Non erat
Othonis mollis et corpori similis animus. et intimi libertorum servorumque, corruptius
quam in privata domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia
ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut sua ostentantes,
quiescenti ut aliena exprobrabant, urgentibus etiam mathematicis, dum novos
motus et clarum Othoni annum observatione siderum adfirmant, genus hominum
potentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra et vetabitur
semper et retinebitur. multos secreta Poppaeae mathematicos pessimum
principalis matrimonii instrumentum, habuerant: e quibus Ptolemaeus Othoni in
Hispania comes, cum superfuturum eum Neroni promisisset, postquam ex eventu
fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et iuventam Othonis computantium
persuaserat fore ut in imperium adscisceretur. sed Otho tamquam peritia et monitu
fatorum praedicta accipiebat, cupidine ingenii humani libentius obscura
credendi. nec deerat Ptolemaeus, iam et sceleris instinctor, ad quod facillime
ab eius modi voto transitur.
|