Omnia
deinde arbitrio militum acta: praetorii praefectos sibi ipsi legere, Plotium
Firmum e manipularibus quondam, tum vigilibus praepositum et incolumi adhuc
Galba partis Othonis secutum; adiungitur Licinius Proculus, intima
familiaritate Othonis suspectus consilia eius fovisse. urbi Flavium Sabinum
praefecere, iudicium Neronis secuti, sub quo eandem curam obtinuerat, plerisque
Vespasianum fratrem in eo respicientibus. flagitatum ut vacationes praestari
centurionibus solitae remitterentur; namque gregarius miles ut tributum annuum
pendebat. quarta pars manipuli sparsa per commeatus aut in ipsis castris vaga,
dum mercedem centurioni exolveret, neque modum oneris quisquam neque genus
quaestus pensi habebat: per latrocinia et raptus aut servilibus ministeriis
militare otium redimebant. tum locupletissimus quisque miles labore ac saevitia
fatigari donec vacationem emeret. ubi sumptibus exhaustus socordia insuper
elanguerat, inops pro locuplete et iners pro strenuo in manipulum redibat, ac
rursus alius atque alius, eadem egestate ac licentia corrupti, ad seditiones et
discordias et ad extremum bella civilia ruebant. sed Otho ne vulgi largitione
centurionum animos averteret, fiscum suum vacationes annuas exoluturum
promisit, rem haud dubie utilem et a bonis postea principibus perpetuitate
disciplinae firmatam. Laco praefectus, tamquam in insulam seponeretur, ab
evocato, quem ad caedem eius Otho praemiserat, confossus; in Marcianum Icelum
ut in libertum palam animadversum.
|