Dilapsis
speculatoribus cetera cohors non aspernata contionantem, ut turbidis rebus
evenit, forte magis et nullo adhuc consilio rapit signa [quam], quod postea
creditum est, insidiis et simulatione. missus et Celsus Marius ad electos
Illyrici exercitus, Vipsania in porticu tendentis; praeceptum Amullio Sereno et
Domitio Sabino primipilaribus, ut Germanicos milites e Libertatis atrio accerserent.
legioni classicae diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum, quos primo
statim introitu trucidaverat Galba. pergunt etiam in castra praetorianorum
tribuni Cetrius Severus, Subrius Dexter, Pompeius Longinus, si incipiens adhuc
et necdum adulta seditio melioribus consiliis flecteretur. tribunorum Subrium
et Cetrium adorti milites minis, Longinum manibus coercent exarmantque, quia
non ordine militiae, sed e Galbae amicis, fidus principi suo et desciscentibus
suspectior erat. legio classica nihil cunctata praetorianis adiungitur;
Illyrici exercitus electi Celsum infestis pilis proturbant. Germanica vexilla
diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis animis, quod eos a Nerone
Alexandriam praemissos atque inde rursus longa navigatione aegros impensiore
cura Galba refovebat.
|