HISTORIAE
LIBER PRIMUS.
Initium
mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius consules erunt. nam post conditam
urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum
res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate: postquam bellatum
apud Actium atque omnem potentiam ad unum conferri pacis interfuit, magna illa
ingenia cessere; simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei
publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio adversus
dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infensos vel obnoxios. sed
ambitionem scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis auribus
accipiuntur; quippe adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa
species libertatis inest. mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio nec iniuria
cogniti. dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano
longius provectam non abnuerim: sed incorruptam fidem professis neque amore
quisquam et sine odio dicendus est. quod si vita suppeditet, principatum divi
Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque materiam, senectuti
seposui, rara temporum felicitate ubi sentire quae velis et quae sentias dicere
licet.
|