit media, laetissimus
umbra,
quo primum iactati undis et turbine
Poeni
effodere loco signum, quod regia Iuno
monstrarat, caput acris equi; sic nam
fore bello
egregiam et facilem victu per saecula
gentem.
Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido
condebat, donis opulentum et numine
divae,
aerea cui gradibus surgebant limina,
nexaeque
aere trabes, foribus cardo stridebat
aenis.
Hoc primum in luco nova res oblata
timorem
leniit, hic primum Aeneas sperare
salutem
ausus, et adflictis melius confidere
rebus.
Namque sub ingenti lustrat dum singula
templo,
reginam opperiens, dum, quae fortuna
sit urbi,
artificumque manus inter se operumque
laborem
miratur, videt Iliacas ex ordine
pugnas,
bellaque iam fama totum volgata per
orbem,
Atridas, Priamumque, et saevum ambobus
Achillem.
Constitit, et lacrimans, «Quis iam locus»
inquit «Achate,
quae regio in terris nostri non plena
laboris?
En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia
laudi;
sunt lacrimae rerum et mentem mortalia
tangunt.
Solve metus; feret haec aliquam tibi
fama salutem.»
Sic ait, atque animum pictura pascit
inani,
multa gemens, largoque umectat flumine
voltum.
Namque videbat, uti bellantes Pergama
circum
hac fugerent Graii, premeret Troiana
iuventus,
hac Phryges, instaret curru cristatus
Achilles.
Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria
velis
adgnoscit lacrimans, primo quae prodita
somno
Tydides multa vastabat caede cruentus,
ardentisque avertit equos in castra, prius
quam
pabula gustassent Troiae Xanthumque
bibissent.
Parte alia fugiens amissis Troilus armis,
infelix puer atque impar congressus
Achilli,
fertur equis, curruque haeret resupinus
inani,
lora tenens tamen; huic cervixque comaeque
trahuntur
per terram, et versa pulvis inscribitur
hasta.
Interea ad templum non aequae Palladis
ibant
crinibus Iliades passis peplumque
ferebant,
suppliciter tristes et tunsae pectora
palmis;
diva solo fixos oculos aversa tenebat.
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora
muros,
exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab
imo,
ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus
amici,
tendentemque manus Priamum conspexit
inermis.
Se quoque principibus permixtum adgnovit
Achivis,
Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in milibus
ardet,
aurea subnectens exsertae cingula mammae,
bellatrix, audetque viris concurrere
virgo.
Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
dum stupet, obtutuque haeret defixus in
uno,
regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
incessit magna iuvenum stipante caterva.
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga
Cynthi
exercet Diana choros, quam mille secutae
hinc atque hinc glomerantur oreades; illa
pharetram
fert umero, gradiensque deas supereminet
omnis:
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
talis erat Dido, talem se laeta ferebat
per medios, instans operi regnisque
futuris.
Tum foribus divae, media testudine templi,
saepta armis, solioque alte subnixa
resedit.
Iura dabat legesque viris, operumque
laborem
partibus aequabat iustis, aut sorte
trahebat:
cum subito Aeneas concursu accedere magno
Anthea Sergestumque videt fortemque
Cloanthum,
Teucrorumque alios, ater quos aequore
turbo
dispulerat penitusque alias avexerat oras.
Obstipuit simul ipse simul perculsus
Achates
laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras
ardebant; sed res animos incognita turbat.
Dissimulant, et nube cava speculantur
amicti,
quae fortuna viris, classem quo litore
linquant,
quid veniant; cunctis nam lecti navibus
ibant,
orantes veniam, et templum clamore
petebant.
Postquam introgressi et coram data copia
fandi,
axumus Ilioneus placido sic pectore
coepit:
«O Regina, novam cui condere Iuppiter
urbem
iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
oramus, prohibe infandos a navibus ignis,
parce pio generi, et propius res aspice
nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare Penatis
venimus, aut raptas ad litora vertere
praedas;
non ea vis animo, nec tanta superbia
victis.
Est locus, Hesperiam Grai cognomine
dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere
glaebae;
Oenotri coluere viri; nunc fama minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Hic cursus fuit:
cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion
in vada caeca tulit, penitusque procacibus
austris
perque undas, superante salo, perque invia
saxa
dispulit; huc pauci vestris adnavimus
oris.
Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc
tam barbara morem
permittit patria? Hospitio
prohibemur harenae;
bella cient, primaque vetant consistere
terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma
at sperate deos memores fandi atque
nefandi.
«Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,
nec pietate fuit, nec bello maior et
armis.
Quem si fata virum servant, si vescitur
aura
aetheria, neque adhuc crudelibus occubat
umbris,
non metus; officio nec te certasse priorem
poeniteat. Sunt et Siculis
regionibus urbes
arvaque, Troianoque a sanguine clarus
Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classem,
et silvis aptare trabes et stringere
remos:
si datur Italiam, sociis et rege recepto,
tendere, ut Italiam laeti Latiumque
petamus;
sin absumpta salus, et te, pater optume
Teucrum,
pontus habet Lybiae, nec spes iam restat
Iuli,
at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
unde huc advecti, regemque petamus
Acesten.»
Talibus Ilioneus; cuncti simul ore
fremebant
Dardanidae.
Tum breviter Dido, voltum demissa,
profatur:
«Solvite corde metum, Teucri, secludite
curas.
Res dura et regni novitas me talia cogunt
moliri, et late finis custode tueri.
Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat
urbem,
virtutesque virosque, aut tanti incendia
belli?
Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,
nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab
urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
sive Erycis finis regemque optatis Acesten,
auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.
Voltis et his mecum pariter considere
regnis;
urbem quam statuo vestra est, subducite
navis;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine
agetur.
Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
adforet Aeneas! Equidem per litora certos
dimittam et Libyae lustrare extrema
iubebo,
si quibus eiectus silvis aut urbibus
errat.»
His animum arrecti dictis et fortis
Achates
et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem
ardebant. Prior Aenean compellat
Achates:
«Nate dea, quae nunc animo sententia
surgit?
omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus
ipsi
submersum; dictis respondent cetera
matris.»
Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
scindit se nubes et in aethera purgat
apertum.
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,
os umerosque deo similis; namque ipsa
decoram
caesariem nato genetrix lumenque iuventae
purpureum et laetos oculis adflarat
honores:
quale manus addunt ebori decus, aut ubi
flavo
argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam adloquitur, cunctisque
repente
improvisus ait: «Coram, quem
quaeritis, adsum,
Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.
O sola infandos Troiae miserata labores,
quae nos, reliquias Danaum, terraeque
marisque
omnibus exhaustos iam casibus, omnium
egenos,
urbe, domo, socias, grates persolvere
dignas
non opis est nostrae, Dido, nec quicquid
ubique est
gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per
orbem.
Di tibi, si qua pios respectant numina, si
quid
usquam iustitia est et mens sibi conscia
recti,
praemia digna ferant. Quae te tam
laeta tulerunt
saecula? Qui tanti talem genuere
parentes?
In freta dum fluvii current, dum montibus
umbrae
lustrabunt convexa, polus dum sidera
pascet,
semper honos nomenque tuum laudesque
manebunt,
quae me cumque vocant terrae.» Sic fatus,
amicum
Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,
post alios, fortemque Gyan fortemque
Cloanthum.
Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,
casu deinde viri tanto, et sic ore locuta
est:
«Quis te, nate dea, per tanta pericula
casus
insequitur? Quae vis immanibus
applicat oris?
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad
undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire
finibus expulsum patriis, nova regna
petentem
auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
vastabat Cyprum, et victor dicione
tenebat.
Tempore iam ex illo casus mihi cognitus
urbis
Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe
volebat.
Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite
nostris.
Me quoque per multos similis fortuna
labores
iactatam hac demum voluit consistere
terra.
Non ignara mali, miseris succurrere
disco.»
Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
tecta, simul divom templis indicit
honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit
viginti tauros, magnorum horrentia centum
terga suum, pinguis centum cum matribus
agnos,
munera laetitiamque dii.
At domus interior regali splendida luxu
instruitur, mediisque parant convivia
tectis:
arte laboratae vestes ostroque superbo,
ingens argentum mensis, caelataque in auro
fortia facta patrum, series longissima
rerum
per tot ducta viros antiqua ab origine
gentis.
Aeneas (neque enim patrius consistere
mentem
passus amor) rapidum ad navis praemittit
Achaten,
Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia
ducat;
omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
ferre iubet, pallam signis auroque
rigentem,
et circumtextum croceo velamen acantho,
ornatus Argivae Helenae, quos illa
Mycenis,
Pergama cum peteret inconcessosque
hymenaeos,
extulerat, matris Ledae mirabile donum:
praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat
olim,
maxima natarum Priami, colloque monile
bacatum, et duplicem gemmis auroque
coronam.
