Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Horatius Flaccus
Epistulae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   XVII. Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis, et scis
quo tandem pacto deceat maioribus uti,
disce docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
caecus iter monstrare velit; tamen adspice si quid
et nos quod cures proprium fecisse loquamur.
Si te grata quies et primam somnus in horam
delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo.
Nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
nec vixit male qui natus moriensque fefellit.
Si prodesse tuis paulloque benignius ipsum
te tractare voles, accedes siccus adunctum.
'Si pranderet holus patienter, regibus uti
nollet Aristippus.' 'Si sciret regibus uti,
fastidiret holus qui me notat.' Vtrius horum
verba probes et facta, doce, vel iunior audi
cur sit Aristippi potior sententia. Namque
mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
'Scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et
splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex,
officium facio tu poscis vilia rerum
dante minor, quamvis fers te nullius egentem.'
Omnis Aristippum decuit color et status et res,
temptantem maiora, fere praesentibus aequum.
Contra, quem duplici panno patientia velat,
mirabor vitae via si conversa decebit.
Alter purpureum non exspectabit amictum,
quidlibet indutus celeberrima per loca vadet
personamque feret non inconcinnus utramque;
alter Mileti textam cane peius et angui
vitabit chlamydem, morietur frigore, si non
rettuleris pannum: refer, et sine vivat ineptus!
Res gerere et captos ostendere civibus hostis,
attingit solium Iovis et caelestia temptat:
principibus placuisse viris non ultima laus est.
Non cuivis homini contingit adire Corinthum.
Sedit qui timuit ne non succederet. Esto.
Quid, qui pervenit, fecitne viriliter? Atqui
hic est aut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret,
ut parvis animis et parvo corpore maius;
hic subit et perfert. Aut virtus nomen inane est,
aut decus et pretium recte petit experiens vir.
Coram rege sua de paupertate tacentes
plus poscente ferent. Distat sumasne pudenter
an rapias. Atqui rerum caput hoc erat, hic fons.
'Indotat mihi soror est, paupercula mater,
et fundus nec vendibilis nec pascere firmus,'
qui dicit, clamat 'victum date'; succinit alter
'et mihi': dividuo findetur munere quadra.
Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet
plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum
qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,
aut cistam effractam et subducta viatica plorat,
nota refert meretricis acumina, saepe catellam,
saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
nulla fides damnis verisque doloribus adsit.
Nec semel irrisus triviis attollere curat
fracto crure planum, licet illi plurima manet
lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
'Credite, non ludo; crudeles, tollite claudum!'
'Quaere peregrinum' vicinia rauca reclamat.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License