Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Horatius Flaccus
Epistulae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   III. Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius, Augusti privignus, scire laboro.
Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus,
an freta vicinas inter currentia turris,
an pingues Asiae campi collesque morantur?
Quid studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
Bella quis et paces longum diffundit in aevum?
Quid Titius, Romana brevi venturus in ora,
Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
fastidire lacus et rivos ausus apertos?
Vt valet? Vt meminit nostri? Fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
an tragica desaevit et ampullatur in arte?
Quid mihi Celsus agit? Monitus multumque monendus,
privatas ut quaerat opes et tangere vitet
scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo;
ne si forte suas repetitum venerit olim
grex avium plumas moveat cornicula risum
furtivis nudata coloribus. Ipse quid audes?
Quae circumvolitas agilis thyma? Non tibi parvum
ingenium, non incultum est ac turpiter hirtum:
seu linguam causis acuis seu civica iura
respondere paras seu condis amabile carmen,
prima feres hederae victricis praemia. Quodsi
frigida curarum fomenta relinquere posses,
quo te caelestis sapientia duceret, ires.
Hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli,
si patriae volumus, si nobis vivere cari.
Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae
quantae conveniat Munatius? An male sarta
gratia nequicquam coit et rescinditur? At vos
seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat
indomita cervice feros, ubicumque locorum
vivitis indigni fraternum rumpere foedus,
pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License