Haec celerans ita ad naves tendebat
Achates.
At Cytherea novas artes, nova pectore
versat
Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
pro dulci Ascanio veniat, donisque
furentem
incendat reginam, atque ossibus implicet
ignem;
quippe domum timet ambiguam Tyriosque
bilinguis;
urit atrox Iuno, et sub noctem cura
recursat.
Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:
«Nate, meae vires, mea magna potentia
solus,
nate, patris summi qui tela Typhoia
temnis,
ad te confugio et supplex tua numina
posco.
Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
litora iactetur odiis Iunonis iniquae,
nota tibi, et nostro doluisti saepe
dolore.
Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque
moratur
vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
hospitia; haud tanto cessabit cardine
rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere
flamma
reginam meditor, ne quo se numine mutet,
sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
Qua facere id possis, nostram nunc accipe
mentem.
Regius accitu cari genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
dona ferens, pelago et flammis restantia
Troiae:
hunc ego sopitum somno super alta Cythera
aut super Idalium sacrata sede recondam,
ne qua scire dolos mediusve occurrere
possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
falle dolo, et notos pueri puer indue
voltus,
ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido
regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
cum dabit amplexus atque oscula dulcia
figet,
occultum inspires ignem fallasque veneno.»
Paret Amor dictis carae genetricis, et
alas
exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.
At Venus Ascanio placidam per membra
quietem
inrigat, et fotum gremio dea tollit in
altos
Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum
floribus et dulci adspirans complectitur
umbra.
Iamque ibat dicto parens et dona Cupido
regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
Cum venit, aulaeis iam se regina superbis
aurea composuit sponda mediamque locavit.
Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus
conveniunt, stratoque super discumbitur
ostro.
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque
canistris
expediunt, tonsisque ferunt mantelia
villis.
Quinquaginta intus famulae, quibus ordine
longam
cura penum struere, et flammis adolere
Penatis;
centum aliae totidemque pares aetate
ministri,
qui dapibus mensas onerent et pocula
ponant.
Nec non et Tyrii per limina laeta
frequentes
convenere, toris iussi discumbere pictis.
Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum
flagrantisque dei voltus simulataque
verba,
[pallamque et pictum croceo velamen acantho.]
Praecipue infelix, pesti devota futurae,
expleri mentem nequit ardescitque tuendo
Phoenissa, et pariter puero donisque
movetur.
Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit
et magnum falsi implevit genitoris amorem,
reginam petit haec oculis, haec pectore
toto
haeret et interdum gremio fovet, inscia
Dido,
insidat quantus miserae deus; at memor
ille
matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum
incipit, et vivo temptat praevertere amore
iam pridem resides animos desuetaque
corda.
Postquam prima quies epulis, mensaeque
remotae,
crateras magnos statuunt et vina coronant.
Fit strepitus tectis, vocemque per ampla
volutant
atria; dependent lychni laquearibus aureis
incensi, et noctem flammis funalia
vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
implevitque mero pateram, quam Belus et
omnes
a Belo soliti; tum facta silentia tectis:
«Iuppiter, hospitibus nam te dare iura
loquuntur,
hunc laetum Tyriisque diem Troiaque
profectis
esse velis, nostrosque huius meminisse
minores.
Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona
Iuno;
et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate
faventes.»
Dixit, et in mensam laticum libavit
honorem,
primaque, libato, summo tenus attigit ore,
tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger
hausit
spumantem pateram, et pleno se proluit
auro
post alii proceres. Cithara crinitus
Iopas
personat aurata, docuit quem maximus
Atlas.
Hic canit errantem lunam solisque labores;
unde hominum genus et pecudes; unde imber
et ignes;
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque
Triones;
quid tantum Oceano properent se tinguere
soles
hiberni, vel quae tardis mora noctibus
obstet.
Ingeminant plausu Tyrii, Troesque
sequuntur.
Nec non et vario noctem sermone trahebat
infelix Dido, longumque bibebat amorem,
multa super Priamo rogitans, super Hectore
multa;
nunc quibus Aurorae venisset filius armis,
nunc quales Diomedis equi, nunc quantus
Achilles.
«Immo age, et a prima dic, hospes, origine
nobis
insidias,» inquit, «Danaum, casusque
tuorum,
erroresque tuos; nam te iam septima portat
omnibus errantem terris et fluctibus
aestas.»