IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Itidem cum rebus crepis et adflictis speculatores deligendi sunt, qui nocte intempesta castra hostium penetrent, nonne Ulixes cum Diomede deliguntur veluti consilium et auxilium, mens et manus, animus et gladius? Enimvero cum ab Aulide desidibus et obsessis ac taedio abnuentibus difficultas belli et facultas itineris et tranquillitas maris et clementia ventorum per fibrarum notas et alitum vias et serpentium escas exploranda est, tacent nemque mutuo duo illa sapientiae Graiae summa cacumina, Ithacensis et Pylius. Calchas autem longe praestabilis hariolari simul alites et altaria et arborem contemplatus est, actutum sua divinatione et tempestates flexit et classem deduxit et decennium praedixit; non secus et in Troiano exercitu cum divinatione res indigent, tacet ille sapiens senatus nec audet aliquid pronuntiare vel Hicetaon vel Lampo vel Clytius, sed omnes silentio auscultant aut ingrata auguria Heleni aut incredita vaticinia Cassandrae. Ad eundem modum Socrates quoque, sicubi locorum aliena sapientiae officiis consultatio ingruerat, ibi vi daemonis praesagiri egebat. Verum eius monitis sedulo oboediebat eoque erat deo suo longe acceptior.