Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Horatius Flaccus
Epistulae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   XV. Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias
Musa supervacuas Antonius, et tamen illis
me facit invisum, gelida cum perluor unda
per medium frigus. Sane murteta relinqui,
dictaque cessantem nervis elidere morbum
sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris
qui caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
Mutandus locus est, et deversoria nota
praeteragendus equus. 'Quo tendis? Non mihi Cumas
est iter aut Baias,' laeva stomachosus habena
dicet eques; sed equis frenato est auris in ore).
maior utrum populum frumenti copia pascat,
collectosne bibant imbres puteosne perennes
iugis aquae; (nam vina nihil moror illius orae.
Rure meo possum quidvis perferre patique;
ad mare cum veni, generosum et lene requiro,
quod curas abigat, quod cum spe divite manet
in venas animumque meum, quod verba ministret,
quod me Lucanae iuvenem commendet amicae).
Tractus uter plures lepores, uter educet apros;
utra magis pisces et echinos aequora celent
pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.
   Maenius, ut rebus maternis atque paternis
fortiter absumptis urbanus coepit haberi,
scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,
impransus non qui civem dinosceret hoste,
quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,
pernicies et tempestas barathrumque macelli,
quidquid quaesierat, ventri donabat avaro.
Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
aut paullum abstulerat, patinas cenabat omasi
vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset;
scilicet ut ventres lamna candente nepotum
diceret urendos corrector Bestius. Idem
quicquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
verterat in fumum et cinerem, 'Non Hercule miror,'
aiebat, 'si qui comedunt bona, cum sit obeso
nil melius turdo, nil volva pulchrius ampla.'
Nimirum hic ego sum; nam tuta et parvula laudo,
cum res deficiunt, satis inter vilia fortis;
verum ubi quid melius contingit et unctius, idem
vos sapere et solos aio bene vivere, quorum
conspicitur nitidis fundata pecunia villis.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License