Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Horatius Flaccus
Epistulae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   XII. Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci,
si recte frueris, non est ut copia maior
ab Iove donari possit tibi. Tolle querellas;
pauper enim non est, cui rerum suppetit usus.
Si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
divitiae poterunt regales addere maius.
Si forte in medio positorum abstemius herbis
vivis et urtica, sic vives protinus, ut te
confestim liquidus Fortunae rivus inauret;
vel quia naturam mutare pecunia nescit,
vel quia cuncta putas una virtute minora.
Miramur, si Democriti pecus edit agellos
cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox,
cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
nil parvum sapias et adhuc sublimia cures:
quae mare compescant causae; quid temperet annum;
stellae sponte sua iussaene vagentur et errent;
quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem;
quid velit et possit rerum concordia discors;
Empedocles an Stertinium deliret acumen.
Verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas,
utere Pompeio Grospho et si quid petet ultro
defer: nil Grosphus nisi verum orabit et aequum.
Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest.
Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res:
Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis
Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates
Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
Italiae pleno defundit Copia cornu.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License