Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Horatius Flaccus
Epistulae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   VI. Nil admirari prope res est una, Numici,
solaque, quae possit facere et servare beatum.
Hunc solem et stellas et decedentia certis
tempora momentis sunt qui formidine nulla
imbuti spectent. Quid censes munera terrae,
quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,
ludicra quid plausus et amici dona Quiritis,
quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
Qui timet his adversa, fere miratur eodem
quo cupiens pacto; pavor est utrobique molestus;
improvisa simul species exterret utrumque.
Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
si quidquid vidit melius peiusque sua spe
defixis oculis animoque et corpore torpet?
Insani nomen sapiens ferat, aequus iniqui,
ultra quam satis est virtutem si petat ipsam.
I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes
suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;
gaude quod spectant oculi te mille loquentem;
gnavus mane forum et vespertinus pete tectum,
ne plus frumenti dotalibus emetat agris
Mutus et--indignum, quod sit peioribus ortus,--
hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
Quicquid sub terra est in apricum proferet aetas,
defodiet condetque nitentia. Cum bene notum
porticus Agrippae et via te conspexerit Appi,
ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus.

   Si latus aut renes morbo tentantur acuto,
quaere fugam morbi. Vis recte vivere? Quis non?
Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis
hoc age deliciis. Virtutem verba putas et
lucum ligna: cave ne portus occupet alter,
ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
tertia succedant, et quae pars quadret acervum.
Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
et genus et formam regina Pecunia donat,
ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
Mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex.
Ne fueris hic tu. Chlamydes Luculllus, ut aiunt,
si posset centum scaenae praebere rogatus,
'Qui possum tot?' ait, 'Tamen et quaeram et quot habebo
mittam.' Post paullo scribit sibi milia quinque
esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnes.
Exilis domus est ubi non et multa supersunt
et dominum fallunt et prosunt furibus! Ergo
si res sola potest facere et servare beatum,
hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species et gratia praestat,
mercemur servum qui dictet nomina, laevum
qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram
porrigere. 'Hic multum in Fabia valet, ille Velina,
cui libet hic fasces dabit, eripietque curule
cui volet importunus ebur.' Frater, Pater adde;
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
Si, bene qui cenat, bene vivit; lucet, eamus
quo ducet gula: piscemur, venemur, ut olim
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos,
differtum transire forum populumque iubebat,
unus ut e multis populo spectante referret
emptum mulus aprum; crudi tumidique lavemur,
quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera
digni, remigium vitiosum Ithacensis Vlixi,
cui potior patria fuit interdicta voluptas.
Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
nil est iucundum, vivas in amore iocisque.
Vive, vale: si quid novisti rectius istis,
candidus imperti; si non, his utere mecum.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License