«Si
immensum imperii corpus stare ac librari sine rectore posset, dignus eram a quo
res publica inciperet: nunc eo necessitatis iam pridem ventum est ut nec mea
senectus conferre plus populo Romano possit quam bonum successorem, nec tua
plus iuventa quam bonum principem. sub Tiberio et Gaio et Claudio unius
familiae quasi hereditas fuimus: loco libertatis erit quod eligi coepimus; et
finita Iuliorum Claudiorumque domo optimum quemque adoptio inveniet. nam
generari et nasci a principibus fortuitum, nec ultra aestimatur: adoptandi
iudicium integrum et, si velis eligere, consensu monstratur. sit ante oculos
Nero quem longa Caesarum serie tumentem non Vindex cum inermi provincia aut ego
cum una legione, sed sua immanitas, sua luxuria cervicibus publicis depulerunt;
neque erat adhuc damnati principis exemplum. nos bello et ab aestimantibus adsciti cum invidia
quamvis egregii erimus. ne tamen territus fueris si duae legiones in hoc
concussi orbis motu nondum quiescunt: ne ipse quidem ad securas res accessi, et
audita adoptione desinam videri senex, quod nunc mihi unum obicitur. Nero a
pessimo quoque semper desiderabitur: mihi ac tibi providendum est ne etiam a
bonis desideretur. monere diutius neque temporis huius, et impletum est omne
consilium si te bene elegi. utilissimus idem ac brevissimus bonarum malarumque
rerum dilectus est, cogitare quid aut volueris sub alio principe aut nolueris;
neque enim hic, ut gentibus quae regnantur, certa dominorum domus et ceteri
servi, sed imperaturus es hominibus qui, nec totam servitutem pati possunt nec
totam libertatem.» et Galba quidem haec ac talia, tamquam principem faceret,
ceteri tamquam cum facto loquebantur.
|