Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Horatius Flaccus
Carmina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III.

Sic te diva potens Cypri,
   sic fratres Helenae, lucida sidera,
ventorumque regat pater
   obstrictis aliis praeter Iapyga,

navis, quae tibi creditum
   debes Vergilium; finibus Atticis
reddas incolumem precor
   et serves animae dimidium meae.

illi robur et aes triplex
   circa pectus erat, qui fragilem truci
conmisit pelago ratem
   primus: nec timuit praecipitem Africum

decertantem Aquilonibus
   nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,
quo non arbiter Hadriae
   maior, tollere seu ponere volt freta;

quem mortis timuit gradum
   qui siccis oculis monstra natantia,
qui vidit mare turgidum et
   infamis scopulos Acroceraunia?

nequiquam deus abscidit
   prudens oceano dissociabili
terras, si tamen inpiae
   non tangenda rates transiliunt vada.

audax omnia perpeti
   gens humana ruit per vetitum nefas:
audax Iapeti genus
   ignem fraude mala gentibus intulit;

post ignem aetheria domo
   subductum macies et nova febrium
terris incubuit cohors
   semotique prius tarda necessitas

Leti corripuit gradum;
   expertus vacuom Daedalus aera
pennis non homini datis;
   perrupit Acheronta Herculeus labor--

nil mortalibus ardui est:
   caelum ipsum petimus stultitia neque
per nostrum patimur scelus
   iracunda Iovem ponere fulmina.

 




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License